Quae est rescriptum Petri ad Heloissam

Heloissae dilectissimae sorori suae in Christo Abaelardus frater ejus in ipso.

Quod post nostram a saeculo ad Deum conversionem nondum tibi aliquid consolationis vel exhortationis scripserim, non negligentiae meae, sed tuae de qua semper plurimum confido, prudentia imputandum est. Non enim eam his indigere credidi, cui abundanter quae necessaria sunt divina gratis impertivit, ut tam verbis quam exemplis errantes valeas docere, pusillanimes consolari, tepidos exhortari, sicut et facere jam dudum consuevisti cum sub abbatissa prioratum obtineres. Quod si nunc tanta diligentia tuis provideas filiabus, quanta tunc sororibus, satis esse credimus ut jam omnino superfluam doctrinam vel exhortationem nostram arbitremur. Sin autem humilitati tuae aliter videtur, ei in iis etiam quae ad Deum pertinent magisterio nostro atque scriptis indiges, super his quae velis scribe mihi, ut ad ipsam rescribam prout Dominus mihi annuerit. 

Deo autem gratias, qui gravissimorum et assiduorum periculorum meorum sollicitudinem vestris cordibus inspirans, afflictionis meae participes vos fecit, ut orationum suffragio vestrarum divina miseratio me protegat, et velociter Satanam sub pedibus nostris conterat. Ad hoc autem praecipue psalterium, quod a me sollicite requisisti, soror in saeculo quondam chara, nunc in Christo charissima, mittere maturavi. In quo videlicet pro nostris magnis et multis excessibus, et quotidiana periculorum meorum instantia juge Domino sacrificium immoles orationum. 

Quantum autem locum apud Deum et sanctos ejus fidelium orationes obtineant, et maxime mulierum pro charis suis, et uxorum pro viris, multa nobis occurrunt testimonia et exempla. Quod diligenter attendens Apostolus, sine intermissione orare nos admonet. Legimus Dominum Moysi dixisse: "Dimitte me ut irascatur furor meus." Et Jeremiae: "Tu vero, inquit, noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi." Ex quibus videlicet verbis manifeste Dominus ipse profitetur orationes sanctorum quasi quoddam frenum irae ipsius immittere, quo scilicet ipsa coerceatur, ne quantum merita peccantium exigunt ipsa in eos saeviat. Ut quem ad vindictiam justitia quasi spontaneum ducit, amicorum supplicatio flectati, et tanquam invitum quasi vi quadam retineat. Sic quippe oranti vel oraturo dicitur: "Dimitte me, et ne obsistas mihi." Praecipit Dominus ne oretur pro impiis. Orat justus, Domino prohibente, et ab ipso impetrat quod postulat, et irati judicis sententiam immutat. Sic quippe de Moyse subjunctum est: Et placatus factus est Dominus de malignitate quam dixit facere populo suo." Scriptum est alibi de universis operibus Dei: "Dixit, et facta sunt." Hoc autem loco et dixisse memoratur quod de afflictione populus meruerat et virtute orationis praeventus non implesse quod dixerat. Attende itaque quanta sit orationis virtus, si quod jubemur oremus; quando id quod orare Prophetam Deus prohibuit, orando tamen obtinuit, et ab eo quod dixerat eum avertit. 

Cui et alius propheta dicit: "Et cum iratus fueris, misericordiae recordaberis". Audiant id atque advertant principes terreni, qui occasione praepositae et edictae justitiae suae obstinati magis quam justi reperiuntur, et se remissos videri erubescunt si misericordes fiant, et mendaces si edictum suum mutent, vel quod minus provide statuerunt non impleant, etsi verba rebus emendent. Quos quidem recte dixerim Jephtae comparandos qui quod stulte voverat stultius adimplens unicam interfecit. Qui vero ejus membrum fieri cupit, tunc cum Psalmista dicit: "Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine". "Misericordia," sicut scriptum est, "judicium exaltat," attendens quod alibi Scriptura comminatur, "judicium sine misericordia in eum qui misericordiam non facit." 

Quod diligenter ipse Psalmista considerans, ad supplicationem uxoris Nabal Carmeli juramentum, quod ex justitia fecerat, de viro ejus scilicet et ipsius domo delenda, per misericordiam cassavit. Orationem itaque justitiae praetulit, et quod vir deliquerat supplicatio uxoris delevit. 

In quo quidem tibi, soror, exemplum proponitur, et securitas datur, ut si hujus oratio apud hominem tantum obtinuit, quid apud Deum tua pro me audeat instruaris. Plus quippe Deus, qui pater est noster, filios diligit quam David feminam supplicantem. Et ille quidem pius et misericors habebatur, sed ipsa pietas et misericordia Deus est. Et quae tunc supplicabat mulier saecularis erat et laica, nec ex sanctae devotionis professione Domino copulata. Quod si ex te minus ad impetrandum sufficias, sanctus qui tecum est tam virginum quam viduarum conventus, quod per te non potes, obtinebit. Cum enim discipulis Veritas dicat: "Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum." Et rursum: "Si duo ex vobis consenserint de omni re quam petierint, fiet illud a Patre meo". Quis non videat quantum apud Deum valeat sanctae congregationis frequens oratio? Si, ut Apostolus asserit, "multum valet oratio justi assidua," quid de multitudine sanctae congregationis sperandum est? Nosti, charissima soror, ex homelia XXVIII beati Gregorii quantum suffragium invito seu contradicenti fratri oratio fratrum naturae attulerit. De quo jam ad extremum ducto quanta periculi anxietate miserrima ejus anima laboraret, et quanta desperatione et taedio vitae fratres ab oratione revocaret, quid ibi diligenter scriptum sit tuam minime latet prudentiam. Atque utinam confidentius te et sanctarum conventum sororum ad orationem invitet, at me scilicet vobis ipse vivum custodiat, per quem, Paulo attestante, mortuos etiam suos de resurrectione mulieres acceperunt. 

Si enim Veteris et Evangelici Testamenti paginas revolvas, invenies maxima ressuscitationis miracula solis vel maxime feminis exhibita fuisse, pro ipsis vel de ipsis facta. Duos quippe mortuos suscitatos ad supplicationes maternas Vetus commemorat Testamentum, per Eliam scilicet, et ipsius discipulum Elisaeum. Evangelium vero trium tantum mortuorum suscitationem a Domino factam continet, quae mulieribus exhibita, maxime illud quod supra commemoravimus Apostolicum dictum rebus suis confirmant. "Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos." Filium quippe viduae ad portam civitatis Naim suscitatum matri reddidit, ejus compassione compunctus. Lazarum quoque amicum suum ad obsecrationem sororum ejus, Maria videlicet ac Marthae, suscitavit. Quo etiam archisynagogi filiae hanc ipsam gratiam ad petitionem patris impendente , "mulieres resurrectione mortuos suos acceperunt." Cum haec videlicet suscitata proprium de morte receperit corpus, sicut illae corpora suorum. Et paucis quidem intervenientibus hae factae sunt resuscitationes. Vita vero nostrae conservationem multiplex vestrae devotionis oratio facile obtinebit. Quarum tam abstinentia quam continentia Deo sacrata quanto ipsi gratior habetur, tanto ipsum propitiorem inveniet. Et plerique fortassis horum qui suscitati sunt nec fideles exstiterunt, sicut nec vidua praedicta, cui non roganti filium Dominus suscitavit, fidelis exstitisse legitur. Nos autem invicem non solum fidei colligat integritas, verum etiam ejusdem religionis professio sociat. 

Ut autem sacrosanctum collegii vestri nunc omittam conventum, in quo plurimarum virginum ac viduarum devotio Domino jugiter deservit, ad te unam veniam, cujus apud Deum sanctitatem plurimum non ambigo posse, et quae potes mihi praecipue debere, maxime in tantae adversitatis laboranti discrimine. Memento itaque semper in orationibus tuis ejus, qui specialiter est tuus; et tante confidentius in oratione vigila, quanto id esse tibi recognoscis justius, et ob hoc ipsi qui orandus est acceptlabilius. 

Exaudi, obsecro, aure cordis, quod sapius audisti aure corporis. Scriptum est in Proverbiis: "Mulier diligens corona est viro suo." Et rursum : "Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet jucunditatem a Domino." Et iterum : "Domus et divitiae dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens." Et in Ecclesiastico: "Mulieris bonae beatus vir." Et post pauca: "Pars bona, mulier bona." Et juxta auctoritatem apostolicam: "Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem." Cujus quidem rei experimentum in regno praecipue nostro, id est Francorum, divina specialiter exhibuit gratia, cum ad orationem videlicet uxoris magis quam ad sanctorum praedicationem, Clodoveo rege ad fidem Christi converso regnum sic universum divinis legibus mancipaverunt, ut exemplo maxime superiorum ad orationis instantiam inferiores provocarentur. 

Ad quam quidem instantiam Dominica nos vehementer invitans parabola: "Ille, inquit, si perseveraverit pulsans, dico vobis quia si non dabit ei eo quod amicus illius sit, propter improbitatem ejus surgens dabit ei quotquot habet necessarios." Ex hac profecto, ut ita dicam orationis improbitate, sicut supra memini, Moyses divinae justitiae severitatem enervavit, et sententiam immutavit. 

Nosti, dilectissima, quantum charitatis affectum praesentiae meae conventus olim vester in oratione solitus sit exhibere. Ad expletionem namque quotidie singularum horarum specialem pro me Domino supplicationem hanc offerre consuevit, ut responso proprio cum versu ejus praemissis et decantatis, preces his et collectam in hunc modum subjungeret.

Responsum: "Non me derelinquas, nec discedas a me, Domine"

Versus: "In adjutorium meum semper intende, Domino."

Preces: "Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat."

Oratio: "Deus qui per servulum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quaesumus, ut tam ipsi quam nobis in tua tribuas perseverare voluntate. Per Dominum...etc."

Nunc autem absenti mihi tanto amplius orationum vestrarum opus est suffragio, quanto majoris anxietate periculi constringor. Supplicando itaque postulo, et postulando supplico, quatenus praecipue nunc absens experiar quam vera charitas vestra erga absentem exstiterit, singulis videlicet horis expletis hanc orationis propriae modum adnectens.

Responsum: "Ne derelinquas me, Domine, pater et dominator vitae meae, ut non corruam in conspectu adversariorum meorum: Ne gaudeat de me inimicus meus."

Versus: "Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Ne gaudeat."

Preces: "Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto: et de Sion tuere eum. Esto ei, Domine, turris fortitudinis a facie inimici. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat."

Oratio: "Deus qui per servum tuum ancillulas tuas in nomine tuo dignatus es aggregare, te quaesumus, ut eum ab omni adversitate protegas, et ancillis tuis incolumem reddas. Per Dominum...etc."

Quod si me Dominus in manibus inimicorum tradiderit, scilicet ut ipsi praevalentes me interficiant, aut quocunque casu viam universae carnis absens a vobis ingrediar, cadaver, obsecro, nostrum ubicunque vel sepultum vel expositum jacuerit, ad coemeterium vestrum deferri faciatis, ubi filiae nostrae, imo in Christo sorores, sepulcrum nostrum saepius videntes, ad preces pro me Domino fundendas amplius invitentur. Nullum quippe locum animae dolenti de peccatorum suorum errore desolatae tutiorem ac salubriorem arbitror, quam eum qui vero Paracleto, id est consolatori proprie consecratus est, et de ejus nomine specialiter insignitus. Nec Christianae sepulturae locum rectius apud aliquos fideles, quam apud feminas Christo devotas consistere censeo. Quae de Domini Jesu Christi sepultura sollicitae, eam unguentis pretiosis, et praevenerunt et subsecutae sunt, et circa ejus sepulcrum studiose vigilantes, et sponsi mortem lacrymabiliter plangentes, sicut scriptum est: "Mulieres sedentes ad monamentum lamentabantur flentes Dominum." Primo ibidem de resurrectione ejus angelica apparitione et allocatione sunt consolatae, et statim ipsius resurrectionis gaudia, eo bis eis apparente, percipere meruerunt, et manibus contrectare. 

Illud autem demum super omnia postulo, ut quae nunc de corporis mei periculo nimia sollicitudine laboratis, tunc praecipue de salute animae sollicitae quantum dilexeritis vivum exhibeatis defuncto, orationum videlicet vestrarum speciali quodam et proprio suffragio.

Vive, vale, vivantque tuae valeantque sorores!

Vivite, sed Christo, quaeso, mei memores.


[Zurück zur letzten Seite] [Zum Seitenanfang]