Brief 8: Nonnenregel

Die vorliegende Fassung der Nonnenregel ist noch unkorrigiert und folgt im Wortlaut keiner kritischen Edition, sondern der historischen Ausgabe von Victor Cousin, Opera I, Paeris, 1849, Seiten 153-213. Sie muss deshalb mit Vorsicht gelesen werden.

 

Quae est ejusdem Petri ad Heloissam: Institutio Seu Regula Sanctmonialium

Quum duo ab Heloissa rogatus fuisset Abaelardus, alteri quidem eorum superiore respondit epistola: alterum nunc exequitur. Siquidem petitionis Heloissae alterum caput fuerat, ut Paracletensibus monachabus regulam scriberet; quod ipse hoc libro potius quam epistola luculenter perficit, plurimis sanctorum patrum sententiis tanquam floribus adunatis. Tripertitum autem tractatum vocat, quod in eo maxime de tribus praecipuis virtutibus monasticis, continentia scilicet, paupertate voluntaria, et silentio tractet. Constituit toti earum collegio septem officiales sorores, quae caeteris tum in his quae animarum sunt, tum in his quae ad temporalia sive corporalia spectant, prudenter praesint. Esum carnium ternis diebus singulis hebdomadibus, et usum vini moderatum eis indulget: ac caetera ad vitae monasticae ordinem pertinentia diligenter et congrue disponit.

Petitionis tuae parte jam aliqua prout potuimus absoluta, superest Domino annuente de illa, quae restat, parte tam tuis quam spiritualium tuarum filiarum desideriis complendis operam dare. Restat quippe juxta praedictae vestrae postulationis ordinem, aliquam vobis institutionem, quasi quamdam propositi vestri regulam a nobis scribi, et vobis tradi; ut certius ex scripto quam ex consuetudine habeatis quid vos sequi conveniat. Nos itaque partim consuetudinibus bonis, partim Scripturarum testimoniis vel rationum nitentes fulcimentis, haec omnia in unum conferre decrevimus; ut spirituale Dei templum, quod estis vos, his decorare, quasi quibusdam egregiis exornare picturis valeamus, et ex pluribus imperfectis quoad possumus unum opusculum consummare. In quo quidem opere Zeuxim pictorem imitantes, ita facere instituimus in templo spiritali, sicut ille disposuit faciendum in corporali. Hunc enim, ut in Rhetorica sua Tullius meminit, Crotoniatae asciverunt ad quoddam templum, quod religiosissime colebant, excellentissimis picturis decorandum. Quod ut diligentius faceret, quinque sibi virgines pulcherrimas de populo illo elegit, quas sibi pingenti assistentes intuens, earum pulchritudinem pingendo imitaretur.

Quod duabus de causis factum esse credibile est. tum videlicet quia, ut praedictus meminit doctor, maximam peritiam in depingendis mulieribus pictor ille adeptus fuerat, tum edam quia naturaliter puellaris forma elegantior et delicatior virili compositione censetur. Plures autem virgines ab eo eligi supra memoratus philosophus ait, quia nequaquam credidit in una se reperire posse puella membra omnia sequaliter formosa, nullique unquam a natura tantam pulchritudinis gratiam esse collatam, ut sequalem in omnibus membris pulchritudinem haberet, ut nihil ex omni parte perfectum in compositione corporum ipsa expoliret, tanquam uni sic omnia commoda conferret, ut non haberet quod caeteris largiretur.

Sic et nos ad depingendam animae pulchritudinem, et sponsae Christi describendam perfectionem, in qua vos tanquam speculo quodam unius spiritalis virginis semper prae oculis habitae decorem vestrum vel turpitudinem deprehendatis, proposuimus ex multis sanctorum patrum documentis vel consuetudinibus monasteriorum optimis vestram instruere conversationem, singula quaeque prout memoriae occurrerint delibando, et quasi in unum fasciculum congregando, quae vestri propositi sanctitati congruere videbo; nec solum quae de monachabus, verumetiam quae de monachis instituta sunt. Quippe sicut nomine et continentiae professione nobis estis conjunctae, ita et fere omnia nostra vobis competunt instituta. Ex his ergo, ut diximus, plurima quasi quosdam flores decerpendo, quibus vestrae lilia castitatis adornemus, multo majore studio describere debemus virginem Christi, quam praedictus Zeuxis depingere simulacrum idoli. Et ille quidem quinque virgines, quarum speciem imitaretur, sufficere credidit. Nos vero pluribus patrum documentis exuberantem copiam habentes, auxilio freti divino perfectius vobis opusculum relinquere non desperamus, quo ad sortem vel descriptionem illarum quinque prudentium virginum pertingere valeatis, quas in depingenda virgine Christi Dominus nobis in Evangelio proponit. Quod ut possimus sicut volumus, vestris orationibus impetremus. Valete in Christo, sponsae Christi.

Tripertitum instructionis vestrae tractatum fieri decrevimus, in describenda atque munienda religione vestra, et divini obsequii celebratione disponenda, in quibus religionis monasticae summam arbitror consistere: ut videlicet continenter et sine proprietate vivatur, ac silentio maxime studeatur. Quod quidem, juxta dominicam evangelicae regulae disciplinam, lumbos praecingere, omnibus renuntiare, otiosum verbum cavere. Continentia vero castitatis illa est, quam suadens Apostolus ait: "Quai innupta est et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu." Corpore, inquit, toto, non uno membro, ut ad nullam scilicet lasciviam in factis vel in dictis ejus aliqnod membrum declinet. Spiritu vero tunc sancta est, quando ejus mentem nec consensus inquinat, nec superbia inflat: sicut illarum quinque fatuarum virginum, quae dum ad vendentes oleum recurrerent, extra januam remanserunt. Quibusjam clausa janua frustra pulsantibus et clamantibus: "Domine, Domine, aperi nobis," terribiliter sponsus ipse respondet: "Amen dico vobis, nescio vos."

Tunc autem relictis omnibus nudum Christum nudi sequimur, sicut sancti fecerunt apostoli, quum propter eum non solum terrenas possessiones aut carnalis propinquitatis affectiones, verumetiam proprias postponimus voluntates: ut non nostro vivamus arbitrio, sed praelati nostri regamur imperio, et ei qui nobis loco Christi praesidet tanquam Christo penitus pro Christo subjiciamur. Talibus enim ipsemet dicit: "Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, ipse me spernit." Qui si etiam, quod absit, male vivat, quum bene praecipiat; non est tamen ex vitio hominis sententia contemnenda Dei. De quolibet ipsemet praecipit dicens: "Quae dixerint vobis servate, et facite: secundum vero opera eorum nolite facere." Hanc autem ad Deum spiritalem a seculo conversionem ipsemet diligenter describit, dicens: "Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus." Et iterum: "Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, aut matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus." Hoc autem est odire patrem vel matrem, affectiones carnalium propinquitatum nolle sequi; sicut et odire animam suam est voluntatem propriam sequi nolle. Quod alibi quoque praecipit, dicens: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me." Sic enim propinquantes post eum venimus, hoc est eum maxime imitando sequimur, qui ait: "Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me." Ac si diceret: Cuncta per obedientiam agere. Quid est enim, "abnegare semetipsum," nisi carnales affectiones propriamque voluntatem postponere, et alieno, non suo regendum arbitriose committere? Et sic profecto crucem suam non ab alio suscipit, sed ipsemet tollit; per quam scilicet ei mundus crucifixus sit, et ipse mundo: quum spontaneo propriae professionis voto mundana sibi et terrena desideria interdicit, quod est voluntatem propriam non sequi. Quid enim carnales aliud appetunt, nisi implere quod volunt? Et quae est terrena delectatio, nisi propria; voluntatis impletio, etiam quando id quod volumus labore maximo sive periculo agimus? Aut quid est aliud crucem ferre, id est cruciatum aliquem sustinere, nisi contra voluntatem nostram aliquid fieri, quantumcunque illud videatur facile nobis esse vel utile? Hinc alius Jesus longe inferior in Ecclesiastico admonet, dicens: "Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis." Quum vero ita tam rebus nostris quam nobis ipsis penitus renuntiamus, tunc vere omni proprietate abjecta, vitam illam apostolicam inimus, quae omnia in commune reducit, sicut scriptum est: "Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat. Sed erant illis omnia communia. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat." Non enim aequaliter omnes egebant; et ideo non sequaliter omnibus distribuebatur, sed singulis prout opus erat. Cor unum fide, quia corde creditur. Anima una, quia eadem ex charitate voluntas adinvicem, quum hoc unusquisque alii quod sibi vellet, nec sua magis quam aliorum commoda quaereret, vel ad communem utilitatem ab omnibus omnia referrentur: nemine quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, quaerente seu affectante. Alioquin nequaquam sine proprietate viveretur, quae magis in ambitione, quam in possessione consistit.

Otiosum verbum seu superfluum idem est quod multiloquium. Unde Augustinus Retractationum Lib I: "Absit," inquit, "ut multiloquium deputem, quando necessaria dicuntur, quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate dicantur." Hinc autem per Salomonem dicitur: "In multiloquio non deerit peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est..» Multum ergo cavendum est in quo peccatum non deest, et tanto studiosius huic morbo providendum est, quanto periculosius est et difficilius evitatur. Quod beatus providens Benedictus: "Omni tempore," inquit, "silentio debent studere monachi." Plus quippe esse constat silentio studere quam silentium habere. Est enim studium vehemens applicatio animi ad aliquid gerendum. Multa vero negligenter agimus vel inviti, sed nulla studiose nisi volentes vel intenti.

Quantum vero difficile sit vel utile linguam refrenare, apostolus Jacobus diligenter attendens, ait: "In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir." Idem ita: "Omnis natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et caeterorum, domantur, et domita sunt a natura humana." Qui simul considerans quanta sit in lingua malorum materia, et omnium bonorum consumptio, supra sic et infra loquitur: "Lingua quidem modicum membrum, quantus ignis, quam magnam silvam incendit!... Universitas iniquitatis, inquietum malum, plenum veneno mortifero." Quid autem veneno periculosius vel cavendum amplius? Sicut ergo venenum vitam extinguit, sic loquacitas religionem penitus evertit. Unde idem superius: "Si quis putat se," inquit, "religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio." Hinc et in Proverbiis scriptum est: "Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu: ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum." Hoc ille senex diligenter considerabat, qui de loquacibus fratribus ei in via sociatis Antonio dicente: "Bonos fratres invenisti tecum, abba;" respondit: "Boni sunt siquidem, sed habitatio eorum non habet januam. Quicunque vult, intrat in stabulum, et solvit asinum." Quasi enim ad praesepe Domini anima nostra ligatur, sacrae se meditationis in eo quadam ruminatione reficiens, a quo quidem praesepi solvitur, atque huc et illuc toto mundo per cogitationes discurrit, nisi eam clausura taciturnitatis retineat. Verba quippe intellectum animae immittunt, ut ei quod intelligit intendat, et per cogitationem haereat. Cogitatione vero Deo loquimur, sicut verbis hominibus. Dumque huc verbis hominum intendimus, necesse est ut inde ducamur; nec Deo simul et hominibus intendere valemus.

Nec solum otiosa, verum etiam quae utilitatis aliquid habere videntur vitanda sunt verba, eo quod facile a necessariis ad otiosa, ab otiosis ad noxia veniatur. "Lingua" quippe, ut Jacobus ait, "inquietum malum," quo caeteris minor est aut subtilior membris, tanto mobilior et caeteris motu lacessentibus, ipsa quum non movetur fatigatur, et quies ipsa ei fit onerosa. Quae quanto in nobis subtilior, et ex mollitie corporis nostri flexibilior, tanto mobilior et in verba pronior existit, et omnis malitiae seminarium patet.

Quod in vobis praecipue vitium Apostolus notans, omnino feminis in ecclesia loqui interdicit, nec de iis etiam quae ad Deum pertinent, nisi domi viros interrogare permittit, et in iis etiam discendis, vel quibuscunque faciendis, silentio eas praecipue subjicit, Timotheo super his ita scribens: "Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio." Quod si laicis et conjugatis feminis ita de silentio providerit, quid vobis est faciendum? Qui rursus eidem cur hoc praeceperit innuens, verbosas eas et loquentes quum non oportet, arguit.

Huic igitur tantae pesti remedium aliquod providentes, bis saltem penitus locis vel temporibus linguam continua taciturnitate domemus: in oratione scilicet, in claustro, dormitorio, refectorio, et in omni comestione et coquina: et post completorium deinceps hoc maxime ab omnibus observetur. Signis vero his locis vel temporibus, si necessarium est, pro verbis utamur. De quibus etiam signis docendis seu addiscendis diligens habeatur cura, per quae etiam si verbis quoque opus est, ad colloquium invitetur loco congruo, et ad hoc instituto. Et expletis breviter verbis illis necessariis, redeatur ad priora, vel quod opportunum est fiat. Nec tepide corrigatur verborum aut signorum excessus, sed verborum praecipue, in quibus majus imminet periculum.

Cui profecto multo magnoque periculo et beatus Gregorius succurrere vehementer cupiens, VIII Moralium lib. sic nos instruit: "Dum otiosa," inquit, "verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus. Hinc seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax tota extinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: "Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum." Aquam quippe dimittere, est linguam influxum eloquii relaxare. Quo contra et in bonam partem asserit dicens: "Aqua profunda ex ore viri." Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum: quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde scriptum est: "Qui imponit stulto silentium, iras mitigat. "Ex quo nos manifeste admonet, in hoc praecipue vilio corrigendo districtissimam adhibere censuram: ne ejus vindicta ullatenus differatur, et per hoc maxime religio periclitetur. Hinc quippe detractiones, lites, convitia, et nonnunquam conspirationes et conjurationes germinantes, totum religionis sedificium non tam labefactant quam evertunt. Quod quidem vitium quum amputatum fuerit, non omnino fortasse pravae cogitationes extinguntur; sed ab alienis cessabunt corruptelis.

Hoc unum vitium fugere, quasi religioni sufficere arbitraretur, abbas Macarius admonebat, sicut scriptum est his verbis: "Abbas Macarius major in Scyti, dicebat fratribus: "Post missas, ecclesiae fugite, fratres." Et dixit ei unus fratrum: "Pater, ubi habemus fugere amplius a solitudine ista?" Et ponebat digitum suum in ore suo, dicens: "Istud est quod fugiendum dico." Et sic intrabat in cellam suam, et claudens ostium, sedebat solus." Haec vero silentii virtus, quae, ut ait Jacobus, perfectum hominem reddit, et de qua Isaias praedixit: "Cultus justitiae silentium," tanto a sanctis patribus fervore est arrepta, quod, sicut scriptum est, abbas Agatho per triennium lapidem in ore suo mittebat, donec taciturnitatem disceret.

Quamvis locus non salvet, multas tamen praebet opportunitates ad religionem facilius observandam, et tutius muniendam; et multa religionis auxilia vel impedimenta ex eo consistunt. Unde et filii prophetarum, quos, ut ait Hieronymus, monachos legimus in Veteri Testamento, ad solitudinis secretum se transtulerunt, praeter fluenta Jordanis casulas suas constituentes. Joannes quoque et discipuli ejus, quos etiam propositi nostri principes habemus, et deinceps Paulus, Antonius, Macarius, et qui praecipue in nostro floruerunt proposito, tumultum seculi et plenum tentationibus mundum fugientes, ad quietem solitudinis lectulum suae contemplationis contulerunt; ut videlicet Deo possint sincerius vacare.

Ipse quoque Dominus, ad quem nullus tentationis motus accessum habebat, suo nos erudiens exemplo, quum aliqua vellet agere praecipue secreta petebat, et populares declinabat tumultus. Hinc ipse Dominus nobis quadraginta dierum abstinentia heremum consecravit, turbas in heremo refecit, et ad orationis puritatem non solum a turbis, verum etiam ab apostolis secedebat. Ipsos quoque apostolos et in monte seorsum instruxit, atque constituit, et transfigurationis suae gloria solitudinem insignivit, et exhibitione resurrectionis suae discipulos communiter in monte laetificavit, et de monte in coelum ascendit, et caetera quaecunque magnalia in solitudinibus vel secretis operatus est locis. Qui etiam Moysi vel antiquis patribus in solitudinibus apparens, et per solitudinem ad terram promissionis populum transducens, ibique populo diu detento legem tradens, manna pluens, aquam de petra educens, crebris apparitionibus ipsum consolans, et mirabilia operans, patenter docuit quantam ejus singularitas solitudinem pro nobis amet, cui purius in ea vacare possumus.

Qui etiam libertatem mystice onagri solitudinem amantis diligenter describens, et vehementer approbans, ad beatum Job loquitur, dicens: "Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit, circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit." Ac si aperte dicat: Quis hoc fecit nisi ego? Onager quippe, quem silvestrem asinum vocamus, monachus est, qui secularium rerum vinculis absolutus ad tranquillam vitae solitariae libertatem se contulit, et seculum fugiens in seculo non remansit. Hinc in terra salsuginis habitat, quum membra ejus per abstinentiam sicca sunt et arida. Glamorem exactoris non audit, sed vocem, quia ventri non superflua, sed necessaria impendit. Quis enim tam importunus exactor, et quotidianus exactor quam venter? Hic clamorem, id est immoderatam postulationem habet in superfluis et delicatis cibis, in quo minime est audiendus. Montes pascuae sunt illi vitae vel doctrinae sublimium patrum, quas legendo et meditando reficimur. Virentia quaeque dicit universa vita coelestis et immarcessibilis scripta. Ad quod nos praecipue beatus Hieronymus exhortans, sic Heliodoro scribit monacho: "Interpretare vocabulum monachi, hoc est nomen tuum. Quid facis in turba qui solus es?" Idem et nostram a clericorum vita distinguens, ad Paulum presbyterum scribit bis verbis: "Si officium vis exercere presbyteri, si episcopatus te vel opus vel onus forte delectat, vive in urbibus et castellis, et aliorum salutem fac lucrum animae tuae. Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Habet unumquodque propositum principes suos... Et ut ad nostra veniamus, episcopi et presbyteri habeant ad exemplum apostolos, et apostolicos viros, quorum honorem possidentes, habere nitantur et meritum. Nos autem habeamus propositi nostri principes Paulos, Antonios, Hilariones, Macarios. Et ut ad Scripturarum materiam redeam, noster princeps Elyas, noster Elisseus, nostri duces et filii prophetarum, qui habitabant in agris et solitudine, et faciebant sibi tabernacula praeter fluenta Jordanis. De iis sunt et illi filii Rechab qui vinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei voce per Jeremiam laudantur, quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino." Et nos ergo, ut coram Domino stare, et ejus obsequio parati magis valeamus assistere, tabernacula nobis erigamus in solitudine, ne lectulum nostrae quietis frequentia hominum concutiat, quietem turbet, ingerat tentationes, mentem a sancto evellat proposito.

Ad quam quidem liberam vitae tranquillitatem beatum Arsenium Domino dirigente omnibus in uno manifestum datum est exemplum. Unde et scriptum est: "Abbas Arsenius quum adhuc esset in palatio, oravit ad Dominum, dicens: "Domine, a dirige me ad salutem." Et venit ei vox dicens: "Arseni, fuge homines, et sanaberis." Idem ipse discedens admonachalem vitam rursum oravit eumdem sermonem, dicens: "Domine, dirige me ad salutem. Audivitque vocem dicentem sibi: "Arseni, fuge, tace, quiesce. Haec enim sunt radices non peccandi." Ille igitur hac una divini praecepti regula instructus, non solum homines fugit, sed eos etiam a se fugavit. Ad quem archiepiscopo suo cum quodam judice quadam die venientibus, et sedificationis sermonem ab eo requirentibus, ait: "Et si dixero a vobis, custodietis?" Illi autem promiserunt se custodire. Et dixit eis: "Ubicunque audieritis Arsenium, approximare nolite.» Alia iterum vice archiepiscopus eum visitans, misit primo videre si aperiret. Et mandavit ei, dicens: "Si venis, aperio tibi, sed si tibi aperuero, omnibus aperio, et tunc jam ultra hic non sedeo." Haec audiens archiepiscopus dixit: "Si eum persecuturus vado, nunquam vadam ad hominem sanctum." Cujus etiam sanctitatem cuidam romanae matronae visitanti, dixit: "Quomodo praesumpsisti tantam navigationem assumere? Nescis quia mulier es, et non debes exire quoquam? Aut ut vadas Romam, et dicas aliis mulieribus: Quia vidi Arsenium; et faciant mare viam mulierum venientium ad me?" Illa autem dixit: "Si voluerit me Dominus reverti Romam, non permitto aliquem venire huc. Sed ora pro me, et memor esto mei semper." llle autem respondens, dixit ei: "Oro Deum ut deleat memoriam tui de corde meo." Quae audiens haec, egressa est turbata." Hic quoque, sicut scriptum est, a Marco abbate requisitus cur fugeret homines, respondit: "Scit Deus quia diligo homines, sed cum Deo pariter et hominibus esse non possum."

In tantum vero sancti patres conversationem hominum atque notitiam abhorrebant, ut nonnulli eorum ut illos a se penitus removerent, insanos se fiugerent, et, quod dictu mirabile est, haereticos etiam se profiterentur. Quod si quis voluerit, legat in Vitis Patrum de abbate Simone, qualiter se praeparavit judici provinciae ad se venienti: qui se videlicet sacco cooperiens, et tollens in manu sua panem et caseum, sedit in ingressu cellae suae, et coepit manducare. Legat et de illo anachoreta, qui quum quosdam sensisset obviam sibi cum lampadibus occurrere, "exspolians se vestimenta sua, misit in flumen; et stans nudus coepit ea lavare. Ille autem qui ministrabat ei haec videns, erubuit, et rogavit homines, dicens: "Revertimini, quia senex noster sensum perdidit." Et veniens ad eum dixit ei: "Quid hic fecisti, abba? Omnes enim qui te viderunt dixerunt quia daemonium habet senex." Ille autem respondit: "Et ego hoc volebam audire."

Legat insuper et de abbate Moyse, qui ut a se penitus judicem provinciae removeret, surrexit ut fugeret in paludem. Et occurrit ei ille judex cum suis, et interrogavit eum, dicens: "Dic nobis, senex, ubi est cella abbatis Moysis?" Et dixit eis: "Quid vultis eum inquirere? Homo fatuus est et haereticus." Quid etiam de abbate Pastore, qui nec se a judice provinciae videri permisit, ut sororis suae supplicantis filium de carcere liberaret? Ecce potentes seculi cum magna veneratione et devotione sanctorum praesentiam postulant, et illi etiam cum summo sui dedecore eos penitus a se repellere student.

Ut autem sexus etiam vestri in hac re virtutem cognoscatis, quis digne praedicare sufficiat virginem illam, quae beatissimi quoque Martini visitationem respuit, ut vacaret contemplationi? Unde ad Oceanum monachum Hieronymus scribens: "In beati," inquit, "Martini Vita legimus commemorasse Sulpitium, quod transiens sanctus Martinus virginem quamdam moribus et castitate praecelsam cupiens salutare, illa noluit, sed exenium misit, et per fenestram respiciens, ait sancto viro: "Ibi, pater, ora, quia nunquam a viro sum visitata." Quo audito, gratias egit Deo sanctus Martinus, quod talibus imbuta moribus castam custodierit voluntatem. Benedixit eam et abiit laetitia plenus." Haec revera de contemplationis suae lectulo surgere dedignata vel verita, pulsanti ad ostium amico parata erat dicere: "Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?"

0 quantae sibi imputarent injuriae episcopi vel praelati hujus temporis, si hanc ab Arsenio vel ab hac virgine repulsam pertulissent! Erubescant ad ista, si qui nunc in solitudine morantur monachi, quum episcoporum frequentia gaudent, quum eis proprias, in quibus suscipiantur, fabricant domos: quum seculi potentes, quos turba comitatur, vel ad quos confluit, non solum non fugiunt, sed adsciscunt, et occasione hospitum domos multiplicantes, quam quaesierunt solitudinem, redigunt in civitatem. Hac profecto antiqui et callidi tentatoris machinatione omnia fere hujus temporis monasteria, quum prius in solitudine constituta fuissent, ut homines fugerentur, postea fervore religionis refrigescente, homines adsciverunt, et servos atque ancillas congregantes, villas maximas in locis monasticis construxerunt; et sic ad seculum redierunt, imo ad se traxerunt seculum. Qui se miseriis maximis implicantes, et maximae servituli tam ecclesiasticarum quam terrenarum potestatum alligantes, dum otiose appeterent vivere, et de alieno victitare labore, ipsum quoque monachi, hoc est solitarii nomen pariter amiserunt et vitam. Qui etiam saepe tantis urgentur incommodis, ut dum suos et res eorum tutari laborant, proprias amittant, et frequenti incendio vicinarum domorum ipsa quoque monasteria cremantur, nec sic tamen ambitio refrenatur.

Hi quoque districtionem monasterii qualemcunque non ferentes, ac per villas, castella, civitates sese dispergentes, binique vel terni, aut etiam singuli sine aliqua observatione regulae victitantes, tanto secularibus deteriores sunt hominibus, quanto a professione sua amplius apostatantur. Qui habitationum quoque suarum sicut et sua abutentes, Obedientias loca sua nominant, ubi nulla regula tenetur, ubi nulli rei nisi ventri et carni obeditur, ubi cum propinquis vel familiaribus suis manentes, tanto liberius agunt quod volunt, quanto minus a conscientiis suis verentur. In quibus profecto impudentissimis apostatis excessus illos criminales esse dubium non est, qui in caeteris veniales sunt hominibus.

Qualium omnino vitam non solum attingere, sed nec audire sustineatis. Vestrae vero infirmitati tanto magis est solitado necessaria, quanto carnalium tentationum bellis minus hic infestamur, et minus ad corporalia per sensus evagamur. Unde et beatus Antouius: "Qui sedet," inquit, "in solitudine, et quiescit, a tribus bellis eripitur, id est auditus, locutionis, et visus, et contra unum tantummodo habebit pugnam, id est cordis." Has quidem vel caeleras heremi commoditates insignis Ecclesise doctor Hieronymus diligenter attendens, et ad eas Heliodorum monachum vehementer adhortans, exclamat dicens: "0 heremus familiari Deo gaudens! Quid agis, frater, in seculo, qui major es mundo?"

Nunc vero quia ubi coustrui monasteria convenit disseruimus: qualis et ipsa loci positio esse debeat ostendamus. Ipsi autem monasterii loco constituendo, sicut quoque beatus consuluit Benedictus , ita si fieri potest providendum est, ut intra monasterii septa contineantur illa maxime quae monasteriis sunt necessaria, id est hortus, aqua, molendinum, pistrinum cum furno, et loca quibus quotidiana sorores exerceant opera, ne foras vagandi detur occasio.

Sicut in castris seculi, ita et in castris Domini, id est congregationibus monasticis constituendi sunt, qui praesint caeteris. Ibi quippe imperator unus, ad cujus nutum omnia gerantur, praeest omnibus. Qui etiam pro multitudine exercitus vel diversitate officiorum sua nonnullis impertiens onera, quosdam sub se adhibet magistratus, qui diversis hominum catervis aut officiis provideant.Sic et in monasteriis fieri necesse est, ut ibi una omnibus praesit matrona, ad cujus considerationem atque arbitrium omnes reliquae omnia operentur, nec ulla ei in aliquo praesumat obsistere, vel etiam ad aliquod ejus praeceptum murmurare. Nulla quippe hominum congregatio vel quantulacunque domus unius familia consistere potest incolumis, nisi unitas in ea conservetur: ut videlicet totum ejus regnum in unius personae magisterio consistat. Unde et arca typum Ecclesiae gerens quum multos tam in longo quam in lato cubitos haberet, in uno consummata est. Et in Proverbiis scriptum est: "Propter peccata terrae multi principes ejus." Unde etiam Alexandro mortuo, multiplicatis regibus mala quoque multiplicata sunt, et Roma pluribus communicata rectoribus concordiam tenere non potuit. Unde Lucanus in primo sic meminit: "Tu causa malorum Facta tribus dominis communis Roma, nec unquam In turbam missi feralia foedera regni." Et post pauca: "Dum terra fretum, terramque levabit Aer, et longi volvent Titana labores, Noxque diem coelo totidem per signa sequetur; Nulla fides regni sociis, omnisque potestas impatiens consortis erit."

Tales profecto et illi erant discipuli sancti Frontonii abbatis, quos ipse in civitate, in qua natus est, quum usque ad septuaginta congregasset, et magnam ibidem gratiam tam apud Deum quam apud homines adeptus esset, relicto monasterio civitatis cum mobilibus rebus nudos secum ad heremum traxit. Qui postmodum,more israelitici populi adversus Moysem conquerentis, quod eos etiam de Aegypto, relictis ollis carnium et abundantia terrae, in solitudinem eduxisset, murmurantes incassum dicebant: "Nunquid sola in heremo castitas, quae in urbibus non est? Cur itaque non in civitatem revertimur, de qua ad tempus exivimus? An in heremum solum Deus exaudiet orantes? Quis cibo angelorum vivat? Quem pecorum et ferarum delectat fieri socium? Quanta nos habet necessitas hic morari? Cur itaque non regressi in locum, in quo nati sumus, benedicimus Dominum?"

Hinc et Jacobus admonet apostolus: "Nolite," inquit, "plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis," Hinc quoque Hieronymus ad Rusticum monachum de institutione vitae scribens: "Nulla," inquit, "ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus unam praecedentem reliqua? subsequuntur. Grues unum sequuntur ordine litterato. Imperator unus, judex unus provinciae. Roma ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit, et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero, Esau et Jacob bella gesserunt. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis.rectoribus nititur. In nave unus gubernator. In domo unus Dominus. In quamvis grandi exercitu unius signum spectatur. Per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioquemultorum."

Ut igitur in omnibus concordia servari possit, unam omnibus praeesse convenit, cui per omnia omnes obediant. Sub hac etiam quasi magistratus quosdam nonnullas alias personas, prout ipsa decreverit, constitui oportet. Quae quibus officiis ipsa praeceperit, et quantum voluerit, praesint, ut sint videlicet istae quasi duces vel consules in exercitu dominico: reliquae autem omnes tanquam milites vel pedites, istarum cura eis praevidente, adversus malignum ejusque satellites libere pugnent.

Septem vero personas ex vobis ad omnem monasterii administrationem necessarias esse credimus atque sufficere: portariam scilicet, cellerariam, vestiariam, infirmariam, cantricem , sacristam, et ad extremum diaconissam, quam nunc abbatissam nominant. In his itaque castris, et divina quadam militia, sicut scriptum est: "Militia est vita hominis super terram," et alibi: "Terribilis ut castrorum acies ordinata," vicem imperatoris, cui per omnia obeditur ab omnibus, obtinet diaconissa. Sex vero aliae sub ea, quas dicimus officiales, ducum sive consulum loca possident. Omnes vero reliquae moniales, quas vocamus claustrales, militum more, divinum peragunt expedite servitium. Conversae autem, quae etiam seculo renuntiantes, obsequio monialium se dicarunt, habitu quodam religioso, non tamen monastico, quasi pedites, inferiorem obtinent gradum.

Nunc vero superest Domino inspirante hujus militiae gradus singulos ordinare, ut adversus impugnationes daemonum vere sit quod dicitur "castrorum acies ordinata." Ab ipso, inquam, ut dictum est capite, quod diaconissam dicimus, hujus institutionis ducentes exordium, de ipsa primitus disponamus, per quam sunt omnia disponenda. Hujus vero sanctitatem, sicut in praecedenti meminimus epistola, beatus Paulus apostolus Timotheo scribens, quam eminentem et probatam oporteat esse diligenter describit, dicens: "Vidua eligatur non ininus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentes autem viduas devita." Idem supra de diaconissis, quum etiam diaconorum institueret vitam: "Mulieres," inquit, "similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus." Quae quidem omnia quid intelligentiae vel rationis habeant, quantum aestimamus, epistola praecedente nostra satis disseruimus, maxime cur eam Apostolus unius viri et provectae velit esse aetatis. Unde non mediocriter miramur quomodo perniciosa haec in Ecclesia consuetudo inolevit, ut quae virgines sunt, potius quam quae viros cognoverunt ad hoc eligantur, et frequenter juniores senioribus praeficiantur. Quum tamen Ecclesiastes dicat: "Vae tibi, terra, cujus rex puer est." Et quum illud beati Job omnes pariter approbemus: "In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia." Hinc et in Proverbiis scriptum est: "Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur." Et in Ecclesiastico: "Quam speciosum canitiei judicium, et a presbyteris cognoscere consilium! Quam speciosa veterani sapientia, et gloriosus intellectus, et consilium, corona senum! Multa peritia et gloria illorum timor Dei." Item: "Loquere, major natu, decet enim te.... Adolescens loquere in tua causa, vix quum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens, et loqui in medio magnatorum" non praesumas, et ubi sunt senes, non multum loquaris." Unde et presbyteri qui in ecclesia populo praesunt seniores interpretantur, ut ipso quoque nomine, quales esse debeant doceatur. Et qui sanctorum Vitas scripserunt, quos nunc abbates dicimus, senes appellabant.

Modis itaque omnibus providendum est ut in electione vel consecratione diaconissse, consilium praecedat Apostoli , ut videlicet talis eligatur, quae caeteris vita et doctrina praeesse debeat, et aetate quoque morum maturitatem polliceatur, et quae obediendo meruerit imperare, et operando magis quam audiendo regulam didicerit, et firmius noverit. Quae si litterata non fuerit, sciat se non ad philosophicas scholas, vel disputationes dialecticas, sed ad doctrinam vitae et operum exhibitionem accommodari. Sicut de Domino scriptum est: "Qui coepit facere et docere," prius videlicet facere, postmodum docere. Quia melior atque perfectior est doctrina operis quam sermonis, facti quam verbi. Quod diligenter attendamus, ut scriptum est: Dixit abbas Ipitius: "Ille est vere sapiens, qui facto suo alios docet, non qui verbis." Nec parum consolationis et confidentiae super hoc affert.

Attendatur et illa quoque beati Antonii ratio, qua verbosos confutavit philosophos, ejus videlicet tanquam idiotae et illitterati hominis magisterium irridentes: "Et respondete," inquit, "mihi quid prius est sensus, an litterae? Etquid cujus exordium est? Sensus ex litteris, an litterae oriuntur ex sensu?" Illis asserentibus quia sensus esset auctor atque inventor litterarum, ait: "Igitur cui sensus incolumis est, hic litteras non requirit."

Audiat quoque illud Apostoli et confortetur in Domino: "Nonne stuitam fecit Deus sapientiam hujus mundi?" Et iterum : "Quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes, et infirma elegit Deus ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, ut ea quae non sunt tanquam ea quae sunt destruat, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus." Non enim, sicut ipse postmodum dicit, in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

Quod si de aliquibus melius cognoscendis ad Scripturam revertendum esse censuerit, a litteratis hoc requirere et addiscere non erubescat, nec in his litterarum documenta contemnat; sed devote et diligenter suscipiat, quum ipse quoque apostolorum princeps coapostoli sui Pauli publicam correctionem diligenter exceperit. Ut enim beatus quoque meminit Benedictus, saepe minori revelat Dominus quod melius est. Ut autem amplius dominicam sequamur providentiam quam Apostolus quoque supra memoravit, nunquam de nobilibus aut potentibus seculi, nisi maxima incumbente necessitate, et certissima ratione, fiat haec electio. Tales namque de genere suo facile confidentes, aut gloriantes, aut praesumptuosae, aut superbae fiunt; et tunc maxime quando indigenae sunt, earum praelatio perniciosa fit monasterio. Verendum quippe est ne vicinia suorum eam praesumptiorem reddat, et frequentia ipsorum gravet aut inquietet monasterium, atque ipsa per suos religionis perferat detrimentum, aut aliis veniat in contemptum, juxta illud Veritatis: "Non est propheta sine honore, nisi in patria sua."

Quod beatus quoque providens Hieronymus, ad Heliodorum scribeus, quuum pleraque annumerasset, quae monachis officiunt in sua morantibus patria: "Ex hac," inquit, "supputatione illa summa nascitur, monachum in patria sua perfectum esse non posse. Perfectum esse autem nolle, delinquere est." Quantum vero est animarum damnum, si minor in religione fuerit, quoe religionis praeest magisterio? Singulis quippe subjectis singulas virtutes exhibere sufficit. In hac autem omnium exempla debent eminere virtutum, ut omnia quae aliis praeceperit propriis praeveniat exemplis; ne ipsa quae praecipit moribus oppugnet, et quod verbis aedificat, factis ipsa destruat, et de ore suo verbum correctionis auferatur; quum ipsa in aliis erubescat corrigere, quae constat eam committere.

Quod quidem Psalmista ne ei eveniat Dominum precatur, dicens: "Et ne auferas de ore meo veritatem usquequaque." Attendebat quippe illam gravissimam Domini increpationem, de qua et ipse alibi meminit dicens: "Peccatori autem dixit Deus: "Quare tu enarras justitias meas, et assumis testa mentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones" meos retro." Quod studiose praecavens Apostolus: "Castigo," inquit, "corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, quum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar." Cujus quippe vita despicitur, restat ut et praedicatio vel doctrina contemnatur. Et quum curare quis alium debeat, si in eadem laboraverit infirmitate, recte ipsi ab aegroto improperatur: "Medice, cura te ipsum."

Attendat sollicite quisquis Ecclesise praeesse videtur, quantam ruinam casus ejus praebeat, quum ipse ad praecipitium secum pariter subjectus trahat: "Qui solverit," inquit Veritas, "unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum." Solvit quippe mandalum, qui contra agendo infringit ipsum, et exemplo suo corrumpens alios, in cathedra pestilentiae doctor residet. Quod si quislibet hoc agens minimus habendus est in regno coelorum, hoc est in Ecclesia praesenti, quanti habendus est pessimus praelatus a cujus negligentia non sua? tantum, sed omnium subjectarum animarum sanguinem Dominus requirit?

Unde bene Sapientia talibus comminatur : "Data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam quum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiae. Horrende etiam cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia. Potentes autem potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio."

Sufficit quippe unicuique subjectarum animarum a proprio sibi providere delicto. Praelatis autem et in peccatis alienis mors imminet. Quum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum; et cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Cui quidem periculo tanto maxime providere in Proverbiis admonemur, quum dicitur: "Fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum: ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. "Tunc enim pro amico sponsionem facimus, quum aliquem charitas nostra in nostrae congregationis conversationem suscipit. Cui nostrae providentise curam promittimus, sicut et ille nobis obedientiam suam. Et sic quoque manum nostram apud eum defigimus, quum sollicitudinem nostrae operationis erga eum spondendo constituimus. Tum et in manum ejus incidimus, quia nisi nobis ab ipso providerimus, ipsum animae nostrae interfectorem sentiemus. Contra quod periculum adhibetur consilium, quum subditur: "Discurre, festina, etc."

Nunc igitur huc, nunc illuc deambulans, more providi et impigri ducis, castra sua sollicite gerat, vel scrutetur, ne per alicujus negligentiam ei, qui tanquam leo circuit quaerens quem devoret, aditus pateat. Omnia mala domus suae prior agnoscat, ut ab ipsa prius possint corrigi quam a caeteris agnosci, et in exemplum trahi. Caveat illud quod stultis vel negligentibus beatus improperat Hieronymus: "Solemus mala domus nostrae scire novissimi, ac liberorum ac conjugum vitia vicinis canentibus ignorare."

Attendat quae sic praesidet, quia tam corporum quam animarum custodiam suscepit. De custodia vero corporum admonetur, quum dicitur in Ecclesiastico: "Filiae tibi sunt, serva corpus illarum, et non ostendas faciem tuam hilarem ad illas. "Et iterum: "Filia patris abscondita est, vigilia et sollicitudo ejus aufert somnum, nequando polluatur. "Polluimus vero corpora nostra non solum fornicando, sed quodlibet indecens in ipsis operando tam lingua, quam alio membro, seu quolibet membro sensibus corporis ad vanitatem aliquam abutendo. Sicut scriptum est: "Mors intrat per fenestras nostras, "hoc est peccatum ad animam per quinque sensuum instrumenta. Quae vero rnors gravior, aut custodia periculosior, quam animarum? "Nolite, "inquit Veritas, "timere eos qui occidunt corpus, animae vero non habent, quid faciant. "Si quis hoc audit consilium, quis non magis mortem corporis quam animae timet? Quis non magis gladium quam mendacium cavet? Et tamen scriptum est: "Os quod mentitur occidit animam. "Quid tam facile interfici quam anima potest? Quae sagitta citius fabricari quam peccatum valet? Quis sibi a cogitatione saltem providere potest? Quis propriis peccatis providere sufficit, nedum alienis? Quis carnalis pastor spiritales oves a lupis spiritalibus, invisibiles ab invisibilibus custodire sufficiat? Quis raptorem non timeat, qui infestare non cessat, quem nullo possumus excludere vallo, nullo interficere vel laedere gladio? quem incessanter insidiantem et maxime religiosos persequentem, juxta illud Habacuc: te Escae illius electae, "Petrus apostolus cavendum adhortatur, dicens: "Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret." Cujus quanta sit praesumptio in devoratione nostra, ipse Dominus beato Job dicit: "Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus." Quid enim aggredi non praesumat, qui ipsum quoque Dominum aggressus est tentare? Qui de paradiso statim primos parentes captivavit, et de apostolico coetu ipsum etiam, quem Dominus elegerat, apostolum rapuit? Quis ab eo locus tutus? quae claustra illi non sunt pervia? Quis ab ejus insidiis providere, quis ejus fortitudini valet resistere?

Ipse est qui uno impulsu concutiens quatuor angulos domus sancti viri Job, filios et filias innocentes oppressit et extinxit. Quid sexus infirmior adversus ipsum poterit? Cui seductio ejus tantum timenda est, quantum feminae? Hanc quippe ipse primum seduxit, et per ipsam virum ejus pariter, et totam posteritatem captivavit. Cupiditas majoris boni possessione minoris mulierem privavit.

Hac quoque arte nunc facile mulierem seducet, quum praesse magis quam prodesse cupierit, rerum ambitione vel honoris ad hoc impulsa. Quod autem horum praecesserit sequentia probabunt. Si vero delicatius vixerit praelata quam subjecta, vel si supra necessitatem aliquid sibi peculiare vindicaverit, non dubium est hoc eam concupisse. Si pretiosiora postmodum quam antea quaesierit ornamenta, profecto vana tumet gloria. Qualis prius extiterit postmodum apparebit. Quod prius exhibebat, utrum virtus fuerit an simulatio, indicabit praelatio. Trahatur ad praelationem magis quam veniat, dicente Domino: "Omnes quotquot veniunt, fures sunt et latrones." Venerunt, inquit Hieronymus, "non qui missi sunt." Sumatur potius ad honorem quam sibi sumat honorem: "Nemo" enim, inquit Apostolus, "sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. "Vocata lugeat tanquam ad mortem deducta, repulsa gaudeat tanquam a morte liberata.

Erubescimus ad verba quae dicimus caeteris meliores; quum autem in electione nostra rebus ipsis hoc exhibetur, impudenter sine pudore sumus. Quis enim nesciat meliores caeteris praeferendos? Unde lib. Moralium XXIV': "Non debet autem hominum ducatum suscipere, qui nescit homines bene admonendo increpare. Qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat, quod resecari debuit ipse committat."

In qua tamen electione si forte hanc impudentiam aliquando levi verborum repulsa, tamen per aures oblatam recusamus dignitatem, hanc profecto in nos accusationern proferimus, quo justiores et digniores videamur. O quot in electione sua flere vidimus corpore et ridere corde! accusare se tanquam indignos, et per hoc gratiam sibi et favorem humanum magis venari! attendentes quod scriptum est: "Justus prior accusator est sui." Quos postea quum accusari contingeret, et se eis occasio cedendi offerret, importunissime et impudentissime suam sibi praelationem defendere nituntur, quam se invitos suscepisse fictis lacrymis et veris accusationibus sui monstraverant.

Quot in ecclesiis vidimus canonicos episcopis suis reluctantes, quum ab eis ad sacros ordines cogerentur, et se indignos tantis ministeriis profitentes, nec omnino velle acquiescere? quosquum forte clerus ad episcopatum postmodum eligeret, nullam aut levem perpessus est repulsam. Et qui heri, sicut aiebant, animae suae periculum vitantes, diaconatum refugiebant, jam quasi una nocte justificati, de altiore gradu praecipitium non verentur. De qualibus quidem in ipsis scriptum est Proverbiis: "Homo stultus plaudet manibus, quum spoponderit pro amico. "Tunc enim miser gaudet unde potius ei lugendum esset, quum ad regimen aliorum veniens in cura subjectorum propria professione ligatur, a quibus magis amari quam timeri debet.

Cui profecto pestilentiae quantum possumus providentes omnino interdicimus, ne delicatius aut mollius vivat praelata quam subjecta: ne privatos habeat secessus ad comedendum vel dormiendum, sed cum sibi commisso grege cuncta peragat, et tanto eis amplius provideat, quanto eis amplius praesens assistet. Scimus quidem beatum Benedictum de peregrinis et hospitibus maxime sollicitum, mensam abbatis cum illis seorsum constituisse. Quod licet tunc pie sit constitutum, postea tamen utilissima monasteriorum dispensatione ita est immutatum, ut abbas a conventu non recedat, et fidelem dispensatorem peregrinis provideat. Facilis quippe est inter epulas lapsus, et Locus corruptus, sic restituendus: "Non autem debet hominum ducatum suscipere,qui nescit homines bene vivendo praeire: ne qui ad hoc eligitur, ut aliorum culpas corrigat, quod resecare debuit, ipse committat." Tunc disciplinae magis est invigilandum. Multi etiam occasione hospitum sibi magis quam hospitibus propitii sunt, et hinc maxima suspicione laeduntur absentes et murmurant. Et tanto praelati minor est auctoritas, quanto ejus vita suis est magis incognita. Tunc quoque tolerabilior omnibus quaslibet habetur inopia, quum ab omnibus seque participatur, maxime vero a praelatis. Sicut in Catone quoque didicimus. Hic quippe, ut scriptum est, populo secum sitiente oblatum sibi aquae paululum respuit et effudit, suffecitque omnibus.

Quum igitur praelatis maxime sobrietas sit necessaria, tanto eis parcius est vivendum, quanto per eos caeteris est providendum. Qui etiam ne donum Dei, hoc est praelationem sibi concessam in superbiam convertant, et maxime subjectis per hoc insultent, audiant quod scriptum est: "Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Odibilis coram Deo et hominibus est superbia. Sedes ducum superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis. Rectorem te posuerunt, noli extolli. Esto in illis quasi unus ex ipsis "Et Apostolus Timotheum erga subjectos instruens: "Seniorem," inquit, "ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, juvenculas, ut sorores." "Non vos me," inquit Dominus, "elegistis, sed ego elegi vos." Universi alii praelati a subjectis eliguntur, et ab eis creantur et constituuntur; quia non ad dominium, sed ad ministerium assumuntur. Hic autem solus vere est Dominus, et subjectos sibi ad serviendum habet eligere. Nec tamen se dominum, sed ministrum exhibuit, et suos jam ad dignitatis arcem aspirantes proprio confutat exemplo, dicens: "Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic."

Reges igitur gentium imitatur quisquis in subjectis dominium appetit magis quam ministerium, et timeri magis quam amari satagit, et de praelationis suae magisterio intumescens, amat primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Cujus quidem vocationis honorem, ut nec nominibus gloriemur, et in omnibus humilitati provideatur: "Vos autem," inquit Dominus, "nolite vocari Rabbi, et patrem nolite vocare super terram." Et postremo universam prohibens gloriationem: "Qui se," inquit, "exaltaverit, humiliabitur."

Providendum quoque est, ne per absentiam pastorum grex periclitetur, et ne praelatis extravagantibus intus disciplina torpeat. Statuimus itaque, ut diaconissa magis spiritalibus quam corporalibus intendens, nulla exteriore cura monasterium deserat, sed circa subjectas tanto sit magis sollicita, quanto magis assidua; et tanto sit hominibus quoque praesentia ejus venerabilior, quanto rarior, sicut scriptum est: "Advocatus a potentiore discede. Ex hoc enim magis te advocabit. "Si qua vero legatione monasterium egeat, monachi vel eorum conversi ea fungantur. Semper enim viros mulierum necessitudinibus oportet providere. Et quo earum major religio, amplius vacant Deo, et majori virorum egent patrocinio. Unde et matris Domini curam agere Joseph ab angelo admonetur, quam tamen cognoscere non permittitur. Et ipse Dominus moriens quasi alterum filium malri suae providit, qui ejus temporalem ageret curam. Apostoli quoque quantam devotis curam impenderent feminis dubium non est, ut jam satis alibi meminimus; quarum etiam obsequiis diaconos septem instituerunt.

Quam quidem nos auctoritatem sequentes, ipsa etiam rei necessitate hoc exigente, decrevimus, monachos et eorum conversos, more apostolorum et diaconorum, in iis quae ad exteriorem pertinent curam, monasteriis feminarum providere, quibus maxime propter missas necessarii sunt monachi, propter opera vero conversi. Oportet itaque, sicut Alexandriae, sub Marco evangelista, legimus esse factum in ipso Ecclesiae nascentis exordio, ut monasteriis feminarum monasteria non desint virorum, et per ejusdem religionis viros omnia extrinsecus feminis administrentur. Et tunc profecto monasteria feminarum firmius propositi sui religionem observare credimus, si spiritalium virorum providentia gubernentur, et idem tam ovium quam arietum pastor constituatur; ut qui videlicet viris ipse quoque praesit feminis, et semper, juxta apostolicam institutionem, caput mulieris sit vir, sicut viri Christus, et Christi Deus.

Unde et monasterium beatae Scholasticae in possessione fratrum monasterii situm fratris quoque providentia regebatur, et crebra ipsius vel fratrum visitatione instruebatur et consolabatur. De cujus quoque regiminis providentia beati Basilii regula quodam loco nos instruens, ita continet: "Interrogatio: Si oportet eum qui praeest extra eam quae sororibus praeest loqui aliquid quod ad aedificationem pertineat virginibus. Responsio: Et quomodo servabitur illud praeceptum Apostoli dicentis: "Omnia vestra honeste et secundum ordinem fiant? "Item sequenti capitulo: "Interrogatio: Si convenit eum qui praeest cum ea quae sororibus praeest frequenter loqui, et maxime si aliqui de fratribus per hoc laeduntur. Responsio: Apostolo dicente: "Ut quid enim libertas judicatur ab "aliena conscientia?" Bonum est imitari eum dicentem: "Quia non sum visus "potestate mea uti, ne offendiculum aliquod ponerem Evangelio Christi. "Et quantum fieri potest, et rarius videndae sunt, et brevius est sermocinatio finienda."

Hinc et illud est Hispalensis concilii: "Consensu communi decrevimus, ut monasteria virginum in provincia betica monachorum ministratione ae praesidio gubernentur. Tunc enim salubria Christo dicatis virginibus providemus, quando eis spiritales eligimus patres, quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possint: hac tamen circa monachos cautela servata, ut remoti ab earum peculiaritate, nec usque ad vestibulum habeant accedendi permissum familiare; et neque abbatem vel eum qui praeficitur, extra eam quae praeest, loqui virginibus Christi aliquid, quod ad institutionem morum pertinet, licebit. Nec cum sola quae praeest frequenter eum colloqui oportet, sed sub testimonio duarum aut trium sororum, ita ut rara sit accessio, brevis locutio."

Absit enim ut ne monachos, quod etiam dictu nefas est, Christi virginibus familiares esse velimus, sed juxta quod jussa regularia vel canonum admonent, longe discretos atque sejunctos. Eorum tantum gubernaculis easdem deputamus, constituentes ut unus monachorum probatissimus eligatur, cujus curae sit praedia earum rusticana vel urbana intendere, fabricas struere, vel si quid aliud, ad necessitatem monasterii providere, ut Christi famulae pro animae suae tantum utilitate sollicitae, solis divinis cultibus vivant, operibus suis inserviant, Sane is qui ab abbate suo praeponitur, judicio sui episcopi comprobetur. Vestes autem illae iisdem coenobiis faciant, a quibus tuitionem expectant, ab iisdem denuo, ut praedictum est, laborum fructus, et procurationis suffragium receptura.

Hanc nos itaque providentiam sequentes, monasteria feminarum monasteriis virorum ita semper esse subjecta volumus, ut sororum curam fratres agant, et unus utrisque tanquam pater praesideat, ad cujus providentiam utraque spectent monasteria, et utrorumque in Domino quasi unum sit ovile et unus pastor. Quae quidem spiritalis fraternitatis societas tanto gratior tam Deo quam hominibus fuerit, quanto ipsa perfectior omni sexui ad conversionem venienti sufficere possit; ut videlicet monachi viros, moniales feminas suscipiant, et omni animae de salute sua cogitanti possit ipsa consulere; et quicunque quum vel matre, aut sorore, vel filia, seu aliqua, cujus curam gerit, converti voluerit; plenum ibi solatium reperire possit; et tanto majoris charitatis affectui sibi utraque monasteria sint connexa, et pro se invicem sollicita, quanto quae ibi sunt personae propinquitate aliqua vel affinitate amplius sunt conjunctae.

Praepositum autem monachorum, quem abbatem nominant, sic etiam monialibus praeesse volumus; ut eas, quae Domini sponsae sunt, cujus ipse servus est, proprias recognoscat dominas, nec eis praeesse, sed prodesse gaudeat. Et sit tanquam dispensator in domo regia, qui non imperio dominam premit, sed providentiam erga eam gerit; ut ei de necessariis statim obediat, et in noxiis eam non audiat, et sic exterius cuncta ministret, ut thalami secreta nunquam nisi jussus introeat. Ad hunc igitur modum servum Christi sponsis Christi providere volumus, et earum pro Christo fideliter curam gerere, et de omnibus quae oportet cum diaconissa tractare, nec ea inconsulta, quidquam de ancillis Christi, vel de iis quae ad eas pertinent eum statuere, nec ipsum cuiquam earum nisi per eam quidquam praecipere, vel loqui praesumere. Quotiens vero eum diaconissa vocaverit, ne tardet venire, et quae ipsa ei consuluerit de iis, quibus ipsa vel ei subjectae opus habent, non moretur exequi quantum valet. Vocatus autem a diaconissa nunquam nisi in manifesto, et sub testimonio probatarum personarum ei loquatur, nec ei proximus adjungatur, nec prolixo sermone eam detineat.

Omnia vero quae ad victum aut vestitum pertinent, et si quae etiam pecuniae fuerint, apud ancillas Christi congregabuntur vel reservabuntur, et inde fratribus necessaria tradentur de iis quae sororibus supererunt. Omnia itaque fratres exteriora procurabunt, et sorores ea tantum qua; intus a mulieribus agi convenit, componendo scilicet vestes etiam fratrum, vel abluendo, panem etiam conficiendo, et ad coquendum tradendo, et coctum suscipiendo. Ad ipsas etiam cura lactis, et eorum qua inde fiunt, pertinebit, el. gallinarum vel anserum nutritura, et quaecunque convenientius mulieres agere quam viri possunt.

Ipse vero praepositus quando constitutus fuerit, in praesentia episcopi et sororum jurabit, quod eis fidelis in Domino dispensator erit, et earum corpora a carnali contagio sollicite observabit. In quo si forte, quod absit, episcopus eum negligentem deprehenderit, statim eum tanquam perjurii reum deponat. Omnes quoque fratres in professionibus suis hoc se sororibus sacramento astringent, quod nullatenus eas gravari consentient, et earum carnali munditiae pro posse suo providebunt, Nullus igitur virorum, nisi licentia praepositi, ad sorores accessum habebit, nec aliquid eis missum, nisi a prasposito transmissum, suscipietur. Nulla unquam sororum septa monasterii egredietur, sed omnia exterius, sicut dictum est, fratres procurabunt, et in fortibus fortes sudabunt operibus. Nullus unquam fratrum septa haec ingredietur, nisi obtenta praepositi et diaconissa? licentia, quum aliqua hoc necessaria vel honesta exegerit causa. Si quis forte contra hoc praesumpserit, absque dilatione de monasterio projiciatur. Ne tamen viri fortiores feminis in aliquo eas gravare praesumant, statuimus eos quoque nihil praesumere contra volunlatem diaconissae, sed omnia ipsos etiam ad nutum ejus peragere, et omnes pariter tam viros quam feminas ei professionem facere, et obedientiam promittere: ut tanto pax firmior habeatur, et melius servetur concordia, quanto fortioribus minus licebit; et tanto minus fortes debilibus obedire graventur, quanto earum violentiam minus vereantur, et quanto amplius hic humiliaverit se apud Deum, amplius exaltari certum sit. Haec in praesenti de diaconissa dicta sufficiant. Nunc ad officiales stylum inclinemus.

Sacrifica quae et thesauraria, toti oratorio providebit, et omnes quae ad ipsum pertinent claves, el quae ipsi necessaria sunt, ipsa servabit: et si quae fuerint oblationes, ipsa suscipiet, et de iis quae in oratorio necessaria sunt faciendis vel reficiendis, et de toto ejus ornatu curam aget. Ipsius quoque providere est de hostiis, de vasis et de libris altaris, et toto ejus ornatu, de reliquiis, de incenso, de luminaribus, de horologio, de signis pulsandis. Hostias vero si fieri potest virgines conficiant, et frumentum purgent unde fiant, et altaris pallas abluant. Reliquas autem, vel vasa altavis nunquam ei vel alicui monialium contingere licebit, nec etiam pallas, nisi quum eis traditae ad lavandum fuerint. Sed ad hoc monachi vel eorum conversi vocabuntur, et expectabuntur. Et si necesse fuerit, aliqui sub ea ad hoc officium instituantur, qui haec contingere quum opus fuerit digni sint, et arcis ab ea reseratis, haec inde ipsi sumant, vel ibi reponant. Haec quidem quae sanctuario praesidet, vitae munditia praeeminere debet: quas, si fieri potest, mente cum corpore sit integra, et ejus tam abstinentia quam continentia sit probata. Hanc praecipue de compoto lunae instructam esse oportet, ut, secundum temporum rationem, oratorio provideat.

Cantrix toti choro providebit, et divina disponet officia, et de doctrina cantandi vel legendi magisterium habebit, et de eis quae ad scribendum pertinent vel dictandum. Armarium quoque librorum custodiet, et ipsos inde tradet atque suscipiet, et de ipsis scribendis vel aptandis curam suscipiet, vel sollicita erit. Ipsa ordinabit quomodo sedeatur in choro, et sedes dabit, et a quibus legendum sit vel cantandum providebit: et inscriptionem componet sabbatis recitandam in capitulo, ubi omnes hebdomadariae describentur. Propter quae maxime litteratam eam esse convenit, et praecipue musicam non ignorare. Ipsa etiam post diaconissam toti disciplinae providebit; et si forte illa rebus alienis fuerit occupata, vices illius in hoc exequetur.

Infirmaria ministrabit infirmis, et eas observabit tam a culpa quam ab indigentia. Quidquid infirmitas postulaverit, tam de cibis quam de balneis, vel quibuscunque aliis, est eis indulgendum. Notum est quippe proverbium in talibus: "Infirmis non est lex posita." Carnes eis nullatenus denegentur, nisi sexta feria, vel praecipuis vigiliis aut jejuniis quatuor temporum, seu quadragesimae. A peccato autem tanto amplius coerceantur, quanto amplius de exitu suo cogitandum incumbit. Maxime vero tunc silentio studendum est, in quo exceditur plurimum, et orationi instandum, sicut scriptum est: "Fili, in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Deum, et ipse curabit te. Avertere a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. "Oportet quoque infirmis providam semper assistere custodiam, quae quum opus fuerit statim subveniat: et domum omnibus instructam esse, quae infirmitati illi sunt necessaria. De medicamentis quoque si necesse est, pro facultate loci providendum erit. Quod facilius fieri potest, si quae infirmis praeest non fuerit expers medicinae. Ad quam etiam de iis quae sanguinem minuuut cura pertinebit. Oportet autem aliquam flebotomiae peritam esse, ne virum propter hoc ad mulieres ingredi necesse sit. Providendum est etiam de officiis horarum et communione, ne desint infirmis; ut saltem dominico die communicetur, confessione semper et satisfactione quam potuerint praeeuntibus.

De unctione quoque infirmorum beati Jacobi apostoli sententia sollicite custodiatur, ad quam quidem faciendam tunc maxime quum de vita aegrotantis desperatur, inducantur ex monachis duo seniores sacerdotes cum diacono, qui sanctificatum oleum secum afferant, et conventu sororum assistente, interposito tamen pariete, ipsi hoc celebrent sacramentum. Similiter quum opus fuerit, de communione agatur. Oportet itaque domum infirmarum sic aptari, ut ad haec facienda monachi facilem habeant accessum et recessum, nec conventum videntes, nec ab eo visi.

Singulis autem diebus semel ad minus diaconissa cum celleraria infirmam tanquam Christum visitent, ut de necessitatibus ejus sollicitae provideant tam in corporalibus quam spiritualibus, et illud a Domino audire mereantur: "Infirmus eram, et visitasti me." Quod si aegrotans ad exitum propinquaverit, et in extasi agonire venerit, statim aliqua ei assistens ad conventum properet cum tabula, et eam pulsans exitum sororis nuntiet, totusque conventus, quaecunque hora sit diei vel noctis, ad morientem festinet, nisi ecclesiasticis praepediatur officiis. Quod si acciderit, quod nihil est operi Dei praeponendum, satis est diaconissam cum aliquibus, quas elegerit, accelerare, et conventum postmodum sequi. Quaecunque vero ad hunc tabula? pulsum occurrerint, statim litaniam inchoent, quousque sanctorum et sanctarum invocatio compleatur; et tunc psalmi vel caetera, quae ad exequias pertinent, subsequantur.

Quam salubre vero sit ad infirmos ire sive mortuos, Ecclesiastes diligenter attendens, ait: "Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. In illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurus sit. "Item: "Cor sapientium ubi tristitia est. "Defunctae vero corpusculum a sororibus statim abluatur, et aliqua vili, sed munda interula et caligis indutum feretro imponatur, velo capite obvoluto. quae quidem indumenta firmiter corpori consuantur sive ligentur, nec ulterius moveantur. Ipsum corpus a sororibus in ecclesiam delatum monachi quum oportuerit sepulturae tradant, et sorores interim in oratorio psalmodiae vel orationibus intente vacabunt. Diaconissae vero sepultura id tantum prae caeteris habeat honoris, ut cilicio solo totum ejus corpus involvatur, et in eo quasi in sacco tota consuatur.

Vestiaria totum quod ad curam indumentorum spectat providebit, tam in calciamentis scilicet quam in caeteris omnibus. Ipsa tonderi oves faciet, coria calciamentorum suscipiet. Linum seu lanam excolet et colliget, et totam curam telarum habebit. Filum et acum et forfices omnibus ministrabit. Totam dormitorii curam habebit, et stratis omnibus providebit. De mantilibus quoque mensarum et manutergiis et universis pannis curam aget, incidendis, suendis, abluendis. Ad hanc maxime illud pertinet: "quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Manum suam misit ad colum, et digiti sui apprehenderunt fusum. Non timebit domui suae a frigoribus nivis. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus, et ridebit in die novissimo. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii ejus et beatissimam praedicaverunt eam. "Haec suorum operum habebit instrumenta, et providebit de suis operibus, quae quibus debeat injungere sororibus. Ipsa enim novitiarum curam aget, donec in congregationem suscipiantur.

Celleraria curam habebit de iis omnibus quae pertinent ad victum, de cellario, refectorio, coquina, molendino, pistrino cum furno, de hortis etiam et viridariis, et agrorum tota cultura: de apibus quoque, armentis et pecoribus cunctis, seu avibus necessariis. Ab ipsa requiretur quidquid de cibis necessarium erit. Hanc maxime non esse avaram convenit, sed promptam et voluntariam ad omnia necessaria tribuenda. Hilarem enim datorem diligit Deus. Quam omnino prohibemus, ne de administrationis suae dispensatione sibi magis quam aliis sit propitia, nec privata sibi paret fercula, nec sibi reservet quae aliis defraudet. "Optimus," inquit Hieronymus, "est dispensator, qui sibi nihil reservat." Judas suae dispensationis abutens officio, quum loculos haberet, de coetu periit apostolico. Ananias quoque et Saphira uxor ejus retinendo sententiam mortis exceperunt.

Ad portariam, sive ostiariam, quod idem est, pertinet de suscipiendis hospitibus, vel quibuslibet advenientibus, et de iis nuntiandis vel adducendis ubi oporteat, et de cura hospitalitatis. Hanc aetate et mente discretam esse convenit, ut sciat accipere responsum et reddere, et qui vel qualiter suscipiendi sint, an non sint, dijudicare. Ex qua maxime tanquam ex vestibulo Domini religionem monasterii decorari oportet, quum ab ipsa ejus notitia incipiat. Sit igitur blanda verbis, mitis alloquio, ut in his quoque quos excluserit, convenienti reddita ratione charitatem studeat aedificare. Hinc enim scriptum est: "Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. "Et alibi: "Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos." Ipsa quoque saepius pauperes videns, meliusque cognoscens, siqua eis de cibis aut vestimentis distribuenda sunt, distribuet: tam ipsa vero quam caeterae officiales, si suffragio vel solatio aliquarum eguerint, dentur eis a diaconissa vicariae. Quas praecipue de conversis assumi convenit, ne aliqua unquam monialium divinis desit officiis, sive capitulo vel refectorio.

Domunculam juxta portam habeat, in qua ipsa vel ejus vicaria praesto sit semper advenientibus, ubi etiam otiosae non maneant, et tanto amplius silentio studeant, quanto earum loquacitas his quoque qui extra sunt, facilius potest innotescere. Ipsius profecto est non solum homines, quos oportet, arcere; verumetiam rumores penitus excludere, ne ad conventum temere deferantur, et ab ipsa est exigendum quidquid in hoc quoque fuerit excessum. Si quid vero audierit quod scitu opus sit, ad diaconissam secreto referet, ut ipsa super hoc, si placet, deliberet.

Mox autem ut ad portam pulsatum vel inclamatum fuerit, quae praesto est quaerat a supervenientibus qui sint, aut quid velint, portamque, si oportuerit, statim aperiat, ut advenientes suscipiat. Solas quippe feminas intus hospitari licebit. Viri autem ad monachos dirigentur. Nullus itaque aliqua de causa intus admittetur, nisi consulta prius et jubente diaconissa. Feminis autem statim patebit introitus. Susceptas vero feminas, seu viros quacunque occasione introenntes portaria in cellula sua pausare, faciet, donec a diaconissa vel sororibus, si necessarium est vel opportunum, eis occurratur. Pauperibus vero quae ablutione pedum indigent, hanc quoque hospitalitatis gratiam ipsa diaconissa seu sorores diligenter exhibeant. Nam et Apostolus ex hoc praecipue humanitatis obsequio dictus est diaconus. Sicut in Vitis quoque Patrum quidam ipsorum meminit, dicens: "Propter te homo salvator factus diaconus, praecingens se linteo, lavit pedes discipulorum, praecipiens eis fratrum pedes lavare." Hinc Apostolus de diaconissa meminit, dicens: "Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit." Et ipse Dominus: "Hospes," inquit, "eram, et collegistis me. "Officiales omnes praeter cantricem de his instituanlur, quae litteris non intendunt, ut si ad hoc tales reperiri possint idoneae, litteris vacare liberius queant.

Oratorii ornamenta necessaria sint, non superflua; munda magis quam pretiosa. Nihil igitur in eo de auro vel de argento compositum sit praeter unum calicem argenteum, vel plures etiam si necesse sit. Nulla de serico sint ornamenta, praeter stolas aut phanones. Nulla in eo sint imaginum sculptilia. Crux ibi lignea tantum erigatur ad altare, in qua si forte imaginem Salvatoris placeat depingi, non est prohibendum. Nullas vero alias imagines altaria cognoscant. Campanis duabus monasterium sit contentum. Vas aquae benedictae ad introitum oratorii extra collocetur, ut ea sanctificentnr mane ingressurae, vel post completorium egressae. Nullae monialium horis desint canonicis; sed statim ut pulsatum fuerit signum, omnibus aliis postpositis ad divinum properetur officium, modesto tamen incessu. Introeuntes autem secreto oratorium, dicant quae poterunt: "Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum, etc. "Nullus in choro liber teneatur, nisi officio praesenti necessarius. Psalmi aperte et distincte ad intelligendum dicantur, et tam moderata sit psalmodia vel cantus, ut quae vocem habent infirmam sustinere valeant. Nihil in ecclesia legatur aut cantetur, nisi de authentica sumptum scriptura, maxime autem de Novo vel Veteri Testamento, quae utraque sic per lectiones distribuantur, ut ex integro per annum in ecclesia legantur. Expositiones vero ipsorum vel sermones doctorum, seu quaelibet scripturae aliquid aedificationis habentes ad mensam vel in capitulo recitentur: et ubicunque opus sit omnium lectio concedatur. Nulla autem legere vel cantare praesumat, nisi quod prius praeviderit. Si qua forte de iis aliquid in oratorio vitiose protulerit, ibidem supplicando coram omnibus satisfaciat, secreto dicens: "Ignosce, Domine, etiam hac vice negligentiae meae."

Media autem nocte, secundum institutionem propheticam, ad vigilias nocturnas surgendum est, propter quod adeo tempestive cubandum est, ut has vigilias ferre natura valeat infirma, et omnia quae ad diem pertinent cum luce fieri possint, sicut et beatus Benedictus instituit. Post vigilias autem ad dormitorium redeatur, antequam hora matutinarum laudum pulsetur. Et si quid noctis adhuc superest, infirmae somnus non negetur naturae. Maxime namque somnus lassatam recreat naturam, et patientem operis reddit, et sobriam conservat, et alacrem. Si quae tamen Psalterii vel aliquarum lectionum meditatione indigent, ut beatus quoque meminit Benedictus, vacare ita debent, ut quiescentes non inquietent. Ideo namque meditationi hoc loco potius quam lectioni dixit, ne lectio aliquorum quietem impediret aliorum. Qui etiam quum ait, "a fratribus qui indigent," profecto nec ad hanc meditationem compulit. Nonnunquam tamen si doctrina etiam cantus opus est, de hoc similiter providendum est iis quibus necesse est. Hora vero matutina, die statim illuscescente, peragatur, et exorto lucifero, si provideri potest, ipsa pulsetur. Qua completa revertatur ad dormitorium. Quod si aestas fuerit, quia tunc breve est tempus nocturnum, et longum matutinum; aliquantulum ante primam dormire non prohibemus, donec sonitu facto excitentur. De qua etiam quiete post matutinales videlicet laudes beatus Gregorius II Dialogorum capitulo, quum de venerabili viro Libertino loqueretur, meminit, dicens: "Die vero erat altera pro utilitate monasterii causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Libertinus ad lectum abbatis venit, orationem sibi humiliter petiit." Haec igitur quies matutinalis a Pascha usque ad aequinoctium autumnale, ex quo incipit diem excedere, non denegetur.

Egressae autem de dormitorio abluant, et acceptis libris in claustro sedeant legentes vel cantantes, donec prima pulsetur. Post primam vero in capitulum eatur, et omnibus ibi residentibus lectio Martyrologii legatur, luna ante pronuntiata. Ubi postmodum vel aliquo sermonis aedificio fiat, vel aliquid de regula legatur et exponatur. Deinde si quae corrigenda sunt, vel disponenda, prosequi oportet.

Sciendum vero est, nec monasterium nec domum aliquam inordinatam dici debere, si qua ibi inordinate fiant, sed si quum facta fuerunt, non sollicite corrigantur. Quis enim locus a peccato penitus expers? Quod diligenter beatus attendens Augustinus, quum clerum suum instrueret, in quodam loco meminit, dicens: "Quantum libet enim vigilet disciplina domus meae; homo sum, et inter homines vivo. Nec mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines unus inventus est reprobus; aut melior sit quam domus Abrabee, ubi dictum est: "Ejice ancillam et filium ejus;" aut melior quam domus Isaac: "Jacob dilexi, Esau odio habui;" aut melior quam domus Jacob, ubi lectum patris filius incestavit; aut melior quam domus David', cujus filius unus cum sorore concubuit, alter contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit; aut melior quam cohabitatio apostoli Pauli, qui si inter bonos habitaret non diceret: "Foris pugnae, intus timores;" nec loqueretur: "Nemo est homo qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes quae sua sunt quaerunt;" aut melior quam cohabitatio ipsius Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam toleraverunt: aut melior postremo quam coelum, unde angeli ceciderunt." Qui etiam nos ad disciplinam monasterii plurimum exhortans, annexuit dicens: "Fateor coram Deo, ex quo Deo servire coepi, quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis ceciderunt." Ita ut hinc, arbitror in Apocalypsi scriptum: "Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc."

Tanta igitur correctionis districtio sit, ut quaecunque in altera viderit quod corrigendum sit, et celaverit, graviori subjaceat disciplinae, quam illa quae hoc commisit. Nulla igitur vel suum vel alterius delictum accusare differat. Quaecunque vero se accusans alias praevenerit, sicut scriptum est: "Justus prior est accusator sui," mitiorem meretur disciplinam, si ejus cessaverit negligentia. Nulla vero aliam excusare praesumat, nisi forte diaconissa ab aliis ignotam rei veritatem interroget. Nulla unquam aliam caedere pro quacunque culpa praesumat, nisi cui injunctum fuerit a diaconissa. Scriptum est autem de disciplina correctionis: "Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias. Ne deficias quum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi." Item: "Qui parcit virgae, odit filium: qui autem diligit illum, instanter erudit. Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Mulctato pestilente sapientior erit parvulus. Flagellum equo, et chamus asino, et virga dorso imprudendum. Qui corripit hominem postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit. Omnis autem disciplina in praesenti quid videtur non esse gaudii, sed moeroris, Postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Confusio patris est in filio indisciplinato, filia autem fatua in deminoratione erit. Qui diligit filium, assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo. Qui docet filium, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriatur. Equus indomitus evadet durus, et filius remissus evaciet praeceps. Lacta filium tuum, et paventem te faciet. Lude cum eo, et contristabit te." In discussione vero consilii cuilibet suam proferre sententiam licebit, sed quidquid omnibus videatur, diaconissse decretum immobile teneatur, in cujus arbitrio cuncta consistunt; etiam si, quod absit, ipsa fallatur, et quod deterius est ipsa constituat. Unde et illud est beati Augustini libro Confessionum: "Multum peccat qui inobediens est suis praelatis in aliquo, si vel meliora eligat quam ea quae sibi jubentur." Multo quippe melius est nobis bene facere, quam bonum facere. Nec tam quod fiat, quam quod quo modo vel animo fiat, pensandum est. Bene vero fit quidquid per obedientiam fit, etiam si quod fit bonum esse minime videatur. Per omnia itaque praelatis est obediendum, quantacunque sint damna rerum, si nullum apparet animae periculum.

Provideat praelatus ut bene praecipiat, quia subjectis bene obedire sufficit, nec suam, sicut professi sunt, sed praelatorum sequi voluntatem. Omnino enim prohibemus ut unquam consuetudo rationi praeponatnr, nec unquam aliquid defendatur, quia sit consuetudo, sed quia ratio; nec quia sit usitatum, sed quia bonum: et tanto libentius excipiatur, quanto melius apparebit. Alioquin judaizantes legis antiquitatem Evangelio praeferamus. Ad quod beatus Augustinus de consilio Cypriani pleraque asserens testimonia, quodam loco ait: "Qui contempla veritate, praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur, aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur." Item: "In Evangelio Dominus: "Ego sum," inquit, "Veritas." Non dixit: "Ego sum consuetudo." Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati." Item: "Revelatione facta veritatis, cedat error veritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo praedicanti veritatem." Idem lib. IV de Baptismo: "Frustra quidem qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate, aut non sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuit a Spiritu sancto revelatum." Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est. Gregorius VII Vuimundo episcopo: "Et certe, ut beati Cypriani utamur sententia, quaelibet consuetudo quantumvis vetusta, quantumvis vulgata, veritati est omnino postponenda; et usus qui veritati est contrarius, abolendus." Quanto etiam amore veritas quoque verborum amplectenda, admonemur in Ecclesiastico quum dicitur: "Pro anima tua non confundaris dicere verum." Item: "Non contradicas verbo veritatis ullo modo." Et iterum: "Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile." Nihil etiam in auctoritatem ducatur, quia geritur a multis, sed quia probatur a sapientibus et bonis: "Stultorum," inquit Salomon, "infinitus est numerus." Et juxta Veritatis assertionem: "Multi vocati; pauci vero electi." Rara sunt quaeque pretiosa; et quae abundant numero, minuuntur pretio. Nemo enim in consilio majorem hominum partem, sed meliorem sequatur. Nec aetas hominis, sed sapientia consideretur; nec amicitia, sed veritas attendatur. Unde et poetica est illa sententia: "Fas est et ab hoste doceri."

Quotiens autem opus est consilio, non differatur. Et si de rebus praecipuis est deliberandum, convocetur conventus. In minoribus autem rebus discutiendis, sufficiet diaconissa paucis ad se de majoribus personis convocatis. Scriptum quoque est de consilio: "Ubi non est gubernator, populus corruit. Salus autem, ubi multa consilia. Via stulti recta in oculis ejus. Qui autem sapiens, audit consilia. Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. "Si forte sine consilio aliquid prosperum habet eventum, non excusat hominis praesumptionem fortunae beneficium. Sin autem post consilium nonnunquam errant, potestas quae consilium quaesivit, rea non teneatur praesumptionis. Nec tam culpandus est qui credidit, quam quibus ipse errando acquievit.

Egressae vero capitulum iis quibus oportet operibus intendant, legendo scilicet vel cautando, sive manibus operando usque ad tertiam. Post tertiam autem missa dicatur, ad quam quidem celebrandam unus ex monachis sacerdos hebdomadarius instituatur. Quem profecto si copia tanta sit, cum diacono et subdiacono venire oportet, qui ei quod necessarium est administrent, vel quod suum est et ipsi operentur. Quorum accessus vel recessus ita fiant, ut sororum conventui nullatenus pateant. Si vero plures necessarii fuerint, et de his providendum erit, et ita semper, si fieri potest, ut monachi propter missas monialium nunquam conventui suo in officiis desint divinis. Si vero communicandum a sororibus fuerit, senior eligatur sacerdos, qui post missam eas communicet; egressis inde prius diacono et subdiacono, propter tollendam tentationis occasionem. Ter vero ad minus in anno lotus communicet conventus, id est Pascha, Pentecoste, et natale Domini, sicut a patribus est institutum de secularibus etiam hominibus. His autem communionibus ita se praeparent ut tertio die ante ad confessionem et congruam satisfactionem omnes accedant, et terno se panis et aquae jejunio et oratione frequenti purificent cum omni humilitate et tremore; illam Apostoli terribilem apud se retractantes sententiam: "Itaque," inquit, "quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique dijudicaremur."

Post missam quoque ad opera redeant usque ad sextam, et nullo tempore otiose vivant, sed unaquaeque id quod potest et quod oportet operetur. Post sextam autem prandendum est, nisi jejunium fuerit. Tunc enim nona expectanda est, et in quadragesima etiam vespera. Nullo vero tempore conventus careat lectione. Quam quum diaconissa terminare voluerit, dicat: Sufficit. Et statim ad grates Domino referendas ab omnibus surgatur. Aestivo tempore post prandium usque ad nonam quiescendum est in dormitorio, et post nonam ad opera redeundum usque ad vesperas. Post vesperas autem vel statim coenandum est, vel potandum. Et inde etiam, secundum temporis consuetudinem, ad collationem eundum. Sabbato autem, ante collationem munditiae fiant, in ablutione videlicet pedum et manuum. In quo quidem obsequio diaconissa famuletur cum hebdomadariis, quae coquinae deservierunt. Post collationem vero, ad completorium statim est veniendum, inde dormitum est eundum.

De victu autem et vestitu apostolica teneatur sententia, qua dicitur: "Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus." Ut videlicet necessaria sufficiant, non superflua quaerantur. Et quod vilius poterit comparari, vel facilius haberi, et sine scandalo sumi, re concedatur. Solum quippe scandalum propriae conscientiae vel alterius in cibis Apostolus vitat, sciens quia non est cibus in vitio, sed appetitus: "Qui manducat," inquit, "non manducantem non spernat. Qui non manducat, manducantem non judicet. Tu quis es, qui judicas alienum servum? Qui manducat, Domino manducat. Gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi [ei] qui aestimat quid commune esse. Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendatur, aut scandalizetur." Qui etiam post scandalum fratris de proprio scandalo ipsius qui contra conscientiam suam comedit, adjungit dicens: "Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est."

In omni quippe quod agimus contra conscientiam nostram, et contra hoc quod credimus, peccamus. Et in eo quod probamus, hoc est per legem quam approbamus atque recipimus, judicamus nosmetipsos atque damnamus, si illos videlicet comedimus cibos quos discernimus, hoc est per legem excludimus, et separamus tanquam immundos. Tantum enim est testimonium conscientiae nostrae, ut haec nos apud Deum maxime accuset vel excuset. Unde et Joannes in prima sua meminit epistola: "Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Et quidquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata ejus custodimus, et ea quae sunt placita coram eo facimus." Bene itaque et Paulus superius ait nihil esse commune per Christum, nisi ei qui commune quid esse putat, hoc est immundum et interdictum si sibi credit.

Communes quippe cibos dicimus, qui secundum legem immundi vocantur, quod eos scilicet lex a suis excludens, quasi his qui extra legem sunt exponat et publicet. Unde et communes feminae immundae sunt, et communia quaeque vel publicata vilia snnt, vel minus chara. Nullum itaque cibum per Christum asserit esse communem, id est immundum, quia lex Christi nullum interdicit, nisi, ut dictum est, propter scandalum removendum, vel propriae scilicet conscientiae, vel alienae. De qua et alibi dicit: "Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo in aeternum, ne fratrem meum scandalizem? Non sum liber, non sum apostolus?" Ac si diceret: Nunquid non habeo illam libertatem quam Dominus apostolis dedit, de quibuslibet scilicet edendis vel de stipendiis aliorum sumendis? Sic quippe quum apostolos mitteret, quodam loco ait:" Edentes et bibentes quae apud illos sunt," nullum videlicet cibum a ceteris distinguens. Quod diligenter Apostolus attendens, et omnia ciborum genera, etiamsi sint infidelium cibi et idolothyta, christianis esse licita studiose prosequitur, solum, ut diximus, in cibis scandalum vitans: "Omnia," inquit, "licent; sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est terra, et plenitudo ejus, Si quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis, nolite manducare propter illum qui judicavit, et propter conscientiam. Conscientiam dico non tuam, sed alterius. Sine offensione estote Judaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei." Ex quibus videlicet Apostoli verbis manifeste colligitur, nullum nobis interdici, quo sine offensa propriae conscientiae vel alienae vesci possimus. Sine offensa vero propriae conscientiae tunc agimus, si propositum vitae, quo salvari possumus, nos servare confidimus. Sine offensa autem alienae, si eo modo vivere credimur quo salvemur, Eo quidem modo vivemus, si omnibus necessariis naturae indultis peccata vitemus, nec de nostra virtute praesumentes illi vitae jugo professione nos obligemus, quo praegravati succumbamus: et tanto sit gravior casus, quanto fuerat professionis altior gradus.

Quem quidem casum et stultae professionis votum Ecclesiastes praeveniens, ait: "Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim et infidelis et stulta promissio. Sed quodcunque voveris redde. Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere." Cui quoque periculo occurens apostolicum consilium: "Volo," inquit, "juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam." Aetatis infirmae naturam considerans, remedium vitae laxioris opponit periculo melioris. Consulit residere in imo, ne praecipitium detur ex alto. Quem et beatus secutus Hieronymus, Eustochium virginem instituens, ait: "Si autem et illae quae virgines sunt, ob alias tamen culpas non salvantur, quid fiet illis quae prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum Spiritus sancti in lupanar? Rectius fuerat homini subiisse conjugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere."

Quod si etiam universa revolvamus Apostoli dicta, nunquam eum reperiemus secunda matrimonia nisi feminis indulsisse. Sed viros maxime ad continentiam exhortans, ait: "Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium." Et iterum: "Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. "Quum Moyses tamen viris magis quam feminis indulgens uni viro plures simul feminas, non uni feminae plures viros concedat, et districtius adulteria feminarum quam virorum puniat: "Mulier," inquit Apostolus, "si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro." Et alibi: "Dico autem non nuptis et viduis: Bonum est illis, si sic permaneant sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri." Et iterum: "Mulier, si dormierit vir ejus, liberata est. Cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit si sic permanserit secundum consilium meum." Non secunda tantum matrimonia infirmo sexui concedit, verum etiam ea nullo concludere audet numero, sed quum dormierint earum viri, nubere aliis permittit. Nullum matrimoniis earum praefigit numerum, dummodo fornicationis evadant reatum. Saepius magis nubant quam semel fornicentur: ne si uni prostituantur, multis carnalis commercii debitum solvant. quae tamen debiti solutio non est penitus immunis a peccato, sed indulgentur minora, ut majora vitentur peccata. Quid igitur mirum si id, in quo nullum est omnino, conceditur ne peccatum incurrant, hoc est alimenta quaelibet necessaria, non superflua? Non est enim, ut dictum est, cibus in vitio, sed appetitus: quum videlicet libet quod non licet, et concupiscitur quod interdictum est, et nonnunquam impudenter sumitur, unde maximum scandalum generatur.

Quid vero inter universa hominum alimenta tam periculosum est, vel damnosum, et religioni nostrae vel sanctae quieti contrarium, quantum vinum? Quod maximus ille sapientium diligenter attendens, ab hoc maxime nos dehortatur dicens: "Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Quicunque his delectatur, non erit sapiens. Cui vae, cujus patri vae, cui rixae, cui foveae, cui sine causa vulnera, cui suffosio oculorum? nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa, et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo, el dices: Verberaverunt me et non dolui; traxerunt me, et ego non sensi." "Quando evigilabo," rursus, "et vina reperiam? " Item: "Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Ne forte bibant et obliviscantur judiciorum, et mittant causam filiorum pauperis" Et in Ecclesiastico scriptum est: "Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos."

Isaias quoque universos praeteriens cibos, solum in causam captivitatis populi commemorat vinum: "Vae," inquit, "qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem." Qui etiam de populo usque ad sacerdotes et prophetas querimoniam extendens, ait: "Verum ii quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt. Sacerdos et propheta nescierunt praee ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensae repletae sunt vomitus sordiumque, ita ut non esset ultra locus. Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum?" Dominus per Joel dicit: "Expergiscimini ebrii, et flete qui bibitis vinum in dulcedine."

Non enim uti prohibet vino in necessitate, sicut Apostolus inde Timotheo consulit: "Propter stomachi frequentes infirmitates;" non tantum infirmitates, sed frequentes. Noe primus vineam plantavit, nesciens adhuc fortassis ebrietatis malum, et inebriatus femora denudavit; quia vino conjuncta est luxuriae turpitudo. Qui etiam superirrisus a filio, maledictionem in eum intorsit, et servitutis sententia illum obligavit: quae autea nequaquam facta esse cognovimus. Loth virum sanctum ad incestum nullatenus trahi nisi per ebrietatem filiae ipsius providerunt. Et beata vidua superbum Holophernum non nisi hac arte illudi posse et prosterni credidit. Angelos antiquis patribus apparentes, et ab eis hospitio susceptos, carnibus non vino, usos esse legimus. Et maximo illi el primo principi nostro Eliae in solitudinem latenti corvi mane et vespere panis et carnium alimoniam, non vini ministrabant. Populus etiam israeliticus delicatissimis in heremo cibis maxime coturnicum educatus, nec vino usus fuisse, nec ipsum appetiisse legitur. Et refectiones illae panum et piscium, quibus in solitudine populus sustentabatur, vinum nequaquam habuisse referuntur. Solummodo nuptiae quae indulgentiam habent incontinentiae vini, in quo est luxuria, miraculum habuerunt. Solitudo vero, quae propria est monachorum habitatio, carnium magis quam vini beneficium novit. Summa etiam illa in lege, Nazaraseorum religio, qua se Domino consecrant, vinum et quod inebriare potest solummodo vitabat.

Quae namque virtus, quod bonum in ebriis manet? Unde non solum vinum, Verumetiam omne quod inebriare potest antiquis quoque sacerdotibus legimus interdici. De quo Hieronymus ad Nepotianum, de vita clericorum scribens, et graviter indignans, quod sacerdotes legis ab omni quod inebriare potest abstinentes nostros in hac abstinentia superent: "Nequaquam," inquit, "vinum redoleas, ne audias illud Philosophi: "Hoc non est osculum "porrigere, sed propinare." Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat, et lex vetus prohibet: "Qui altario deserviunt, vinum et siceram non bibent." Sicera hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa quae fermento conficitur, sive pomorum succo, aut favi decoquuntur in dulcem et herbarum potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus aqua pinguior coloratur. Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum."

Ex regula sancti Pacomii, vinum et liquamen absque loco aegrotantium nullus attingat. Quis etiam vestrum non audierit vinum monachorum penitus non esse, et in tantum olim a monachis abhorreri, ut ab ipso vehementer dehortantes ipsum Satanam appellarent? Unde in Vitis Patrum scriptum legimus: "Narraverunt quidam abbati Pastori de quodam monacho quia non bibebat vinum, et dixit eis: "Quia vinum monachorum omnino non est." Itera post aliqua: "Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inventum est ibi cenidium vini, et tollens unus de senibus parvum vas, calicem portavit ad abbatem Sysoi, et dedit ei, et bibit semel, el secundo et accepit et bibit. Oblulit ei etiam tertio, sed non accepit, dicens: "Quiesce, frater, an nescis quia est Satanas?" Et iterum de abbate Sysoi: "Dicit ergo Abraham discipulis ejus, si occurritur in sabbato et dominica ad ecclesiarn, et biberit tres calices, ne multo est? Et dixit senex: "Si non esset Satanas, non esset multum." Hinc et beatus non immemor Benedictus quum dispensatione quadam monachis vinum indulgeret, ait: "Licet legamus vinum monachorum omnino non esse, sed quia nostris temporibus id monachis penitus persuaderi non potest."

Quid enim mirum si monachis penitus non sit indulgendum, quod feminis quoque, quarum in se est natura debilior, tamen contra vinum fortior, ipsum omnino beatus interdicit Hieronymus? Hic enim Eustochium virginem Christi de conservanda instruens virginitate, vehementer adhortatur, dicens: "Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo et obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adolescentiam prima sunt arma daemonum. Non sic avaritia qualit, inflat superbia, delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis. Hic hostis intus inclusus est. Quocunque pergamus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adolescentia duplex incendium voluptatis. Quid oleum flammae adjicimus? Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus?"

Constat tamen ex eorum documentis qui de physica scripserunt, multo minus feminis quam viris virtutem vini praevalere posse. Cujus quidem rei rationem inducens Macrobius Theodosius IV Satumaliorum libro sic ait: "Aristoteles: Mulieres, inquit, raro inebriantur, crebro senes. Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et levitas cutis et splendor, docent praecipue assiduae purgationes, superfluo exonerantes corpus humore. Quum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit, nec facile cerebri sedem ferit, fortitudine ejus extincta." Item: "Muliebre corpus crebris purgationibus depuratum, pluribus consertum foraminibus, ut pateat in meatus, et vias praebeat humori in egestionis exitum confluenti. Per haec foramina vapor vini celeriter evanescit."

Qua igitur ratione id monachis indulgetur, quod infirmiori sexui denegatur? Quanta est insania id eis concedere, quibus amplius potest nocere, et aliis negare? Quid denique stultius, id quod religioni magis est contrarium, et a Deo plurimum facit apostatare, religionem non abhorrere? Quid irnpudentius, quam id quod regibus quoque et sacerdotibus legis interdicitur, christianae perfectionis abstinentiam non vitare? imo in hoc maxime delectari? Quis namque ignoret quantum in hoc tempore clericorum praecipue vel monachorum studium circa cellaria versetur, ut ea scilicet diversis generibus vini repleant; herbis illud, melle, et speciebus condiant; ut tanto facilius se inebriant, quanto delectabilius potent; et tanto se magis ad libidinem incitent, quanto amplius vino aestuent? Quis hic non tam error quam furor, ut qui se maxime per professionem continentiae obligant, minus ad conservandum votum se praeparent? imo ut minime custodiri possit efficiant? Quorum profecto si claustris retinentur corpora, corda libidine plena sunt, et in fornicationem inardescit animus.

Scribens ad Timotheum Apostolus: "Noli," inquit, "adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes infirmitates tuas." Cui propter infirmitatem conceditur vinum modicum, constat utique quia sanus sumeret nullum. Si vitam profitemur apostolicam, et praecipue formam vovemus poenitentiae, et fugere seculum proponimus; cur eo maxime delectamur, quod proposito nostro maxime adversari videmus, et universis est alimentis delectabilius?

Diligens poenitentiae descriptor beatus Ambrosius nihil in victu poenitentium praeter vinum accusat, dicens: "An quisquam putat illam poenitentiam ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi vini effusio, ubi ipsius copulae conjugalis usus? Renuntiandum seculo est. Facilius inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue poenitentiam egerint." Item in libro de Fuga Seculi: "Bene," inquit, "fugis, si oculus tuus fugiat calices, et phialas, ne fiat libidinosus, dum moratur in vino. "Solum de omnibus alimentis in Fuga Seculi vinum commemorat, et hoc vinum si fugiamus, bene nos seculum fugere asserit, quasi omnes seculi voluptates ex hoc uno pendeant. Nec etiam dicit, si gula fugiat ejus gustum, verumetiam oculus visum, ne libidine et voluptate ipsius capiatur, quod frequenter intuetur. Unde et illud est Salomonis quod supra meminimus: "Ne intueamur vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus." Sed quid et hic, quaeso, dicemus, qui ut tam gustu ejus quam visu oblectemur, quum illud melle, herbis, vel speciebus diversis condierimus, phialis etiam ipsum propinari volumus?

Beatus Benedictus vini coactus indulgentiam faciens: "Saltem vel hoc," inquit, "consentiamus, non usque ad satietatem bibamus, sed parcius: quia vinum apostatare facit etiam sapientes." O utinam usque ad satietatem bibere sufficeret, ne maioris rei transgressionis ad superfluitatem efferremur! Beatus etiam Augustinus monasteria ordinans clericorum, et eis regulam scribens: "Sabbato tantum et dominica, sicut consuetudo est, qui volunt, vinum accipiant;" tum videlicet pro reverentia Dominicae diei et ipsius vigiliae, quae est sabbatum, tum etiam quia tunc dispersi per cellulas fratres congregabantur. Sicut et in Vitis Patrum beatus commemorat Hieronymus, scribens de loco quem Cellia nominavit, his verbis: "Singuli per cellulas manent. Die tamen sabbati et dominica in unum ad ecclesiam coeunt, et ibi semetipsos invicem tanquam coelo redditos vident. "Unde profecto conveniens erat haec indulgentia, ut insimul convenientes aliqua recreatione congauderent, non tam dicentes quam sentientes: "Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum."

Ecce si a carnibus abstineamus, magnum quid nobis imputatur, quantacunque superfluitate ceteris vescamur. Si multis expensis diversa piscium fercula comparemus, si piperis et specierum sapores misceamus, si quum inebriati mero fuerimus, calices herbatorum et phialas pigmentorum superaddamus, totum id excusat vilium abstinentia carnium, dummodo eas publice non voremus, quasi ciborum qualitas magis qnam superfluitas in culpa sit: quum solam Dominus crapulam et ebrietatem nobis interdicat, hoc est cibi pariter et vini superfluitatem potius quam qualitatem.

Quod et diligenter beatus attendens Augustinus, nihilque in alimentis praeter vinum veritus, nec ullam ciborum qualitatem distinguens, hoc in abstinentia satis esse credidit quod breviter expressit: "Carnem," inquit, "vestram domate jejuniis, et abstinentia escae vel potus, quantum valetudo permittit." Legerat, nisi fallor, illud beati Athanasii in exhortatione ad monachos: "Jejuniorum quoque non sit volentibus certa mensura, sed in quantum possibilitas valet, nisi laborantis extensa: qua praeter dominicam diem semper sint solemnia, non votiva sint." Ac si diceret: Si ex voto suscipiuntur, devote compleantur omni tempore, nisi in dominicis diebus. Nulla hic jejunia prrefiguntur, sed quantum permittit valetudo. Dicitur enim: "Solam naturae facultatem inspicit et ipsam sibi modum praefigere permittit: sciens quoniam in nullis delinquitur, si modus in omnibus teneatur." Ut videlicet nec remissius quam oportet voluptatibus resolvamur, sicut de populo medulla tritici et meracissimo vino educato scriptum est: "Incrassatus est, dilatatus, et recalcitravit." Nec supra modum abstinentia macerati vel omnino victi succumbamus, vel murmurantes mercedem amittamus, vel de singularitate gloriemur. Quod Ecclesiastes praeveniens ait: "Justus perit in sua justitia. Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas," de tua quasi admirans singularitate intumescas.

Huic vero diligentiae sic omnium virtutum mater discretio praesit, ut quae quibus imponat onera sollicite videat, unicuique scilicet secundum propriam virtutem, et naturam sequens potius quam trahens, nequaquam usum satietatis, sed abusum auferat superfluitatis; et sic extirpentur vitia, nec laedatur natura. Satis est infirmis, si peccata vitent, et si non ad perfectionis cumulum conscendant. Sufficit quoque paradisi angulo residere, si martyribus non possis considere. Tutum est vovere modica, ut majora debitis superaddat gratia. Hinc enim scriptum est: "Quum feceritis omnia quae praecepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus." "Lex,"i nquit Apostolus, "iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio." Et iterum: "Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed quum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud me occidit; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum." Augustinus ad Simplicianum: "Ex prohibitione aucto desiderio dulcius factum est, et ideo fefellit." Idem in libro Quaestionum, quest. LXVII: "Suasio delectationis ad peccatum vehementior est quum adest prohibitio." Nitimur in vetitum semper cupimusque negata.

Attendat cum tremore haec quisquis se jugo alicujus regulae quasi novae legis professioni vult alligare. Eligat quod possit, timeat quod non possit. Nemo legis efficitur reus, nisi qui eam fuerit ante professus. Antequam profitearis delibera. Quum professus fueris, observa. Ante est voluntarium quod postea sit necessarium. "In domo Patris mei," dicit Veritas, "mansiones multae sunt." Sic etiam plurimae sunt quibus illuc perveniatur viae. Non damnantur conjuges, sed facilius salvantur continentes. Non ad hoc, ut salvaremur, sanctorum patrum sunt additae regulae, sed ut facilius salvemur, et purius Deo vacare possimus. "Et si," inquit Apostolus, "nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco." Item: "Mulier quae innupta est et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Qua autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Deum observandi."

Tunc vero facillime id agitur, quum a seculo corpore quoque recedentes, claustris nos monasteriorum recludimus, ne nos seculares inquietent tumultus. Nec solum qui legem suscipit, sed qui legem imponit, provideat ne, multiplicatis praeceptis, transgressiones multiplicet. Verbum Dei veniens verbum abbreviatum fecit super terram. Multa Moyses locutus est, et tamen, ut ait Apostolus, "nihil ad perfectum adduxit lex." Multa profecto et in tantum gravia, ut apostolus Petrus ejus praecepta neminem potuisse portare profiteatur, dicens: "Viri fratres, quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod nec patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi." Paucis Christus de aedificatione morum et sanctitate vitae apostolos instruxit, et perfectionem docuit. Austera removens et gravia, suavia praecepit et levia, quibus omnem consummavit religionem: "Venite,"inquit, "ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve."

Sic enim saepe in operibus bonis, sicut in negotiis agitur seculi. Multi quippe in negotio plus laborant et minus lucrantur, et multi exterius amplius affliguntur, et minus interius apud Deum proficiunt, qui cordis potius quam operis inspector est. Qui etiam quo in exterioribus amplius occupantur, minus ad interiora vacare possunt; et quanto apud homines, qui de exterioribus judicant, amplius innolescunt, majorem gloriam apud eos assequuntur, et facilius per elationem seducuntur. Cui Apostolus occurrens errori, opera vehementer extenuat, et fidei justificationem amplificans ait: "Si enim Abrabam ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Dominum. Quid enim dicit Scriptura? "Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad justitiam." Et iterum: "Quid ergo dicimus, quod gentes quae non sectabantur justitiam apprehenderunt justitiam; justitiam autem, quae ex fide est: Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit? Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus." Illi quod catini est vel paropsidis de foris mundantes, de interiori munditia minus provident, et carni magis quam animae vigilantes, carnales potius sunt quam spirituales. Nos vero Christum in exteriori homine per fidem habitare cupientes, pro modico ducimus exteriora, quae tam reprobis quam electis sunt communia, attendentes quod scriptum est: "In me sunt, Deus, vota tua; quae reddam laudationes tibi!"

Unde et exteriorem illam legis abstinentiam non sequimur, quam nihil justitiae certum est conferre. Nec quidquam nobis in cibis Dominus interdicit, nisi crapulam et ebrietatem, id est superfluitatem. Qui etiam quod nobis indulsit, in se ipso exhibere non erubuit: licet hinc multi scandalizati non mediocriter improperarent. Unde et per semetipsum loquens: "Venit Joannes," inquit, "non manducans et non bibens, et dixerunt: "Daemonium habet." Venit filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: "Ecce homo vorax et potator vini." Qui etiam suos excusans, quod non sicut discipuli Joannis jejunarent, nec etiam manducantes corporalem illam munditiam abluendarum manuum magnopere curarent: "Non possunt," inquit, "lugere filii sponsi, quandiu cum illis sponsus est." Et alibi: "Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore. Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem."

Nullus itaque cibus inquinat animam, sed appetitus cibi vetiti. Sicut enim corpus non nisi corporalibus inquinatur sordibus, sic nec anima nisi spiritualibus. Nec timendum est quidquid agatur in corpore, si animus ad consensum non trahitur. Nec confidendum de munditia carnis, si mens voluntate corrumpitur. In corde igitur tota mors animae consistit et vita. Unde Salomon in Proverbiis: "Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. "Et juxta praedictam Veritatis assertionem, ex corde procedunt quae coinquinant hominem: quoniam bonis vel malis desideriis anima damnatur vel salvatur. Sed quoniam anima? et carnis in unam conjunctarum personam maxima est unio, summopere providendum est ne carnis delectatio ad consensum animam trahat, et dum nimis indulgetur carni, ipsa lasciviens reluctetur spiritui, et quam oportet subjici incipiat dominari. Hoc autem cavere poterimus, si necessariis omnibus concessis, superfluitatem, ut saepius dictum est, penitus amputemus, et infirmo sexui nullum ciborum usum, sed omnium denegemus abusum.

Omnia concedantur sumi, sed nulla immoderate consumi: "Omnis," inquit Apostolus: "creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Hoc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae quam assecutus es." Et nos igitur cum Timotheo hanc Apostoli insecuti doctrinam, et juxta dominicam sententiam nihil in cibis nisi crapulam et ebrietatem vitantes, sic omnia temperemus, ut ex omnibus infirmam naturam sustentemus, non vitia nutriamus. Et quo quaeque amplius sua superfluitate possunt nocere, temperamenti magis accipiant. Majus quippe est ac laudabilius temperate comedere, quam omnino abstinere. Unde et beatus Augustinus in libro de Bono conjugali, quum de corporalibus ageret sustentamentis: "Nequaquam, " inquit, "eis bene utitur, nisi qui et uti non potest. Multi quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam temperant ut bene utantur. Nemo tamen potest eis sapienter uti, nisi potest et continenter non uti. "Ex hoc habitu et Paulus dicebat: "Scio et abundare et penuriam pati." Penuriam quippe pati, quorumcunque hominum est: sed scire penuriam pati, magnorum est. Sic et abundare quisquam hominum incipere potest. Scire autem abundare non nisi eorum est, quos abundantia non corrumpit. De vino itaque, quia, sicut dictum est, luxuriosa res est et tumultuosa, ideoque tam continentiae quam silentio maxime contrarium, aut omnino feminae abstineant propter Deum, sicut uxores gentilium ab hoc inhibentur metu adulteriorum; aut ita ipsum aqua temperent, ut et siti pariter et sanitati consulat, et vires nocendi non habeat. Hoc autem fieri credimus, si hujus mixturae quarta pars ad minus aquae fuerit. Difficillimum vero est ut adpositum nobis potum sic observemus, ut non usque ad satietatem inde bibamus, sicut de vino beatus praecipit Benedictus. Ideoque tutius arbitramur, ut nec satietatem iuterdicamus, ne inde periculum incurramus; non enim satietas, ut saepe jam diximus, sed superfluitas in crimine est. Ut vero pro medicamento herbata vina conficiantur, aut etiam vinum purum sumatur, non prohibendum est; quibus tamen conventus nunquam utatur, sed separatim ab infirmis haec degustentur.

Triticeae quoque medullae similaginem omnino prohibemus, sed semper quum habuerint triticum, tertia pars ad minus grossioris annonae misceatur. Nec calidis unquam oblectentur panibus, sed qui ad minus uno die ante cocti fuerint. Caeterorum vero alimentorum providentiam sic habeat diaconissa, ut sicut jam praefati sumus, quod vilius poterit comparari, vel facilius haberi, infirmi sexus naturae subveniat. Quid enim stultius quam, quum sufficiant nostra, emamus aliena? et quum sint domi necessaria, quaeramus extra superflua? et quum sint ad manum quae sufficiant, laboremus ad illa quae superfluunt? De qua quidem necessaria discretionis moderatione non tam humano quam angelico, seu etiam dominico instructi documento, noverimus ad hujus vitse necessitudinem transigendam non tam qualitatem ciborum exquirere, quam his quae praesto sunt contentos esse. Unde et Abraham carnibus apparatis angeli vescuntur , et inventis iu solitudine piscibus jejunam multitudinem Dominus Jesus refecit. Ex quo videlicet manifeste docemur indifferenter tam carnium quam piscium esum non esse respuendum, et eum praecipue sumendum, qui et offensa peccati careat, et sponte se offerens faciliorem habeat apparatum, et minorem exigat expensam. Unde et Seneca maximus ille paupertatis et continentiae sectator, et summus inter universos philosophos morum aedificator: "Propositum," inquit, "nostrum est secundum naturam vivere. Hoc contra naturam est, torquere corpus suum, et faciles odisse munditias, et squalorem appetere, et cibis non tantum vilibus uti, sed tetris et horridis. Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita et usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam. Potest tamen esse non incomposita frugalitas. Hic mihi modus placet." Unde et Gregorius Moralium libro XXX, quum ipsis hominum moribus non tam ciborum quam animorum qualitatem attendendam esse doceret, ac gulae tentationes distingueret: "Aliquando," inquit, "cibos lautiores quaerit, aliquando quaelibet sumenda praeparari accuratius appetit. Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso aestu irmmensi desiderii peccat."

Ex Aegyplo populus eductus in heremo occubuit, quia despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderii vilem cibum, id est lenticulam concupivit, quam dum vendendis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde el lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Hic quippe quem diximus Esau primatum per lenticulam perdidit et Elias in heremo virtutem corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit; et secundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adam culpa committitur, etiam quum abjecta et vilia sumuntur. Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit et non quae edendi libido suggerit. Minori vero desiderio concupiscimus quae minus praetiosa esse videmus, et qua? magis abundant, et vilius emuntur: sicut est communium cibus carnium, qui et infirmam naturam multo validius quam pisces confortat, et minores expensas, et faciliorem habet apparatum.

Usus autem carnium ac vini, sicut et nuptiae, intermedia boni et mali, hoc est indifferentia computantur, licet copulae nuptialis usus omnino peccato non careat, et vinum omnibus alimentis periculosius existat. Quod profecto si temperate sumptum religioni non interdicitur, quid aliorum timemus alimentorum, dummodo in eis modus non excedatur? Si beatus ipsum Benedictus quod monachorum non esse profitetur, quadam tamen dispensatione rnonachis hujus temporis, jam refrigescente pristinae charitatis fervore, concedere cogitur; quid caetera non indulgere feminis debeamus, quae adhuc eis nulla professio interdicit? Si pontificibus ipsis, et Ecclesiae sanctse rectoribus, si denique monasteriis clericorum sine offensa carnibus etiam vesci licet, quia nulla scilicet professione ab eis religantuir; quis has culpet feminis iudulgeri, rnaxime si in caeteris majorera tolerent districtionem? Sufficit quippe discipulo ut sit sicut magister ejus, et magna videtur credulitas, si quod monasteriis clericorum indulgetur, monasteriis feminarum prohibeatur. Nec parvum etiam aestimandum est, si feminae quum caelera monasterii districtione, in hac una carnium indulgentia religione fidelium laicorum inferiores nou sint; praesertim quum, teste Chrysostomo, nihil licet secularibus, quod non liceat monachis, excepto concumbere tantum cum uxore. Beatus quoque Hieronymus clericorum religionem non inferiorem quam monachorum judicans, ait: "Quasi quidquid in monachos dicitur non redundet in clericos, qui sunt patres monachorum."

Quis etiam ignoret omnino discretioni contrarium esse, si tanta debilibus quanta fortibus imponantur onera? si tanta feminis quanta viris injungatur abstinentia? De quo etiam si quis supra ipsum naturae documentum auctoritatem efflagitet, beatum quoque super hoc Gregorium consulat. Hic quippe magnus Ecclesiae tam rector quam doctor de hoc quoque caeteros Ecclesiae doctores diligenter instruens, libri Pastoralis capitulo xxiv, ita meminit: "Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminae: quia illis gravia, istis vero sunt injungenda leviora; et illos magna exerceant, istas vero levia demulcendo convertant. quae enim parva sunt in fortibus, magua repulantur iu debilibus."

Quamvis haec quoque vilium licentia carnium minus habeat oblectamenti quam ipsae piscium vel avium carnes, quas minime tamen nobis beatus interdicit Benedictus. De quibus etiam Apostolus, quum diversas species carnis distingueret: "Non omnis," inquit, "caro eadem caro, sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia piscium." Et pecorum quidem et avium carnes in sacrificio Domini lex ponit; pisces vero nequaquam: ut nemo piscium esum mundiorem Deo quam carnium credat. Qui etiam tanto est onerosior paupertati vel carior, quanto piscium minor est copia quam carnium, et minus infirmam corroborat naturam; ut in altero magis gravet, in altero magis subveniat.

Nos itaque fortunae pariter et naturae hominum consulentes, nihil in alimentis, ut diximus, nisi superfluitatem interdicimus. Ipsum itaque carnium sive caeterorum esum temperamus, ut omnibus concessis, major sit abstinentia monialium, quam quibusdam interdictis, modo sit monachorum. Igitur ipsum quoque carnium esum ita temperari volumus, ut non amplius quam semel in die sumant, nec diversa inde fercula eidem personae parentur; nec seorsum aliqua superaddantur pulmenta, nec ullatenus ei vesci liceat plusquam ter in hebdomada, prima videlicet feria, tertia, et quinta feria, quantaecunque etiam festivitates intercurrant. Quo namque solemnitas major est, majoris abstinentiae devotione est celebranda. Ad quod nos egregius doctor Gregorius Nazianzenus vehementer exhortans, lib. III de Luminibus vel secundis Epiphaniis, ait: "Diem festum celebremus non ventri indulgentes, sed spiritu exultantes." Idem lib. IV de Pentecoste et Spiritu sancto: "Et hic est noster festus dies,"ait, "in animae thesauros perenne aliquid et perpetuum recondamus, non ea quae pertranseunt et dissolvuntur. Sufficit corpori malitia sua, non indiget copiosiore materia, nec insolens bestia abundantioribus cibis ut insolentior fiat, et violentius urgeat. "Idcirco autem spiritualiter magis est agenda solemnitas, quam et beatus Hieronymus, ejus discipulus, secutus, in epistola sua de acceptis Muneribus ita quodam loco meminit: "Unde nobis sollicitius providendum, ut solemnem diem non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus: quia valde absurdum est nimia saturitate honorare velle martyrem, quem sciamus Deo placuisse jejuniis." Augustinus de Poenitentiae Medicina: "Attende tot martyrurn millia. Cur enim natalitia eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi honestis moribus non delectat?"

Quotiens vero carnes deerunt, duo eis fercula qualiumcunque pulmentorum concedimus, nec superaddi pisces prohibemus. Nulli vero preciosi sapores cibis apponantur in conventu, sed iis contentae sint, quae in terra, quam inhabitant, nascuntur; fructibus vero non nisi in coena vescantur. Pro medicamento autem quibus opus fuerit, vel herbas vel radices seu fructus aliquot, vel alia hujusmodi nunquam prohibemus mensis apponi. Si qua forte peregrina monialis hospitio recepta mensis intererit, ferculo ei aliquo superaddito charitatis sentiat humanitatem. De quo quidem si quid distribuere voluerit, licebit. Haec autem, vel si plures fuerint, in majore mensa residebunt, et eis diaconissa ministrabit, postea cum aliis, quas mensis ministrant, comestura.

Si qua vero sororum parciori cibo carnem domare voluerit, nullatenus hoc ipsa nisi per obedientiam praesumat, et nullatenus hoc ei denegetur, si hoc non levitate, sed virtute videtur appetere, quod ejus firmitudo valeat tolerare. Nulli tamen unquam permittatur, ut per hoc conventu .... nec ut aliquam diem sine cibo transigat. Sagiminis condimento sexta feria nunquam utantur, sed quadragesimali cibo contentae, sponso suo ea die passo quadam compatiantur abstinentia. Illud vero non solum prohibendum, sed vehementer est abhorrendum, quod in plerisque monasteriis agi solet, quod videlicet parte aliqua panis, quae superest esui et pauperibus est reservanda, manus et cultellos mundare et extergere solent, et ut mappis parcant mensarum, panem polluunt pauperum, imo ejus qui se attendens in pauperibus ait: "Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis." De abstinentia jejuniorum generalis institutio Ecclesiae illis sufficiat, nec supra fidelium laicorum religionem in hoc eas gravare praesumimus, nec virtuti virorum earum infirmitatem in hoc praeferre audemus. Ab aequinoctio vero autumnali usque ad Pascha, propter dierum brevitatem, unam in die comestionem sufficere credamus. Quod quia non pro abstinentia religionis, sed pro brevitate dicimus temporis, nulla hic ciborum genera distinguemus.

Pretiosae vestes, quas omnino Scriptura damnat, summopere fugiantur. De quibus nos praecipue Dominus dehortans et damnati divitis superbiam de iis accusat; et Joannis humilitatem e contrario commendat. Quod beatus diligenter attendens Gregorius homilia Evangeliorum IV: "Quid est," inquit, "dicere: "Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt;" nisi aperta sententia demonstrare quod non coelesti, sed terreno regno militant, qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed solis exterioribus dediti, praesentis vitae mollitiem delectationemque quaerunt?" Idem homilia XI: "Sunt nonnulli, qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod videlicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives, qui torquebatur ad inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur. Nam pro sola inani gloria vestimentum pretiosius quaeritur. Res ipsa testatur, quod nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi ab aliis non possit videri." A quo et prima Petri epistola seculares et conjugatas feminas dehortans, ait: "Similiter et mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorius cultus, sed qui absconditus corde est homo, incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu Domini locuples."

Bene autem feminas potius quam viros ab hac vanitate censuit dehortandas, quarum infirmus animus id amplius appetit, quo per eas et in eis amplius imitari luxuria possit. Si autem seculares hinc inhibendae sunt feminae, quid Christo devotas convenit providere? quarum hoc ipsum illis est cultus, quod sunt incultae. Quaecunque igitur hunc appetit cultum vel non renuit oblatum, castitatis perdit testimonium. Et quaecunque talis est, non se religioni praeparare, sed fornicationi credatur, nec tam monialis quam meretrix censeatur, cui et ipse cultus est tanquam lenonis praeconium, qui incestum prodit animum, sicut scriptum est: "Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo." Legimus Dominum in Joanne, ut jam supra meminimus, vilitatem seu asperitatem vestium potius quam escae commendasse atque laudasse: "Quid exiistis," inquit, "in desertum videre? hominem mollibus vestitum?" Habet enim nonnunquam usus pretiosorum ciborum utilem aliquam dispensationem, sed vestium nullam. Quae videlicet vestes quanto sunt pretiosiores, tanto carius custodiuntur, et minus proficiunt, et ementem amplius gravant, et prae subtilitate sui facilius possunt corrumpi, et minus corpori praebent fomenti.

Nulli vero panni magis quam nigri lugubrem poenitentiae habitum decent, nec adeo sponsis Christi pelles aliquae conveniunt, sicut agninae: ut ipso quoque habitu agnum sponsum virginum indutae videantur, vel induere moneantur. Vela vero earum non de serico, sed de tincto aliquo lineo panno fiant. Duo autem velorum genera esse volumus, ut alia sint scilicet virginum jam ab ipso consecratarum, alia vero minime. quae vero pudictarum sunt virginum, crucis sibi signum habeant impressum; quo scilicet ipsae integritate quoque corporis ad Christum maxime pertinere monstrentur, et sicut in consecratione distare a caeteris, ita et hoc habitus signo distinguantur, quo et quique fidelium territi, magis abhorreant in concupiscentiam earum exardescere. Hoc autem signum virginalis munditise in summitate capitis candidis expressum filis virgo gestabit, et hoc nullatenus, antequam ab episcopo consecretur, gestare praesumat. Nulla autem alia vela hoc signo insignita sint. Interulas mundas ad carnem habeant, in quibus etiam cinctae semper dormiant. Culcitrarum quoque mollitiem vel linteaminum usum infirmae ipsarum non negamus naturae. Singulae vero dormiant et comedant. Nulla penitus indignari praesumat, si vestes vel quaecunque alia sibi ab aliquibus transmissa, alii, quae amplius indiget, concedantur sorori; sed tunc maxime gaudeat, quum in sororis necessitate fructum habuerit eleemosynae, vel se respexerit non solum sibi, sed aliis vivere. Alioquin ad sanctae societatis fraternitatem non pertinet, nec proprietatis sacrilegio caret.

Sufficere autem ad corpus contegendum credimus interulam, pelliceam, togam, et quum multum exasperaverit frigus, insuper mantellum. Quo videlicet mantello pro opertorio quoque uti jacentes poterunt. Oportebit autem pro infestatione vermium vel gravamine sordium abluendarum, haec omnia esse duplicia indumenta, sicut ad litteram in laude fortis et providae mulieris Salomon ait: "Non timebit domui suae a frigoribus nivis. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus." Quorum ita sit moderata longitudo, ut ultra oram sotularium non procedant, ne pulverem moveant. Manicae vero extensionem brachiorum et manuum non excedant. Crura vero et pedes caligae pedules et sotulares muniant. Nec unquam occasione religionis nudae pedes incedant. In lectis culcitra una, pulvinar, auriculare, lodix et linteolum sufficiant. Caput vero muniant vitta candida, et velum desuper nigrum, et pro tonsura capillorum pileum agninum, quum opus fuerit supponatur.

Nec in victu tantum aut vestitu superfluitas evitetur, verum et in aedificiis aut quibuslibet possessionibus. In aedificiis quidem hoc manifeste dignoscitur, si ea majora vel pulchriora quam necesse sit componantur, vel si nos ipsa sculpturis vel picturis ornantes, non habitacula pauperum aedificemus, sed palatia regum erigamus. "Filius hominis," inquit Hieronymus, "non habet ubi caput reclinet, et tu amplas porticus et ingentia lectorum spatia metiris? "Quum pretiosis vel pulchris delectamur equitaturis, non solum superfluitas, sed elationis vanitas innotescit. Quum autem animalium greges vel terrenas multiplicamus possessiones, tunc se ad exteriora dilatat ambitio: et quanto plura possidemus in terra, tanto amplius de ipsis cogitare cogimur, et a contemplatione coelestium devocamur. Et licet corpore claustris recludamur; haec tamen quae foris sunt, et diligit animus, sequi cogitur, et se pariter huc et illuc cum illis diffundit, et quo plura possidentur quae amitti possunt, majori nos metu cruciant; et quo pretiosiora sunt, amplius diliguntur, et ambitione sui miserum magis illaqueant animum. Unde omnino providendum est, ut domui nostrae sumptibusque nostris certum preefigamus modum, nec supra necessaria vel appelamus aliqua, vel recipiamus oblata, vel retineamus suscepta. Quidquid enim necessitati superest, in rapina possidemus; et tot pauperum mortis rei sumus, quot inde sustentare potuimus. Singulis igitur annis quum collecta fuerint victualia, providendum est quantum sufficiat per annum; et si qua superfuerint, pauperibus non tam danda sunt quam reddenda.

Sunt qui providentiae modum ignorantes, quum redditus paucos habeant, multam habere familiam gaudent. De cujus quidem procuratione dum gravaritur, impudenter hanc quaerentes mendicant, vel quae non habent violenter ab aliis extorquent. Tales etiam jam nonnullos monasteriorum patres conspicimus, qui de multitudine conventus gloriantes, non tam bonos filios quam multos habere student, et magni videntur in oculis suis, si inter multos majores habeantur. Quos quidem ut ad suum trahant dominium, quum aspera deberent eis praedicare, lenia promittunt, et nulla examinatione antea probatos quos indiscrete suscipiunt, facile apostatantes perdunt. Talibus, ut video, improperabat Veritas, dicens: "Vae vobis qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselitum! Quem quum feceritis, facitis illum filium gehennae duplo quam vos." Qui profecto minus de multitudine gloriarentur, si salutem animarum magis quam numerum quaererent, et de suis viribus in ratione sui regiminis reddenda minus praesumerent. Paucos Dominus elegit apostolos, et de ipsa electione sua unus in tantum apostatavit, ut pro ipso Dominus diceret: "Nunquid ego duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? "Sicut autem de apostolis Judas, sic et de septem diaconibus Nicolaus periit. Et quum paucos adhuc apostoli congregassent, Ananias et Saphira, uxor ejus, mortis excipere sententiam meruerunt. Quippe et ab ipso antea Domino quum multi abiissent discipulorum retrorsum, pauci cum ipso remanserunt. Arcta quippe via est, quae ducit ad vitam, et pauci ingrediuntur per eam. Sicut e contrario lata est et spatiosa, quae ducit ad mortem; et multi sunt qui se ultro ingerant. Quia sicut ipse Dominus testatur alibi: "Multi vocati, pauci vero electi." Et juxta Salomonem: "Stultorum infinitus est numerus." Timeat itaque quisquis de multitudine gaudet subjectorum, ne iu eis juxta dominicam assertionem, pauci reperiantur electi, et ipse immoderate gregem suum multiplicans, minus ad custodiam ejus sufficiat, ut ei recte a spiritalibus illud propheticum dici possit: "Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam." Tales utique scilicet de multitudine gloriantes, dum tam pro suis quam suorum necessitatibus saepius exire, atque ad seculum redire, et mendicando discurrere coguntur, curis se corporalibus magis quam spiritalibus implicant, et infamiam sibi magis quam gloriam acquirunt. Quod quidem in feminis tanto magis est erubescendum, quanto eas per mundum discurrere minus videtur tutum.

Quisquis igitur quiete vel honeste cupit vivere, et officiis vacare divinis, et tam Deo quam seculo charus haberi, timeat aggregare quos non possit procurare, nec in expensis suis de alienis confidat marsupiis; nec elemosynis petendis, sed dandis invigilet. Apostolus, ille magnus Evangelii praedicator, et habens potestatem de Evangelio sumptus accipere, laborat manibus, ne quos gravare videatur, et gloriam suam evacuet. Nos ergo, quorum non est praedicare, sed peccata plangere, qua temeritate vel impudentia mendicantes quaerimus? Unde hos, quos inconsiderate congregamus, sustentare possumus? Qui etiam saepe in tantam prorumpimus insaniam, ut quum praedicare nesciamus, praedicatores conducamus; et pseudoapostolos nobiscum circumducendo, cruces et philacteria reliquiarum gestemus, ut tam haec quam verbum Dei, seu etiam figmenta diaboli simplicibus et idiotis vendamus christianis, et eis promittamus quaecunque ad extorquendos nummos proficere credimus. Ex qua quidem impudenti cupiditate, quae sua sunt, non quae Jesu Christi quaerente, quantum jam ordo noster et ipsa divini praedicatio verbi viluerit, neminem jam latere arbitror. Hinc et ipsi abbates vel qui majores in monasteriis videntur, potentibus seculi et mundanis curiis sese importune ingerentes, jam magis carnales esse quam coenobitae didicerunt; et favorem hominum quacunque arte venantes, crebrius cum hominibus fabulari, quam cura Deo loqui, consueverunt: illud saepe frustra legentes, atque negligentes, vel audientes, sed non exaudientes quod beatus Antonius admonet, dicens: "Sicul pisces si tardaverint in sicco moriuntur: ita et monachi tardantes extra cellulam, aut cum viris secularibus. immorantes, a quietis proposito resolvuntur. "Oportet ergo sicut piscem in mari, ita et nos ad cellam recurrere, ne forte foris tardantes obliviscamur interioris custodiae.

Quod ipse quoque monasticas scriptor regulae, scilicet beatus Benediclus, diligenter attendens, quam in monasteriis assiduos velit esse abbates, et super custodiam sui gregis sollicite stare, tam exemplo quam scripto patenter edocuit. Hic enim quum a fratribus ad sacratissimam sororem suam visitandam profectus, quum ipsa eum pro aedificatione saltem nocte una vellet retinere, aperte professus est manere extra cellam nullatenus se posse. Nec ait quidem, "nou possumus," sed, "non possum," uia hoc per eum fratres, non ipse posset, nisi hoc et a Domino, sicut postmodum actum est, revelante. Unde et quum regulam scriberet, nusquam de abbatis, sed solummodo fratrum egressu meminerit; de cujus etiam assiduitate ita caute providit, ut in vigiliis dominicorum et festorum dierum evangelicam lectionem, et quae illi adjuncta sunt, non nisi ab abbate praecipiat dici. Qui etiam instituens, ut mensa abbatis cum peregrinis et hospitibus sit semper, et quotiens minus sunt hospites cum eo, quos voluerit de fratribus vocare, seniore uno tantum aut duobus dimissis cum fratribus; patenter insinuat nunquam in tempore mensae abbatem monasterio debere deesse, et ut delicatis principum ferculis jam assuetus, cibarium panem monasterii subjectis derelinquat. De qualibus quidem Veritas: "Alligant,"i nquit, "onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere." Et alibi de falsis praedicatoribus': "Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos." Veniunt, inquit, per se, non a Deo missi, vel expectantes ut pro eis mandetur.

Joannes Baptista princeps noster, cui pontificatus haereditate cedebat, semel ab urbe recessit ad heremum, pontificatum scilicet pro monachatu, civitates pro solitudine deserens. Et ad eum populus exibat, nec ipse ad populum introibat. Qui quum tantus esset ut Christus crederetur, et nulla in civitatibus corrigere posset: in illo jam erat lectulo, unde pulsantu dilecto respondere paratus erat: "Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?" Quisquis itaque quietis monastica? secretum desiderat, lectulum magis quam lectum se habere gaudeat. "De lecto" quippe, ut Veritas ait, "unus assumetur, et alter relinquetur." Lectulum vero sponsae esse legimus, id est animae contemplativae Christo arctius copulatae, et summo ei desiderio adhaerentis. Quem quicunque intraverit, neminem esse relictum legimus. De quo et ipsamet loquitur: "In lectulo meo pernoctans quaesivi quem diligit anima mea." A quo etiam lectulo ipsa surgere dedignans, vel formidans, pulsanti dilecto quod supra meminimus respondet. Non enim sordes nisi extra lectum suum esse credit, quibus inquinari pedes metuit. Egressa est Dina, ut alienigenas videret, et corrupta est. Et sicut Malcho illi captivo monaco ab abbate suo praedictum est, et ipse postmodum est expertus; ovis quae de ovili egreditur, cito lupi morsibus patet.

Ne igitur multitudinem congregemus, pro qua egrediendi occasionem quaeramus, imo et egredi compellamur, et cum detrimento nostri lucrum faciamus aliorum: ad modum videlicet plumbi, quod ut argentum servetur in fornace, consumitur. Verendum potius est ne et plumbum pariteret argentum fornax vehemens consumat tentationum. Veritas, inquiunt, ait: "Et eum qui venit ad me non ejiciam foras." Nec nos ejici susceptos volumus, sed de suscipiendis providere: ne quum eos intus susceperimus, nos ipsos extra pro eis ejiciamus. Nam et ipsum Dominum non susceptum ejecisse legimus, sed offerentem se respuisse. Cui quidem dicenti: "Magister, sequar te quocunque ieris; "respondit: "Vulpes foveas habent, etc." Qui etiam de sumptibus nos ante providere, quum aliquid facere meditamur, cui sint ipsi necessarii, diligenter admonet, dicens: "Quis vestrum volens turrim aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habet ad perficiendum? Ne postea quam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui viderint incipiant illudere ei, dicentes: "Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare." Magnum est si vel se unum quis salvare sufficiat, et periculosum est multis eum providere qui vix ad custodiam sui sufficit vigilare. Nemo vero studiosus est in custodiendo, nisi qui pavidus fuerit in suscipiendo. Et nemo sic perseverat in coepto, sicut qui tardus est et providus ad incipiendum. In quo quidem tanto feminarum sit providentia, quanto earum infirmitas magna minus tolerat onera, et quiete plurimum est fovenda.

Speculum animae Scripturam sacram constat esse, in quam quilibet legendo vivens, intelligendo proficiens, morum suorum pulchritudinem cognoscit, vel deformitatem deprehendit: ut illam videlicet augere, hanc studeat removere. Hoc nobis speculum beatus commemorans Gregorius in II Moralium ait: "Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa videatur. Ibi etenim foeda cognoscimus, ibi pulchra nostra conspicimus. Ibi sentimus quantum proficimus, ibi a profectu quam longe distamus." Qui autem Scripturam conspicit quam non intelligit, quasi caecus ante oculos [speculum?] tenet, in quo qualis sit cognoscere non valet, nec doctrinam quaerit in Scriptura, ad quam ipsa est tantummodo facta, et tanquam asinus applicatur ad lyram, sic otiosus sedet ad Scripturam, et quasi panem appositum habet, quo jejunus non reficitur, dum verbum Dei nec se per intelligentiam penetrante, nec alio ei docendo frangente, inutiliter cibum habet qui ei nullatenus prodest.

Unde et Apostolus generaliter ad Scripturarum studium nos adhortans: "Quaecunque," inquit, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus." Et alibi: "Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus." Sibi quippe vel secum loquitur, qui quod profert intelligit, vel de intelligentia verborum suorum fructum facit. Idem ad Timotheum: "Dum venio," inquit, "attende lectioni, exhortationi, doctrinae." Et iterum: "Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris, et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus est homo Dei ad omne opus bonum instructus. "Qui etiam ad intelligentiam Scripturae Corinthios admonens, ut quae videlicet alii de Scriptura loquuntur exponere valeant: "Sectamini," inquit, "charitatem, aemulamini spiritualia: magis autem spiritus ut prophetetis. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo. Qui autem prophetat, Ecclesiam aedificat. Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Orabo spiritu, orabo et mente. Psallam spiritu, psallam et mente. Caeterum si benedixeris spiritu, quis implebit locum idiotae? Quomodo dicet amen super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? Nam tu quidem bene gratias agis: sed alter non aedificatur. Gratias ago Deo, quoniam omnium vestrum lingua loquor. Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum. Fratres, nolite effici parvi sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti." Loqui lingua dicitur qui ore tantum verba format, non intelligentia exponendo ministrat. Prophetat vero sive interpretatur qui more prophetarum, qui videntes dicuntur, id est intelligentes, ea quae dicit intelligit, ut ipsa exponere possit. Orat ille spiritu sive psallit, qui solo prolationis flatu verba format, non mentis intelligentiam accommodat. Cum vero spiritus noster orat, id est nostrae prolationis flatus solummodo verba format, nec quod ore profertur corde concipitur, mens nostra sine fructu est, quem in oratione videlicet habere debet, ut ipsa scilicet ex intelligentia verborum in Deum compungatur atque accendatur.

Unde hanc in verbis perfectionem nos admonet habere, ut non more plurimorum verba tantum sciamus proferre, verum etiam intelligentiae sensum in iis habere; atque aliter nos orare vel psallere infructuose protestatur. Quem et beatus sequens Benedictus: "Sic stemus," inquit, "ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae." Hoc et Psalmista praecipiens, ait: "Psallite sapienter, " ut videlicet verborura prolationi sapor et condimentum intelligentiae non desit, et cum ipso veraciter Domino dicere valeamus: "Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!" Et alibi: "Non in tibiis viri beneplacitum erit ei." Tibia quippe sonitum emittit ad delectationem voluptatis, non ad iutelligentiam mentis. Unde bene in tibiis cantare, nec in hoc Deo placere dicuntur, qui melodia sui cantus sic oblectantur, ut nulla hinc aedificentur intelligentia. Qua etiam ratione, inquit Apostolus, quum benedictiones in ecclesia fiunt, respondebitur amen, si quod oratur in illa benedictione non intelligatur, utrum videlicet bonum sit quod oratio postulat, aut non. Sic enim saepe multos idiotas et litterarum sensum ignorantes videraus in ecclesia per errorem nonnulla sibi nociva magis quam utilia precari, veluti quum dicitur: "Ut sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus aeterna; "facile ipsa consimilis vocis affinitas nonnullos sic decipit, ut vel sic dicant: "Ut nos amittamus aeterna," vel ita proferant: "Ut non admittamus aeterna." Cui etiam periculo Apostolus providens ait: "Caeterum si benedixeris spiritu, "id est prolationis tantum flatu verba benedictionis formaveris, non sensu mentem audientis instruxeris," quis supplet locum idiolae? "Id est, quis de assistentibus, quorum est respondere, id aget respondendo, quod idiota non valet, imo nec debet? "Quomodo dicet amen?" quum videlicet nesciat utrum in maledictionem potius quam benedictionem inducas. Denique qui Scripturae non habent intelligentiam, quomodo sermonis aedificationem sibi ministrabunt, aut etiam regulam exponere vel intelligere, aut viliose prolata corrigere valebunt?

Unde non mediocriter miramur quae inimici suggestio in monasteriis hoc egit, ut nulla ibi de intelligendis scripturis sint studia, sed de cantu tantum vel de verbis solummodo formandis, non intelligendis, habeatur disciplina: quasi ovium balatus plus utilitatis habeat, quam pastus. Cibus quippe est animae et spiritalis refectio ipsi divina intelligentia Scripturae. Unde et Ezechielem prophetam ad praedicandum Dominus destinans, eum prius volumine cibat, quod statim in ejus ore factum est mel dulce. De quo etiam cibo scriptum est in Jeremia: "Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. "Panem quippe parvulis frangit, qui litterae sensum simplicioribus aperit. Hi vero parvuli panem frangi postulant, quum de intelligentia Scripturae animam saginari desiderant, sicut alibi Dominus testatur: "Emittam famem in terra, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini." Hinc autem e contrario antiquus hostis famem et sitim audiendi verba hominum, et rumores seculi, claustris monasteriorum immisit, ut vaniloquio vacantes divina tanto amplius fastidiamus eloquia, quanto magis sine dulcedine vel condimento intelligentiae nobis fiunt insipida. Unde et Psalmista, ut supra meminimus: "Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo." Quae quidem dulcedo in quo consisteret statim annexuit dicens: "A mandatis tuis intellexi. "Id est, a mandatis tuis potius quam humanis intelligentiam accepi; illis videlicet eruditus atque instructus. Cujus quidem intelligentiae quae sit utilitas non praetermisit, subjungens: "Propterea odivi omnem viam iniquitatis." Multae quippe iniquitatis viae ita per se sunt apertae, ut facile omnibus in odium vel contemplum veniant, sed omnem iniquitatis viam non nisi per eloquia divina cognoscamus, ut omnes evitare possimus. Hinc et illud est: "In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi." In corde potius recondita sunt quam in ore sonantia, quum eorum intelligentiam meditatio nostra retinet. Quorum quidem intelligentiae quanto minus studemus, minus has iniquitatis vias cognoscimus atque vitamus, et minus a peccato nobis providere valemus.

Quae quidem negligentia tanto amplius in monachis, qui ad perfectionem aspirant, est arguenda, quanto haec eis facilior esset doctrina, qui et sacris abundant libris, et quietis otio perfruuntur. Quos quidem de multitudine scriptorum gloriantes, sed ab eorum lectione vacantes, senex ille in Vitis Patrum egregie arguit, dicens: "Prophetae scripserunt libros, patres autem nostri venerunt post eos, et operati sunt in eis plurima. Etenim successores illorum commendaveruut illos memoriae. Venit autem generatio quae nunc est, et scripsit in chartis atque membranis, et reposuit in fenestris otiosa. "Hinc et abbas Palladius ad discendum pariter et docendum nos vehementer adhortans, ait: "Oportet animam secundum Christi voluntatem conversantem aut discere fideliter quae nescit, aut docere manifeste quae novit." Si autem utrumque quum possit non vult, insaniae morbo laborat. Initium enim recedendi a Deo fastidium doctrinae est, et quum non appetit illud quod semper anima esurit, quomodo diligit Deum?

Hinc et beatus Anastasius in exhortatione monachorum, in tantum discendi vel legendi studium commendat, ut per hoc etiam orationes intermitti suadeat. "Pergam," inquit, "per tramitem vitae nostra. Primum abstinentiae cura, jejunii patientia, orandi assiduitas, et legendi, vel si quis adhuc litterarum expers sit, audiendi sit desiderium cupiditate discendi. Haec enim prima sunt quasi lactantium cunabulorum in Dei agnitione crepundia." Et post aliqua quum praemisisset: "Orationibus vero ita instandum est, quod vix eas aliquod tempus interpolet," postea subjecit: "Has, si fieri potest, sola legendi intercapedo disrumpat." Neque enim alias Petrus apostolus admoneret: "Parati semper estote ad rationem reddendam ad omnes poscentes vos de verbo fidei vestrae et spei." Et Apostolus: "Non cessamus pro vobis orantes, ut impleamini agnitione ejus in omni sapientia et intellectu spirituali." Et rursum: "Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia." Nam in Veteri Testamento similem hominibus curam sacrae praeceptionis inculcavit eloquium. Sic enim David ait: "Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini voluntas ejus." Et ad Josuam Deus loquitur: "Non recedet liber iste de manibus tuis, et meditaberis in eo die ac nocte."

His quoque negotiis malarum cogitationum lubrica frequenter se ingerunt, et quamvis ipsa sedulitas animum ad Deum praestet intentum, efficit tamen in se mordax seculi cura sollicitum. Quod si hoc frequenter importune patitur religioso labori deditus, nunquam profecto illis carebit otiosus. Et beatus papa Gregorius lib. Moral. XIX: "quae tempora," inquit, "jam nunc inchoasse ingemiscimus, quum multos intra Ecclesiam positos cernimus, qui aut nolunt operari quod intelligunt, aut hoc ipsum quoque sacrum eloquium intelligere ac nosse contemnunt. A veritate enim avertentes auditum, ad fabulas convertuntur: dum "omnes quae sua sunt quaerunt, non "quae Jesu Christi." Scripta Dei ubique reperta, opponuntur oculis ; sed haec cognoscere homines dedignantur. Pene nullus scire quaerit quod credidit."

Ad quod etiam plurimum ipsos et professionis suae regula et sanctorum patrum adhortantur exempla. Nihil quippe de doctrina vel studio cantus admonet Benedictus, quum ipse plurimum de lectione praecipiat, et ipsa legendi tempora, sicut et laborandi, diligenter assignet, et in tantum de ipsa quoque dictandi seu scribendi doctrina provideat, ut inter necessaria quae ab abbate monachi sperare debeant, tabulas etiam et graphium non praetermittat. Qui quum inter caetera jubeat, quod in capite quadragesimae omnes monachi singulos accipiant codices ex bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant: quid hoc magis ridiculosum' quam lectioni vacare, et intelligentiae operam non dare? Notum quippe est illud Sapientis proverbium: "Legere et non intelligere, negligere est." Tali quippe lectori merito illud philosophi: Ang onos luras, improperandum est. Quasi enim asinus est ad lyram lector librum tenens, id ad quod liber est factus agere non valens. Multo etiam salubrius tales lectores alias intenderent, ubi aliquid utilitatis inesset, quam otiose vel scripturae litteras inspicerent, vel folia versarent. In quibus profecto lectoribus illud Isaia compleri manifeste videmus: "Et erit," inquit, "vobis visio omnium sicut verba libri signati. Quem quum dederint scienti litteras, dicent: "Lege istum," et respondebit: "Non possum. Signatus est enim." Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: "Lege," et respondebit: "Nescio litteras." Et dixit Dominus: "Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus onge est a me, et timuerunt, me mandato hominum et doctrinis: ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo. Peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur." Scire quippe litteras in claustris dicuntur, quicunque illas proferre didicerunt. Qui profecto, quantum ad intelligentiam spectat, se nescire legem profitentes, librum qui traditur habent signatum seque ut illi quos illitleratos ibidem dicunt. Quos quidem Dominus arguens dicit, eos ore et labiis potius quam corde sibi appropinquare; quia qua proferre utcunque valent, intelligere minime possunt. Qui dum divinorum eloquiorum scientia careant, magis consuetudinem hominum quam utilitatem scripturae obediendo sequuntur. Propter hoc Dominus eos quoque qui sapientes inter eos videntur et doctores resident, excaecandos esse comminatur.

Maximus Ecclesiae doctor et monasticae professionis honor, Hieronymus, qui nos ad amorem litterarum adhortans, ait: "Ama scientiam litterarum, et carnis vitia non amabis," quantum laborem et expensas in doctrina earum consumpserit ejus quoque testimonio didicimus. Qui inter caelera quae ipsemet de proprio scribit studio, ut nos etiam videlicet suo instruat exemplo, ad Pammachium et Oceanum quodam loco sic meminit: "Dum essem juvenis, miro discendi fervebam amore. Nec juxta quorumdam praesumptionem, ipse me docui; Apollinarem audivi frequenter Antiochiae, et colui, quum me in scripturis sanctis erudiret. Jam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam. Audivi Didimum; in multis ei gratias ago, quod nescivi didici. Putabant me homines finem fecisse discendi. Rursus Hierosolimae et Bethlehem, quo labore, quo pretio Baranniam Hebraeum nocturnum habui praeceptorem? Timebat enim Judaeos, et mihi alterum sese exhibebat Nicodemum. "Memori profecto mente hic recondiderat quod in Ecclesiastico legerat: "Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. "In quo ipse non solum scripturae verbis, verumetiam sanctorum patrum instructus exemplis, inter caeteras excellentis illius monasterii laudes hoc de singulari exercitio ejus in scripturis divinis adjecit: "Scripturarum vero divinarum meditationem et intellectum, atque scientiae divinae, nunquam tanta vidimus exercitia, ut singulos pene eorum oratores credas in divinam esse sapientiam." Sanctus etiam Beda, sicut in Historia refert Anglorum, a puero in monasterium susceptus: "Cunctum," inquit, "ex eo tempus vitae in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditans scripturis operam dedi; atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut scribere dulce habui."

Nunc vero qui in monasteriis erudiuntur adeo stulti perseverant, ut litterarum sono contenti nullam de intelligentia curam assumant, nec cor iustruere, sed linguam student. Quos patenter illud Salomonis arguit proverbium: "Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascetur imperitia; "quum videlicet verbis quae non intelligit oblectatur. Qui profecto tanto minus Deum amare et in eum accendi possunt, quanto amplius ab ejus intelligentia et a seusu Scripturae de ipso nos erudientis absistunt. Hoc autem duabus maxime de causis in monasteriis accidisse credimus, vel per laicorum, scilicet conversorum, seu etiam ipsorum praepositorum invidiam: vel propter vaniloquium otiositatis, cui hodie plurimum claustra monastica vacare videmus. Isti profecto nos terrenis magis quam spiritalibus secum intendere cupientes, illi sunt qui tanquam Allophyli fodientem puteos Isaac persequuntur, et eos replendo congerie terrae aquam ei satagunt prohibere. Quod beatus exponens Gregorius lib. Moral. XVI ait: "Saepe quum eloquiis sacris intendimus, malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Quod nimium Psalmista pertulerat quum dicebat: "Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei." Videlicet patenter insinuans, quia mandata Dei perscrutari non poterat, quum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam in Isaac opere Allophylorum pravitate cognoscimus designari, qui puteos quos Isaac foderat, terrae congerie replebant. Hos enim nimirum puteos fodimus, quum in scripturae sacrae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophyli, quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. Sed quia nemo hos hostes sua virtute superat, per Eliphaz dicitur: "Eritque omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi." Ac si diceretur: Dum malignos spiritus Dominus sua a te virtute repulerit, divini in te eloquii talentum lucidius crescet."

Legerat iste, ni fallor, magni christianorum philosophi Origenis homelias in Genesi, et de ejus hauserat puteis quod nunc de iis loquitur puteis. Ille quippe spiritualium puteorum fossor studiosus, non solum ad eorum potum, sed etiam effosionem nos vehementer adhortans, expositionis praedictae homelia XII ita loquitur: "Tentemus facere etiam illud quod Sapientia commonet dicens:" Bibe aquam de tuis fontibus, et de tuis puteis. Et sit tibi fons tuus proprius." Tenta ergo et tu, o auditor, habere proprium puteum et proprium fontem, ut et tu quum apprehenderis librum Scripturarum, incipias etiam ex proprio sensu, proferre aliquem intellectum, et secundum ea quae in Ecclesia didicisti, tenta et tu bibere de fonte ingenii tui. Est intra te natura aquae vivae, sunt venae perennes et irrigua fluenta rationabilis sensus, si modo non sint terra et rudibus completa. Sed satage fodere terram tuam, et purgare sordes, id est ingenium, amovere desidiam, et torporem cordis excutere. Audi enim quod dicit Scriptura: "Punge oculum, et profert lacrymam; punge cor, et profert sensum." Purga etiam et tu ingenium tuum, ut aliquando etiam de tuis fontibus bibas, et de tuis puteis haurias aquam vivam. Si enim suscepisti in te verbum Dei, si accepisti ab Jesu aquam vivam, et fideliter accepisti, fiet in te fons aquae salientis in vitam aeternam. "Idem homelia sequente de puteis Isaac supra memoratis: "Quos," inquit, "Philistini terra repleverant, illi sine dubio qui intelligentiam spiritalem claudunt, ut neque ipsi bibant, neque alios bibere permittant." Audi Dominum dicentem: "Vae vobis, scribae et pharisaei, quoniam tulistis clavem scientiae, non ipsi introistis, neque volentes permisistis." Nos vero nunquam cessemus puteos aquas vivae fodiendo, et nunc quidem vetera, nunc etiam nova discutiendo, efficiamur similes illi evangelico scribae, de quo Dominus dixit: "Qui profert de thesauro suo nova et vetera." Item: "Redeamus ad Isaac, et fodiamus cum ipso puteos aquae vivae, etiam si obsistunt Philistini, etiam si rixantur, nos tamen perseveremus cum ipso puteos fodiendo, ut et nobis dicatur: "Bibe aquam de tuis vasis, et de tuis puteis." Et intantum fodiamus, ut superabundent aqua putei in plateis nostris, ut non solum nobis sufficiat scientia Scripturarum, sed et alios doceamus et instruamus ut bibant. Homines bibant et pecora, quia et Propheta dicit: "Homines el jumenta salvos facies, Domine." Et post aliqua: "Qui Philistinus est," inquit, "et terrena sapit, nescit in omni terra invenire aquam, invenire rationabilem sensum,"

Quid tibi prodest habere eruditionem, et nescire ea uti? habere sermonem, et nescire loqui? Istud proprie puerorum est Isaac, qui in omni terra fodiunt puteos aquae vivae. Vos autem non sic, sed vaniloquio penitus supersedentes, quaecunque discendi gratiam assecuta; sunt, de iis quae ad Deum pertinent erudiri studeant. Sicut de beato scriptum est viro: "Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte." Cujus quidem assidui studii in lege Domini quae sequatur utililas statim adjungitur: "Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum." Quasi enim lignum aridum est et infructuosum, quod fluentis divinorum eloquiorum non irrigatur. De quibus scriptum est: "Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae," Haec illa sunt flueuta, de quibus iu laude sponsi canit sponsa in canticis eum describens: "Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima."

Et vos igitur lacte lautae, id est candore castimoniae nitentes juxta haec fluenta quasi columbae residere, ut hinc sapientiae haustus sumentes, non solum discere, sed et docere, et aliis tanquam oculi viam possitis ostendere, et sponsum ipsum non solum conspicere, sed et aliis valeatis describere. De cujus quidem singulari sponsa, quae ipsum aure cordis concipere meruit, scriptum esse novimus: "Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo." Haec igitur summi Verbi genitrix verba ejus in corde potius habens quam in ore, ipsa etiam diligenter conferebat; quia studiose singula discutiebat, et invicem sibi ea conferebat, quam congrue scilicet inter se convenirent omnia. Noverat juxta mysterium legis omne animal immundum dici, nisi quod ruminat, et ungulam findit. Nulla quippe est anima munda, nisi quae meditando, quantum capere potest, divina ruminat praecepta, et in iis exequendis discretionem habeat; ut non solum bona, sed et bene, hoc est recta faciat intentione. Divisio quippe ungulae pedis, discretio est animi, de qua scriptum est: "Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti."

"Si quis diligit me", inquit Veritas, "sermonem meum servabit. Quis autem verba vel praecepta Domini sui servare obediendo poterit, nisi haec prius intellexerit? Nemo studiosus erit in exequendo, nisi qui attentus fuerit in audiendo. Sicut et de beata illa legitur muliere, quae, caeteris omnibus postpositis, sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius: illis videlicet auribus intelligentiae, quas ipsemet requirit dicens: "Qui habet aures audiendi, audiat." Quod si in tantas fervorem devotionis accendi non valetis, imitamini saltem et amore et studio sanctarum litterarum beatas illas sancti Hieronymi discipulas Paulam et Eustochium, quarum praecipue rogatu tot voluminibus Ecclesiam praedictus doctor illustravit.


[Zurück zur letzten Seite] [Zum Seitenanfang]