Peter Abaelard: Expositio in Hexaemeron

Erklärungen zum Sechstagewerk
 

Kommentar zur Genesis 1,1- 2,25, auf Bitten Heloisas verfasst. Abaelard reflektiert in ihm über die vernünftige Ordnung der sechs Schöpfungstage, die darin enthaltenen Allegorien und deren ethische Bedeutung. Das theologische Werk hat sich in insgesamt drei mittelalterlichen Rezensionen, alle aus dem 12. Jahrhundert, erhalten:

Spätere Druckeditionen:

Die folgende Version folgt aus urheberrechtlichen Gründen der altesten Ausgabe, z. B. in PL 178, Sp. 731-784. Die jeweiligen Spaltenangaben dieser Ausgabe finden sich in Klammern.

 

Expositio ad Hexaemeron

ABAELARDI PRAEFATIO. Tria sunt in Veteri Testamento oca quae ad intelligendum difficiliora esse sacrae Scripturae periti censuerunt. Principium scilicet Geneseos, secundum ipsam divinae operationis historiam, et Canticum canticorum, et prophetiam Ezechiel in prima praecipue visione de animalibus et rotis, et in extrema de aedificio in monte constituto. Unde apud Hebraeos institutum esse aiunt praedictorum scriptorum expositionem prae nimia difficultate sui nonnisi maturis sensibus seniorum committendam esse, sicut et Origenes meminit prima in Cantico canticorum homilia, dicens: "Aiunt et observari apud Hebraeos quod nisi quis ad aetatem perfectam maturamque pervenerit, librum hunc in manibus tenere non permittitur: sed illud ab eis accepimus custodiri, apud eos omnes Scripturas a doctoribus tradi pueris, ad ultimum IV libros reservari, id est principium Genesis quo mundi creatura describitur, et Ezechiel prophetae principia in quibus de cherubim refertur, finem quoque in quo templi aedificatio continetur, et hunc Cantici canticorum librum." Hinc et illud Hieronymi in prologo Expositionis suae in Ezechielem: "Aggrediar Ezechiel prophetam, cujus difficultatem Hebraeorum probat traditio. Nam nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis ministerii, id est trigesimum annum impleverit, nec principium Geneseos, nec Canticum canticorum, nec hujus voluminis exordium et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam, et mysticos intellectus plenum humanae naturae tempus accedat."

Supplicando itaque postulas et postulando supplicas, soror Heloissa, in saeculo quondam chara, nunc in Christo charissima, quatenus expositionem horum tanto studiosius intendam quanto difficiliorem esse constat intelligentiam, et spiritaliter hoc tibi et filiabus tuis spiritalibus persolvam. Unde et rogantes vos rogo ut, quia me rogando ad hoc compellitis, orando Deum mihi efficaciam impetretis; et quoniam, ut dici solet, a capite inchoandum est, tanto me amplius in exordio Geneseos vestrae orationes adjuvent, quanto ejus difficultatem caeteris constat esse majorem, sicut expositionum raritas ipsa testatur. Cum enim multi multas mysticas vel morales in Genesim confecerint explanationes, solius apud nos beatissimi Augustini perspicax ingenium historiam hic aggressus est exponere. Quam adeo difficilem recognovit, ut quae ibi dixerit, ex opinione potius quam ex assertione sententiae protulerit; vel quaerendo magis tanquam dubia, quam diffiniendo tanquam certa, quasi Aristotelicum illud attendens consilium: "Fortasse, inquit, difficile sit de hujusmodi rebus confidenter declarare, nisi saepe pertractata sunt: dubitare autem de singulis non erit inutile." Praedictus itaque doctor in secundo Retractationum suarum, libros XII suos de Genesi ad litteram retractaturus ait [Anmerkung] : "In quo opere plura quaesita sunt quam inventa, et eorum quae inventa sunt pauciora firmata, caetera vero ita posita, velut adhuc requirenda sint." Sed quoniam hujus quoque operis dicta adeo vobis obscura videntur, ut ipsa rursus expositio exponenda esse censeatur, nostram etiam opinionem in exponendo praedicto Genesis exordio efflagitatis. Quam nunc quidem expositionem ita me vestrarum instantia precum aggredi cognoscatis, ut ibi me deficere videritis, illam a me apostolicam excusationem exspectetis. Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11).

INCIPIT EXPOSITIO IN HEXAMERON. [0731D] Immensam igitur abyssum profunditatis Geneseos triplici perscrutantes expositione, historica scilicet, morali et mystica, ipsum invocemus Spiritum, quo dictante, haec scripta sunt; ut qui prophetae verba largitus est, ipse nobis eorum aperiat sensum. Primo itaque, prout ipse annuerit, imo dederit, rei gestae veritatem quasi historicam figamus radicem. Carnalem itaque populum propheta desiderans ad divinum cultum allicere, cui tanquam rudi adhuc et indisciplinato prioris instituta Testamenti fuerat traditurus, primo eos ad obediendum Deo tanquam omnium [0732D] Creatori ac dispositori monet; consideratione videlicet corporalium ejus [f. operum]... in ipsa mundi optima creatione ac dispositione. Quarum quidem rerum ab ipso mundi exordio usque ad tempora sua diligenti narratione deducit. Unde et ipsius recte materiam assignamus hanc ipsam, quam diximus mundi creationem ac dispositionem, hoc est ipsa quae in creatione mundi vel dispositione divina operata est gratia. De qua quidem operatione ad cognitionem opificis nos perducente Apostolus ait: Invisibilia ipsius a creatura mundi per ea quae facta [0733A] sunt intellecta conspiciuntur, etc. (Rom. I, 20). Quisquis enim de aliquo artifice an bonus vel solers in operando sit voluerit intelligere, non ipsum sed opera ejus considerare debet. Sic et Deus qui in seipso invisibilis et incomprehensibilis est, ex operum suorum magnitudine primam nobis de se scientiam confert, cum omnis humana notitia surgat a sensibus. Quod diligenter Moyses attendens populo illi carnali et corporeis sensibus dedito nec spiritali intelligentia praedito, juxta numerum quinque sensuum hoc Vetus Testamentum in quinque libris scribere decrevit, ab ipso divinae creationis exordio sumens exordium, naturalem quidem ordinem in hoc prosecutus: unde bene hanc ipsam ejus operationem prophetae hujus materiam assignamus.

[0733B] Intentio vero est ea quam praemisimus, horum videlicet narratione vel doctrina carnalem adhuc populum ex visibilibus saltem operibus ad cultum allicere divinum, ut ex his videlicet homo intelligat quantam Deo debeat obedientiam, quem ipse et ad imaginem suam creavit et in paradiso collocatum caeteris praefecit creaturis tanquam propter cum conditis universis, sicut scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, etc. (Psal. VIII, 8). Quem etiam post culpam a paradiso ejectum beneficiis suis non destituit; sed eum modo per aspera corrigendo, modo per blanda attrahendo, modo lege instruendo, modo miraculis confirmando, modo minis deterrendo, modo promissionibus alliciendo, [0733C] summa eum sollicitudine ad veniam non cessat invitare. Quae quidem omnia, ut praefati sumus, diligenti narratione ab ipso mundi exordio usque ad tempora sua Moyses prosecutus ita exorsus est.

DE OPERE PRIMAE DIEI. In principio creavit Deus coelum et terram. Coeli et terrae nomine hoc loco quatuor elementa comprehendi arbitror, ex quibus tanquam materiali primordio caetera omnia corpora constat esse composita. Coelum quidem duo levia elementa, ignem videlicet atque aerem dicit. Reliqua vero duo quae gravia sunt, terram generaliter vocat. Coelum quippe tam aereum dicimus, juxta illud, volucres coeli, quam aethereum quod est igneum. Unde non incongrue tam aerem quam ignem coelum hic nominat. Constat etiam coelum aethereum: quo purior est ignis, coelum proprie solere dici. Unde merito nomen coeli, quod quanto purior est ignis, tanto levioris est naturae, pro duobus, ut dictum, levibus elementis igne scilicet atque aere hic positum esse intelligitur. Sicut e contrario per terram, cujus maxime gravis est et ponderosa natura, tam terram ipsam quam ei adhaerentem aquam determinat. Haec itaque quatuor elementa tanquam caeterorum corporum principia Deum in principio fecisse praenuntiat.

Et tale est quod dicit, In principio, ac si diceret, ante illa omnia quae consequenter enumerat, et de quorum etiam consummatione postmodum subdit: Igitur perfecti sunt coeli, etc. (Gen. II, 1.) Tale est quod dicit in principio sequentium operum, ac si diceret: In principio mundi, id est antequam quidquam de his quae de mundo sunt efficeret. Non enim angeli, cum incorporeae sint natureae, inter mundanas creaturas comprehenduntur, sicut homines, de quibus in III Topic. philosophus meminit. "Mundus, inquit, Providentia regitur, hemines autem pars mundi sunt; humanae igitur res Providentia reguntur."

Potest etiam sic intelligi, In principio creavit haec, ac si diceretur ut ipsa quae diximus elementa caeterorum corporum ex eis conficiendorum primordialiter essent causa. Unde et bene elementa quasi alimenta dicta sunt, quod ex eis caetera suum esse trahant, sicut et quaecunque animantia per alimenta ciborum vivere habent atque subsistere.

Bene autem de elementis dictum est, creavit, potius quam formavit, quia creari proprie id dicitur, quod de non esse ita ad esse producitur, ut praejacentem non habeat materiam, nec in aliquo primitus subsisteret naturae statu. Cum autem de ipsa jam materia praeparata adjunctione formae aliquid fit, recte illud formari dicitur, sicut est illud quod in sequentibus ponitur: Formavit igitur hominem de limo terrae (Gen. II, 7). Et iterum: Formatis igitur de humo cunctis animantibus terrae (ibid., 19). Cum enim praejacens materia denotatur, veluti cum praemittitur de humo quoniam speciem aliquam formaretur, tunc rectissime formari dicitur.

Terra autem erat inanis et vacua. Quoniam ad hominis creationem de terra formandi et in terra conversaturi specialiter iste spectat tractatus, quo propheta, ut diximus, ad cultum Dei hominem allicere intendens, ad terrena opera stylum convertit, coelestis et superioris naturae, id est angelicae creatione praeterita; ne forte,, si eam perscrutaretur et ad Creatoris sui laudem ejus excellentiam ostenderet, minus hominem ad amorem Dei alliceret, qui sibi aliam praeferri naturam conspiceret. Praemittens itaque terram in creatione sua inanem et vacuam exstitisse, quomodo postmodum ejus inanitati et vacuitati divina operatio consuluerit posteriorum dierum operibus declarat. Inanem, dicit terram a fructu, quem nondum produxerat; vacuam, ab habitatore, non solum homine, verum etiam ab omni penitus animantium genere, cum nulla adhuc animantia vel terrestris vel aquatica mansio contineret, quae utraque, ut diximus, terrae vocabulo comprehendit. Terram itaque dicit, secundum quod expositum est, hanc ex elementis gravibus constantem inferiorem mundi regionem. Et notandum quod, dum ait, terra autem erat inanis et vacua, subinnuit ex illa apposita conjunctione adversativa de coelo non sic esse intelligendum, cum videlicet angeli vel ante ipsum coelum vel cum coelo creati esse intelligantur, qui quasi coelestes habitatores dicuntur, ut, licet eorum creationem propheta non exsequatur, in transitu tamen eam perstringat, ne quid ejus narrationi de divinis operibus deesse videatur.

Et tenebrae erant super faciem abyssi. Abyssum, id est profunditatem, vocat totam illam confusam necdum distinctam, sicut postmodum fuit, elementorum congeriem. Quam quidem confusionem nonnulli philosophorum seu poetarum chaos dixerunt: quod enim profundum est minus apparet et visui patet. Illam itaque elementorum congeriem nondum per partes ordinatas distinctam, ut cognitioni nostrae vel visui patere posset, etiamsi jam homo creatus esset, abyssum nominat; faciem vero qua unusquisque cognoscitur pro notitia ponit. Facies ergo abyssi tenebris obducta erat, id est notitia illius congeriei ex prima confusione praepediebatur, ut nequaquam se visibilem praeberet, vel aliqua ejus utilitas in laudem Creatoris adhuc appareret.

Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Hebraicum habet, volitabat super faciem aquarum. Translatio vero quaedam habet, fovebat aquas, quaedam, ferebatur super aquas, sicut habet praesens quam prae manibus habemus, ac primum nobis occurrit exponenda. Quantum ergo nobis videtur, aquarum etiam nomine fluidam illam atque instabilem congeriem nondum certa partium suarum collocatione firmatam comprehendit. Super hanc itaque Spiritus Domini ferebatur, quia ut eam ordinaret, tanquam imperio suo subjectam divina disponebat gratia, ne videlicet ulterius esset inanis aut vacua, seu tenebrosa vel fluida. Quid enim Spiritus Dei nisi ejus bonitas intelligitur, cujus participatione sunt bona universa? Quae videlicet Dei bonitas, quia nondum in illa elementorum confusione apparebat, superferri potius illi quam inferri dicebatur, quia nondum in ea operatus fuerat unde aliquid utilitatis ipsa praetenderet. Unde nec in ejus commendatione: dicitur vidit Deus quia bonum est, sicut in commendatione reliquorum operum. Diligenter etiam dicit, ferebatur super aquas potius quam erat, quasi ostendens eum habere quemdam transitum in istis, ut de tenebris ad lucem produceret, non in eis permanentiam habere, quas nequaquam in hac confusione proposuerat relinquere.

Alia etiam, ut diximus, translatio habet, et Spiritus Domini fovebat aquas, more videlicet avis, quae ovo incumbit, ut ipsum foveat atque vivificet; unde et bene vivificatorem Spiritum sanctum appellamus. Bene autem ovo nondum vivificato aut formato illa confusa congeries comparatur, in qua tanquam in ovo quatuor in se continenti quatuor elementa comprehenduntur. Est quippe in ovo testa exterior; deinde intus tela, id est cartilago quaedam testae adhaerens; ac postmodum albugo; denique medium illud ovi quasi medulla ejus. Quod quidem medium ovi quod vitellum dicimus, quasi terra est in mundo: albugo quasi aqua terrae adhaerens; tela tanquam aer; testa ut ignis. Ex vitello autem et albugine ovi constat pullum in eo formari et nasci; et ex terra vel aqua cuncta produci ac formari animantia liber iste commemorat. Sicut igitur avis ovo incumbens et ei nimio affectu se applicans ipsum calore suo fovet, sicut dictum est, pulum format atque vivificat: sic divina bonitas quae Spiritus sanctus intelligitur, et proprie charitas Dei dicitur, quae infusa cordibus fidelium ea fervere in Deum facit, et sic quodam suo fotu calentia reddit, illi adhuc fluidae et instabili congeriei, quasi aquis praeesse dicitur, ut inde postmodum animantia producat, quia sic eam quasi sub se habebat, hoc est in sua potestate, ut inde postmodum hominem et animantia caetera quasi de ovo pullum formaret, ac formata vivificaret.

Notandum vero quod ubi nos dicimus Spiritus Domini ferebatur super aquas, pro spiritu Hebraicum habet ruauh, quod tam spiritum quam ventum figurat: Et pro eo quod dicimus, ferebatur super aquas, in Hebraeo est, volitabat super faciem aquarum, ut supra quoque meminimus. Ex quo et volitans alibi in eodem propheta reperitur, cum dicitur: Sicut aquila provocans ad volandum pullos et super eos volitans (Deut. XXXII, 11). Quod itaque dicitur ventus Dei jam tunc super faciem aquarum volitare, id est ventilare, tale est fortassis juxta litteram ac si diceretur quod jam tunc ventus a Deo aquis immissus, earum superiorem partem, quam semper constat leviorem esse in omni aquarum congerie, sursum agitabat, ut videlicet postmodum suspensae firmarentur. Cum enim postmodum ait: Fiat firmamentum in medio aquarum; et rursum: Divisit aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super (ibid., 7), innuit jam eas fuisse divisas, sed nondum esse firmatas. Nec mireris hoc loco ventum a Domino aquis immissum Spiritum Domini a Moyse dici, cum hoc idem propheta tanquam in consuetudine habens alibi dicat: In spiritu furoris tui congregatae sunt aquae (Exod. XV, 8). Et rursum: Flavit spiritus tuus et operuit eos mare (ibid., 10). Nec mirum ventum a Domino immissum spiritum ejus vocari, cum malignus quoque spiritus nonnunquam ab eo furere permissus spiritus Domini malus nuncupetur, sicut in Saule legimus.

Bene autem ventus aquis immissus et eas sustollens, ut universum tegerent mundum, typum nostrae regenerationis ex aqua et spiritu praesignabat. Hoc enim elementum Spiritus sanctus caeteris dignitate praefecit ac superposuit, dum hoc ei sui gratiae beneficium contulit, ut quorumlibet hominum aqua baptismatis perfusorum universa peccata sic tegerentur vel delerentur, ut nec satisfactio poenae corporalis restaret.

Si quis etiam hoc ad naturalem ordinem elementorum ita referat, ut aerem aqua circumfusum dicat, sicut aqua terram tunc omnino ambibat vel coelum aerem ambit, et tale sit spiritum tunc illum volitare super aquas quasi mobili sua levitate illas ambire. Videtur haec quoque sententia naturali rerum ordini consentire, nisi forte quod cum de aere dicitur spiritus, additur Domini: quod nequaquam de terra vel caeteris dictum est elementis. Sed fortasse tanto id diligentius propheta scripsit, quanto perfectius rem gestam simul et mysticam comprehendit. Tale est ergo, Spiritus Domini volitabat, super aquas, ac si diceret: Ventus in eis spirabat, typum gerens Spiritus sancti, aquas in baptismum sua gratia fecundaturi et quasi hoc beneficium eis inspiraturi.

Cum ergo propheta de coelo et terra manifestam prius fecisset mentionem, dicens: Creavit coelum et terram, et in hoc patenter duo elementa comprehendisset, ignem videlicet ac terram, praesertim cum nomine coeli et terrae nonnisi terrenum elementum et igneum ex quo est, extrema mundi spatia, hoc est aetherea, quae proprie coelum dicitur, intelligi soleat, duo quoque alia, scilicet aquam et aerem consequenter exprimere curavit; quae dum non creari tunc sicut illa patenter dixerit, quamvis, ut diximus, haec quoque in eorum nominibus comprehendat, curavit manifeste nunc ea distinguere, ut diligenter totam mundi constitutionem in quatuor istis consistere declararet.

Dixit quoque Deus: Fiat lux. Dictum ipsius Dei est Verbum Patris, quod ejus coaeternam Sapientiam intelligimus, in qua primitus omnia disponuntur quam opere compleantur, sicut scriptum est: qui fecit quae futura sunt: fecit, inquam, disponendo antequam faceret opere complendo. Sicut est itaque verbum oris, ita et verbum dicitur cordis, juxta illud: In corde et corde locuti sunt (Psal. XI, 3). Cum igitur propheta in diversis rerum creationibus faciendis praemittit: Dixit Deus, et ad dictum statim effectum adjungit, dicens: Et factum est, ita cuncta Deum condidisse in Verbo, hoc est in Sapientia sua ostenditur, id est nihil subito vel temere, sed omnia rationabiliter ac provide. De quo et Psalmista: Dixit, inquit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9), id est ratione et providentia praeeunte cuncta condidit sive ordinavit. Qui etiam alibi verbum hoc apertius demonstrans non esse verbum audibile et transitorium, sed intelligibile ac permanens, ait: Qui fecit coelos in intellectu (Psal. CXXXV, 5); primo videlicet per rationem apud se eos constituendo quam opere complendo; quasi bina sit omnium rerum creatio: una quidem primum in ipsa divinae providentiae ordinatione, altera in opere. Secundum quas etiam duas creationes duos esse mundos, unum videlicet intelligibilem, alterum sensibilem astruxere philosophi. Quod nec ab evangelica dissidet disciplina, si sententiae veritatem magis quam verborum attendamus proprietatem. Scriptum quippe est in Evangelio de hoc ipso Dei Verbo: Quod factum est in ipso vita erat (Joan. I, 3). Quod tamen philosophi ipsum etiam divinae providentiae conceptum mundum appellant, ab ecclesiasticae locutionis usu plurimum dissentire videtur. Unde Augustinus in primo Retractationum [Anmerkung] : "Displicet, inquit, mihi quod philosophos non vera pietate praeditos dixi virtutis luce fulsisse. Et quod duos mundos, unum sensibilem, alterum intelligibilem sic commendavi tanquam hoc etiam Dominus figurare voluerit, quia non ait: Regnum meum non est de mundo, sed, Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36)." Item, nec Plato quidem in hoc erravit quia esse mundum intelligibilem dixit, si non vocabulum quod ecclesiasticae consuetudini in re illa minime usitatum est, sed ipsam rem volumus attendere, mundum quippe ille intelligibilem nuncupavit ipsam rationem qua fecit Deus mundum. Quam qui esse negat, sequitur ut dicat irrationabiliter Deum fecisse quae fecit. Idem De Civitate Dei libro decimo sexto hanc internam Dei locutionem, et intellectuale non audibile verbum diligenter describens [Anmerkung] : "Dei, inquit, ante factum suum locutio ipsius, facti sui est incommutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed inde sempiterne manentem et temporaliter operantem."

Quod itaque dictum est: Dixit Deus: fiat lux; et facta est lux, tale est quod sicut prius in verbo mentis ordinavit aut propria ratione faciendum esse decrevit, ita postmodum opere complevit. Lucem vero istam quae praedictas tenebras removit, ipsam sequentium operum distinctionem accipimus, qua videlicet confusa illa congeries, quae se nondum visibilem praebebat nec usui apta alicui cognosci poterat, vel ad quid creata esset ex ipsa adhuc percipi valebat, ad eam ordinationem perducta est, ut jam se omnino ipsis aptam praeberet. Et facta lux, hoc est juxta hoc quod in verbo mentis suae Deus ordinaverat opere complevit, illis videlicet confusionis quas diximus tenebris sequentis dictinctionis luce remotis.

Nec est praetereundum quod superius in creatione coeli et terrae non est scriptum: Dixit Deus, et factum est ita, sicut in sequentibus per singula opera scriptum videmus; sed quasi primo tacuit Deus et a luce loqui exorsus est. Bene equidem; quasi enim imperando dicit Dominus, fiat et ei subjecta famulatur creatura, quantumcunque irrationalis sit vel bruta, tanquam ejus audierit atque intellexerit imperium, sicut et Jeremias meminit dicens: Perfecit terram et adimplevit eam pecudibus, vocavit eam et audivit in tremore; stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt, vocatae sunt et dixerunt: Adsumus; et luxerunt cum jocunditate (Baruch. III, 32). Quomodo itaque nondum creata materia nec adhuc existente, cui imperaretur, verba imperii convenienter dicerentur? Praeterea dictum illud Dei, hoc est Verbum ipsius, de quo scriptum est: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem, etc. (Joan. I, 9). Bene tunc primo propheta demonstravit, cum ad lucem operum Dei pervenisset, per quam quidem lucem operum Deus homini quodammodo loqui et seipsum manifestare primo incoepit, sicut et Apostolus patenter edocuit, dicens: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, etc. (Rom. I, 20). Dum igitur illa adhuc confusa congeries nec visui nec notitiae se praeberet humanae, nec alicui apta usui, vel angelo vel homini, si jam esset creatus, appareret, quasi tacuisse Deus ostenditur; quia nondum tale quid in illa egerat, unde aliquid ipse loqui valeret, hoc est humanam instruere rationem atque aliquam excellentiae suae praebere notitiam.

Notandum vero in hoc ipso Genesis exordio fidei nostrae fundamentum circa unitatem Dei ac Trinitatem prophetam diligenter expressisse. Cum enim dixerit Spiritus Domini, simul et personam Spiritus sancti et Patris, a quo ipse Spiritus, ut beatus meminit Augustinus, principaliter procedit, manifeste distinxit. In eo vero quod addidit: Dixit Deus, dictum ipsius Dei, id est Verbum ejus, quod est Filius, cum ipso pariter Patre patenter expressit. Nemo etenim sani capitis ita desipere potest, ut hoc dictum corporale aestimet, cum nec corporalis sit divinitas, nec loqui corporaliter habeat, nec adhuc cui eum loqui corporaliter oporteret, assisteret. Ubi autem nos dicimus: Creavit Deus, pro eo quod est Deus, in Hebraeo habetur Eloim, quod divinarum personarum pluralitatem ostendit. El quippe singulare est quod interpretatur Deus; Eloim vero plurale est, per quod diversitatem personarum, quarum unaquaeque Deus est, intelligimus. Unde autem dictum est: Eloim creavit, non creaverunt? ut videlicet ad plurale nomen singulare verbum referretur; quatenus insinuaretur in tribus illis personis non tres creatores, sed unum tantum debere intelligi. Cum igitur dixit Eloim creavit, in quo divinas personas pariter cooperari docuit, profecto indivisa esse opera Trinitatis praefixit. Cum autem postmodum, ut diximus, Patris et Spiritus et Verbi personas distinxit, in quo illa consisteret Trinitas determinJ­x7K

Notandum vero pro eo quod dicimus: Fiat lux, et facta est lux, in Hebraeo haberi: Sit lux, et fuit lux; et similiter in caeteris quae sequuntur ubicunque nos habemus: Dixit Deus, Fiat hoc, et factum est ita, in Hebraeo est: Sit hoc, et fuit ita. Quibus fortasse verbis maxima celeritas divinae operationis exprimitur. Quippe dum aliquid fit quod nondum est, aliqua mora in faciendo esse potest. Cum vero dicitur, sit et fuit, nulla interposita mora perfectio rei ostenditur.

Et vidit Deus lucem, quod esset bona. Cum dicitur in diversis operibus Dei post eorum consummationem, quia vidit Deus quod esset bonum, tale est ac si diceretur: Intellexit nihil ibi per errorem factum quod sit corrigendum, etiam aliquid comparatione praecedentis imperfectionis esse perfectum innuitur. Bene lucem, id est distinctionem operum, Deus approbat, quia per eam excellentiae suae laudem nobis manifestat, quoniam laus operis in artificem redundat. Unde etiam de his quae propter hominem facit, cum dicitur ipse videre quia bona sint, nullo modo rectius intelligi puto quam quod ea sic ordinat, ut nos etiam illa bona esse videre faciat, sicut et Abraham dicit: Nunc cognovi quod timeas Dominum (Gen. XXII, 12), id est cognosci feci. Hinc est quod secundae diei opera in suspensione scilicet superiorum aquarum minime approbare dicitur, cum nos id minime laudare faciat, cujus operis rationem vel utilitatem nequaquam percipimus.

Et divisit lucem a tenebris. Hoc est operatione sua perfectum discrevit ab imperfecto et distinctum a confuso. Superius autem ubi ait: Dixitque Deus: Fiat lux, et facta est lux, ad imperium quidem Dei lucem esse factam monstravit. Hic vero cum ait: Et divisit lucem a tenebris, per ipsum quoque hanc distinctionem operum, quam lucem appellat, factam esse demonstrat, ut idem ipse materiae Creator pariter et formator intelligatur, eique tota laus tam de creatione materiae quam de operum formatione tribuatur.

Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Hoc est feeit eam hac appellatione dignam, ut videlicet ipsa operum facta distinctio per similitudinem dies appelletur, et illa quae praecessit confusio nox dicatur, quae etiam superius tenebrae dicebatur.

Et factum est vespere et mane dies unus. Diem unum hic vocat totam illorum operum Dei consummationem, prius in mente habitam et in opere postmodum sexta die completam. Vesperam autem hujus totius temporis quod hic unum diem appellat, totam illam operationem Dei vocat, secundum quod prius in ejus mente latebat, antequam per effectum ad lucem prodiret. Ac rursus ipsam eamdem operationem mane nuncupat secundum quod opere postmodum completa sese visibilem praebuit. Divinae itaque mentis conceptum in dispositione futuri operis vesperam dicit, mane vero appellat ipsam conceptus illius operationem et divinae dispositionis effectum in sex diebus consummatum. Cum itaque dicitur: Et factum est vespere et mane dies unus, tale est ac si diceretur: Eadem est operatio, quae in mente Dei tanquam in vespere prius latebat et quae postmodum per effectum operum ad lucem erupit; quod est dicere: Sicut prius mente concepit, ita postmodum opere consummavit, juxta quod scriptum est: Quod factum est, in ipso vita erat (Joan. I, 3). Quasi enim de sinu quodam secreti sui singula Deus producit, dum exhibet opere quod ante conceperat mente; nec a conceptu dissidet opus, dum quod mente disponitur opere completur. Cum itaque tam vespere quam mane totam divinorum operum summam, ut dictum est, comprehendat, tam videlicet conceptorum mente quam exhibitorum opere, bene dictum est dies unus potius quam dies primus, cum omnia comprehendat opera, nullus est operum dies respectu cujus primus hic dici possit. Unitas vero haec dici magnam divinorum operum concordiam et convenientiam demonstrat, in illa scilicet totam diversorum operum summa. Hunc vero unum diem magnum, totum videlicet tempus illud divinorum operum ipse in sequentibus propheta declarat dicens: Istae sunt generationes coeli et terrae, quando creatae, sunt in die quo fecit Dominus coelum et terram et omne virgultum agri, etc. (Gen. II, 4.) Cum vero in sequentibus dicit diem secundum et tertium, etc. diem primum intelligit quo coelum et terra creata sunt, sicut dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram, in quo etiam lux est creata vel a tenebris divisa. Ad opera quippe primae diei sola creatio coeli et terrae pertinet quae primo diei deputanda est, respectu cujus videlicet primae diei secundus aut tertius dies dicatur, ut tale sit in principio creavit ac si diceretur: In prima die, hoc est ante caetera quae sequuntur opera. Prius quippe materiam creari oportuit quam formari. Si quis tamen quod dicitur: Et factum est vespere et mane dies unus, ad opus solummodo primae diei referre velit, sicut et in caeteris diebus de operibus eorum fit, nihil impedit; nam et ipsam materiam sicut et materiata prius in mente Deus habuit, velut in vespere, antequam per creationem produceret in mane.

DE SECUNDA DIE. Dixit quoque Deus. Notandum vero quod in his dictis divinis nostra translatio habet aliquando: Dixit quoque Deus, aliquando: Dixit vero Deus, vel autem, vel etiam, quod idem est, aliquando sicut superius: Dixitque Deus, cum Hebraica veritas ubique habeat: Dixitque Deus. Quae quidem veritas Hebraica juxta superiorem nostram expositionem huic loco maxime congruit, ut videlicet dicatur Dixitque Deus potius quam Dixit quoque Deus. Cum, ut diximus, in luce facta omnium sequentium operum distinctio intelligatur, nequaquam proprie ista conjunctio quoque quoddam augmentum dicti significans supponi hoc loco debuit; cum jam videlicet hujus diei operatio sicut et caeterorum in luce facta sit comprehensa. Cum ergo in Hebraico dicitur: Dixitque, ut scilicet qualiter ista lux facta sit distinguatur, ita est ad superiora continuandum, tanquam si dicatur: Facta est lux, id est distinctio praecedentis confusionis, sicut dixit Deus, et ita facta est ad imperium dicti ejus, sicut tam nunc quam postmodum distinguitur. De cujus quidem distinctionis opere primo nunc dicitur: Dixitque Deus, etc. Dixit Deus, id est in Verbo sibi coaeterno, sicut jam determinatum est, id est in ipsa propriae Sapientiae providentia prius id disposuit quam opere compleret.

Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Firmamentum vocat aereum similiter simul et aethereum coelum, de quibus dictum est, et aquae quae super coelos sunt (Psal. CXLVIII, 4), quae utraque nunc interjacent inter has aquas interiores sive terram, et illas superiores aquas. Quod quidem ideo firmamentum dicitur, quod superiorem aquarum fluidam naturam ne inferius defluant et relabantur propria interpositione confirmat. Unde Hieronymus Samaim Hebraïce, id est coelos, aethereum scilicet atque aereum, quos hic firmamentum Moyses appellat, ex aquis dicit sortiri vocabulum, id est pro eo sic appellatum, quod aquas ita superius firmat, ne inferius defluant.

Quaeritur autem quomodo ignis et aer aquae substantiam quae ponderosior est sustentare valeant. Sed profecto tanta potest esse raritas atque subtilitas illarum aquarum, et tanta ignis et aeris massa quae ei subjacet, quod ab istis illae sustentari queant; sicut ligna et nonnulli lapides ab aquis, quamvis ipsa terrenae sint et gravioris naturae. Quis etiam nesciat vicinum aerem, quamvis aquis levior sit, eas tamen exhalatione terrae vaporaliter tractas, antequam in guttas conglobentur, suspendere atque sustentare? Si ergo his aquis vaporatis, illae superiores rariores sunt ac minus corpulentae, cur non ab igne simul et aere subjacentibus sustentari perenniter valeant, sicut illae corpulentiores ab aere solo suspenduntur ad horam? Nam et nubes densas et ingentia draconum vel avium corpora ab aere sustentari manifestum est. Nec quisquam fidelium dubitat humana corpora, quamvis terrenae naturae sint, tantae subtilitatis ac levitatis, post resurrectionem futura, ut non solum super coelos consistere queant, verum etiam ubicunque voluerit Spiritus sine dilatione transferantur. Praeterea quis nesciat inclusum aerem in vesica circumstantem pellem vesicae undique suspendere atque sustentare, licet ipse omnino pelle illa sit levior? Imo etiam quantamcunque corporum molem sustentare posset quandiu inclusus cohiberi posset. Sic et illa aeris et ignis congeries, atque globus in illa aquarum corpulentia conclusus, nequaquam levitate sui eas suspendere vel sustentare impeditur. Nec ullo modo labi aqua illa circumfusa posset, qua undique ignem et aerem cohibet, donec ei ignis vel aer in aliquam partem cederet; quoniam locum unius corporis nullatenus alterum occupare potest, nisi illo primitus inter recedente. Undique vero aer ipse et ignis, ne devolare fortassis possint, circumstantibus aquis comprimuntur et undique superpositas habent aquas, quomodo in omni globo quae exteriora sunt superiora sunt. Ut autem cohibere illa et comprimere possint, aliquid gravitatis inesse necesse est, et ita moderate, ut ab illis queant sustentari. Constat vero, ut dictum est, duo tantum elementa gravia esse, terram scilicet atque aquam et terram graviorem aqua. Unde ut moderatior esset gravitas aquam potius quam terram superponi oportuit, quae et facilius sustentari a levibus potuit. Denique in his corporibus, quae ex quatuor constant elementis, tam animatis quam inanimatis, quis rationabiliter negare possit, haec quatuor elementa tali sibi modo copulari, ut nonnullae particulae leviorum elementorum aliquibus particulis graviorum supponantur? Non enim alicujus magni corporis inferiores partes ita prorsus ignei vel aerii elementi admistione penitus carent, sicut nec superiores ab aqua et terra prorsus sunt immunes; sed tam superiores quam inferiores hujus corporis partes ex quatuor constant elementis, congrua quadam naturali moderatione sibi colligatis, juxta illud quod ad Deum dicitur: Qui numeris elementa ligas. Quid ergo mirum si in compositione mundi aqua igne vel aere gravior superponi potuit illis, et ab eis etiam sustentari?

Nonnulli autem aquas illas superiores glaciali concretione solidatas atque in crystallum induruisse astruxerunt. Quod quidem si ita est, quanto magis sunt solidae, tanto vehementius conclusum ignem et aerem cohibent ne aliquo abscedant et tanto fortius ab ipsis sustentantur; imo fortassis nec jam ab eis sustentari eas necesse est, quae jam fluidae non sunt, sed in crystallum solidatae. Unde Josephus Antiquitatum lib. primo: "Secunda die coelum super omnia collocavit, eumque ab aliis distinguens in semetipso constitutum esse percepit; et ei crystallum circumfigens, humidum esse et pluviale ad utilitatem quae fit ex imbribus terrae congrue fabricatus est." Hieronymus ad Oceanum de unius uxoris viro [Anmerkung] : "Inter coelum et terram medium exstruitur firmamentum, et juxta Hebraici sermonis etymologiam coelum, id est samaim ex aquis sortitur vocabulum, ut aquae quae super coelos sunt in laudes Domini separentur. Unde et Ezechiele crystallum super cherubim videtur extensum, id est compactae et densiores aquae. Beda De rerum naturis: Coelum superioris circuli virtutes continet angelicas, quae ad nos exeuntes aetherea corpora sumunt, ut possint hominibus etiam in edendo similari, eademque ibi reversae deponunt. Hoc Deus aquis glacialibus temperavit, ne inferiora succenderet elementa, dehinc inferius coelum nuncupans firmamentum propter sustentationem superiorum aquarum; item aquas super firmamentum positas coelos quidem spiritualibus humiliores, sed omni creatura corporali superiores."

Quidam ad inundationem diluvii reservatas, alii vero rectius ad ignem siderum temperandum suspensas affirmant. Beatus vero Augustinus istas opiniones praetermittens de aquis illis superioribus, utrum videlicet glaciales sint vel non, vel quas in se habeant utilitates, ait: "Sane quales ibi aquae sint, quosve ad usus reservatae, Conditor ipse noverit, esse tamen eas ibi Scriptura testante nulli dubium est." Quod ergo tantus doctor quasi dubium sibi reliquit, affirmare nobis arrogantissimum videtur. Quod vero nonnulli opinati sunt eas ibi constitutas et reservatas ad inundationem diluvii, ut inde scilicet labentes abundantia sui terram cooperirent, frivolum omnino deprehenditur. Cum enim Psalmista longe post diluvium existens dicat: Et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4), profecto ibi nunc quoque sicut ante constat eas existere. Quippe non ait, quae erant, sed quae sunt. Quod si pars quaedam inde sit delapsa, nequaquam firmamentum illi parti fuit interpositum, quod nequaquam ita eas firmavit, ut non ulterius laberentur. Constat etiam, ut Genesis refert, diluvium ex abundantia pluviarum fuisse, ruptis etiam fontibus abyssi magnae; quibus postea clausis et prohibitis pluviis, ipsum diluvium cessavit. Certum autem habetur pluvias nequaquam oriri nisi terrarum exhalatione, cum sol videlicet eas calefaciens vaporatione sui aquas tenues tanquam in fumo ex calefactione terrae conscendentes attrahit. Non itaque illa aquarum abundantia, quae in pluviis fuit, de supernis sed infimis originem habuit. Ubi et cum jam diluvio cessante additur non solum quia pluviae sunt prohibitae, sed etiam quia clausi sunt fontes, manifeste innuitur totam illam aquarum in diluvio abundantiam nonnisi de inferioribus aquis fuisse, quae in die tertia congregatae sunt ut appareret arida. Quod vero dictum est quia cataractae coeli in diluvio sunt apertae et facta est pluvia, coelum ipsum aereum unde pluvia manat, non aethereum dicit; cataractas vero non arcta foramina dicens, abundantiam pluviae insinuat, tanquam tunc nihil dubium vel aquae vaporatae aer uspiam retineret. Atqua itaque desuper in pluviam labente, et obstrusis terrae foraminibus, terram undique aquis cooperiri necesse fuit, sicut et in die tertia antequam illae eaedem aquae inferiores in unum congregarentur locum ut appareret arida. Quid ergo suspensio illa aquarum utilitatis habeat, quod nec a sanctis certa sententia definitum est, difficillimum disseri arbitror. Illa tamen nobis probabilior videtur opinio, ut ob hoc maxime ad calorem temperandum superioris ignis constituerentur, ne fervor ille superior vel nubes ipsas vel aquas inferiores omnino attraheret, cum sit vis ignis naturaliter attractiva humoris: unde et phlebotomi cum vasculis appositis sanguinem extrahere volunt, inclusis stupis ignem immittunt, ut calore ignis humorem attrahant sanguinis.

Et notandum quod ubi nos dicimus Fiat firmamentum in medio aquarum, Hebraei habent: sit extensio infra aquas; hoc est intervallum quo ipsae ab invicem in perpetuum separentur ne se ulterius contingant; sicut scriptum est: Extendens coelum sicut pellem; qui tegis aquis superiora ejus. (Psal. CIII, 2). Et alibi: Congregans sicut in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). Illa igitur extensio, qua superiores et inferiores aquae separantur, quasi pellis interjacens inferiores aquas tanquam utrem concludit et superiores quasi firmamentum suspendit atque sustentat. Cum autem ait: Divisit aquas quae erant sub firmamento, etc., tale videtur esse ac si diceret. Divisit quae jam divisa erant. Non enim ait: quae nunc sunt sub firmamento et quae super, sed quae jam tunc erant. Ex quo manifestum est a prima die jam aquas super aetherem constitisse, sive flatu venti, ut diximus, illuc superjectas, sive ibi in ipsa sua creatione factas et circumductas universo mundo, non de inferioribus illuc flatu aliquo venti sublatas. Quod ergo nunc dicitur in secunda die divisas aquas quae erant super ab his quae erant subtus, divisionem istam per interpositionem firmamenti intelligit ita eas in secundo die firmatas esse, ut ulterius labi non possent. Quamvis enim in prima die jam ibi essent, non tamen jam ibi firmatae erant, ut labi non possent, quod secunda die factum est, in qua firmamentum fieri dicitur. Hebraicum tamen ubi nos habemus: divisit aquas quae erant sub firmamento, etc., non habet erant, quoniam verbo substantivo aut vix aut nunquam utitur, et absque hoc verbo enuntiationes facere consuevit, veluti cum dicitur, Beatus vir, pro Beatus est vir. Tale est itaque quod ibi habetur ac si diceretur: Divisit aquas quae sub firmamento ab his quae super firmamentum. Ubi quidem si subintelligatur, sunt, quod est in praesens verbum, sicuti cum dicitur Beatus vir, pro Beatus est vir, tale est quod propheta ait: Divisit tunc quod nunc sub firmamento, etc., quoniam in ipso tempore prophetae qui loquitur et firmamentum jam olim existebat factum, et divisio aquarum erat per interpositionem ipsius sicut et modo.

Si quis autem requirat quanta mora ibi fuerint antequam firmarentur, volens cognoscere quae fuerit illa prima dies ante secundam, sciat istos sex dies quibus mundus perfectus est, nequaquam mensurari debere secundum dies istos quos nunc habemus ex solis illuminatione, praesertim cum nondum sol in illis tribus praecedentibus diebus factus esset. Cum ergo dies in his operibus Dei computamus et dicimus quod factum est vespere et mane dies unus, nequaquam diem vel vesperam vel mane juxta dies nostros quos nunc habemus accipimus, sed unam et aliam diem secundum operum distinctionem intelligimus, ut prima videlicet dies dicatur prima Dei operatio, per quam ipse prius operatus est, unde nos illuminare de sua notitia posset, juxta illud quidem Apostoli: Invisibilia enim ipsius, etc. Etsi enim materia illa informis primo die creata minus sufficiens esset ad notitiam vel laudem Creatoris quandiu in illa confusione vel informitate sui permaneret, illa tamen primae creationis confusio postea formanda atque distinguenda in hunc mundi ornatum quo nunc utimur, et quem necessarium nobis intelligentes, Deum inde laudamus, non immerito prima dies dicta est, quia inde humanae notitiae circa Deum exordium coepit. Prius quippe coelum et terram creari necesse fuit, hoc est materiam futurorum in elementis praeparari, quam eam in opera subsecuta formari. Primam itaque diem dicit, ut jam supra meminimus, primam materiae creationem in elementis. De vespera quoque et mane hujus diei sicut et caeterorum jam dudum docuimus.

Nunc autem, ut ad intermissa non dimissa redeamus, sciat lector nos haec interposuisse, nec cum audit unam diem vel aliam a propheta dici, moras istas temporis intelligat, quas nunc in diebus nostris accipimus, sed diversitatem dierum ad diversitatem operum referat, quantamcunque moram in successione vel operatione sui habentium. Nemo igitur miretur, cum audit secunda die aquas firmari jam super coelos existentes, tanquam aliqua mora fuerit inter illam earum existentiam et firmationem ipsarum, cum videlicet statim postquam ibi fuerint, firmatae sint ibi. Quod ergo nunc dicitur: Fiat firmamentum, vel Divisit aquas quae erant, etc., ista firmatio earum vel divisio ita est accipienda, ut sine dilatione, postquam ibi fuerunt in indissolubilem glaciem tanquam crystallus induratae, sic stabilirentur et firmarentur per interpositionem aetheris et aeris, ne ad inferiora dilaberentur, quamvis ex natura elementi aquatici aliquid ponderositatis haberent, et juxta philosophos omnia pondera nutu suo ferantur in terram.

Forte et hoc aliquis requirit, si, ut dicitur, aquae illae superiores igni superpositae in glaciem duruerint, qua vi naturae id factum sit. Ad quod primum respondeo nullatenus nos modo, cum in aliquibus rerum effectis vim naturae vel causas naturales requirimus vel assignamus, id nos facere secundum illam priorem Dei operationem in constitutione mundi, ubi sola Dei voluntas naturae efficaciam habuit in illis tunc creandis vel disponendis, sed tantum ab illa operatione Dei sex diebus illa completa. Deinceps vim naturae pensare solemus, tunc videlicet rebus ipsis jam ita praeparatis, ut ad quaelibet sine miraculis facienda illa eorum constitutio vel praeparatio sufficeret. Unde illa quae per miracula fiunt magis contra vel supra naturam quam secundum naturam fieri fatemur, cum ad illud scilicet faciendum nequaquam illa rerum praeparatio prior sufficere possit, nisi quamdam vim novam rebus ipsis Deus conferret, sicut et in illis sex diebus faciebat, ubi sola ejus voluntas vim naturae obtinebat in singulis efficiendis. Quae quidem si nunc quoque sicut tunc faceret, profecto contra naturam haec fieri diceremus: veluti si terra sponte sua sine seminario aliquo plantas produceret, vel bestias ex se vel aqua volucres formaret. Naturam itaque dicimus vim rerum ex illa prima praeparatione illis collatam ad aliquid inde nascendum, hoc est efficiendum sufficientem. Nemo ergo quaerat qua natura illas superiores aquas super ignem constitutas duruerit in glaciem, vel eas etiam sursum extulerit, cum tunc sola ejus voluntas, ut dictum est, vim naturae obtinuerit: quam et Plato in rebus efficiendis sive conservandis omni natura earum validiorem esse profitetur, ubi.... Deum in Timaeo suo loquentem ad sidereos deos introducit, cum ait: "Immortales quidem nequaquam, nec omnino indissolubiles, nec tamen unquam dissolvemini, nec mortis necessitatem subibitis, quia voluntas mea major est nexus et vegetatior ad aeternitatis custodiam, quam illi nexus vitales ex quibus aeternitas vestra coaugmentata atque composita est." Potest et fortassis probabiliter dici quod ipse ventus, qui eas sursum projecerit, frigiditate sui flatus eam in glaciem astrinxerit, ut ita secunda die firmamentum fieret; eis videlicet tunc ita solidatis, quae ibi ante fuerant quam sic solidarentur. Quod enim ibi jam essent antequam sic solidarentur, manifeste, ut supra meminimus, insinuatur, cum dicitur quae erant potius, quam quae sunt. Hebraicum tamen, ut jam quoque dictum est, non habet erant, quo minus habeat quaestionis.

Et factum est ita. Hoc est firmata est in perpetuum haec aquarum divisio, ut nunquam ulterius illae superiores aquae ad istas inferiores relabantur. Quod quidem ideo dici arbitror, ne quis putaret ex illis superioribus aquis pluviam stillare et adhuc illas superius suspensas fuisse, sicut et Josephus opinatus est, ut supra meminimus.

Vocavitque. Id est fecit per hoc unde ipsum firmamentum appellaretur postmodum a nobis coelum, cum videlicet tam aereum quam aethereum coelum nunc dicamus quasi superiores mundi partes comparatione nostrae habitationis. Cum autem in Hebraico pro coelo Samaim habeatur, quod ex aquis, ut dictum est, vocabulum trahit, recte Samaim dici videtur pro divisione aquarum vel suspensione et confirmatione illarum superiorum.

Et factum est vespere. Sicut superius vesperam et mane conceptum divinae mentis et effectum operis accepimus, ita tam in hoc loco quam in caeteris intelligendum est. Tale est ergo cum in hac operatione vel in caeteris dicitur: Factum est vespere et mane dies unus, tanquam si diceretur hujus operis effectus qui per hanc diem designatur, ita ad mane productus sicut in vespera fuit, hoc est ita visibili opere completus, sicut in mente divina primo fuit dispositus, tanquam eadem sit sententia cujusque operis in novissimis verbis quae in prioribus quasi ad principium finis reducatur. Idem quippe est quantum ad sensum, cum in singulis operibus praemittitur: Dixit Deus: Fiat hoc, et factum est; quod et in fine subponitur, cum dicitur quia hujus diei factum est vespere et mane dies unus, hoc est hujus operationis complexio, sicut ejus in Deo praecesserat dispositio. Notandum vero, ut supra quoque meminimus, non ita in hac die dici: Et vidit Deus quod esset bonum, sicut in caeteris, hoc est non ita Deum approbasse operationem hujus diei sicut reliquorum, propter eam videlicet causam quam jam reddidimus, hoc est cum nondum nos faciat Deus videre quid boni vel utilitatis habeat illa superiorum aquarum suspensio. Sed nec ista divisio aquarum laude digna visa est, cum nondum aquae divisae ita collocatae et stabilitae erant, ut permansurae fuerant, et necessarium erat ad creationem rerum futurarum. Adhuc enim inferiores aquae in unum erant congregandae, ut appareret arida. Denique nec illam corporalem superiorum aquarum suspensionem, ut universum operirent mundum, commendare propheta voluit, providens baptismum in aquis futurum ad quamlibet peccatorum multitudinem operiendam in his superpositis aquis figurari.

DE TERTIA DIE. Dixit vero Deus: Congregentur aquae. Inferiorem terrae regionem, in qua hominem Deus creaturus et collocaturus erat ei, prout necessarium erat, praeparat; inundantes videlicet aquas a superficie terrae removendo, atque ipsam terram herbis et arboribus venustando.

Quae sub coelo sunt. Hoc dicitur ad differentiam earum quae super coelum, id est firmamentum suspensae sunt.

In locum unum. Hoc est, ut non jam totam cooperiant terram, sed cedentes in unam partem terrae, aliam habitabilem praebeant.

Factumque est ita. Id est cedentibus aquis in unam partem terrae, altera detecta est, sicut scriptum est: Qui fundavit terram super aquas. Quasi enim aliquis globus ita in aqua constituatur, ut una pars ejus superemineat, ita ille globus terrae in aquis insedit, ut ex una parte eum mare contingeret, et per venas ejus se infunderet, unde nobis fontes vel flumina nascerentur. Cujus quidem maris aqua in unum modo congregata profundior facta est quam prius esset diffusa, nisi forte id quod per venas terrae immissum est ejus minuat profunditatem.

Et vocavit. Id est vocari dignam fecit aridam, id est siccam illam terram aquis detectam. Terra enim erat etiam cum limosam eam aquae superfusae redderent, sed arida nunc facta est, aquis cedentibus.

Congregationesque aquarum. Id est earum continuationes licet diversis locis distinctarum. Apud Hebraeos enim cunctae aquarum congregationes, sive salsae sive dulces, appellari maria dicuntur. Et nota quod cum in opere secundae diei praemisisset: Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, etc., postea supposuit: Et factum est ita. Quod nequaquam in ista congregatione aquarum nunc facta observavi. Non enim dixit prius, et congregatae sunt aquae, ut postmodum subderet: Et factum est ita; sed tantum dixit quia, factum est ita. Si enim hic sicut ibi supposuisset: factum est ita, innuere videretur quod sicut illa suspensio aquarum perpetua est, ita etiam haec congregatio earum: quod nequaquam verum est, cum eaedem aquae tunc in unum locum adductae ut appareret arida, in diluvio sint reductae ut eam contegerent.

Et vidit. Id est sic istam congregationem fecit, ut bonam esse et ad haec quae facturus erat necessariam, postmodum eam videri faceret.

Germinet terra. Id est in se primum concipiat quod deinde proferat, sicut ex conceptu producitur in lucem partus. De quo quidem partu statim adnectit: Et protulit. Quod vero interpositum est: Et factum est ita, ad conceptum tantum germinationis pertinet. Quod vero statim addit: Et protulit, tale est tanquam si diceret: Et mox germinatum produxit. Et nota quod cum ex terris vel aquis aliqua procreari vel nasci dicuntur, non sic accipiendum est, ut ex uno tantum elemento constent, sed ex obtinenti nomina sortiuntur, sicut et ipsa ex quibus produci referuntur.

Herbam virentem. Quae terrae radicitus adhaerent, et ex humore aquae vivere et crescere habent, recte praedictae dispositioni terrae et aquae sub una die aggregantur. Notandum vero, ut quibusdam videtur, ex hoc maxime innui mundum verno tempore his adornari, quod his nascituris de terra vel conservandis vernam temperiem necessariam videamus. Sed profecto non video qua ratione hanc temperiem, quam nunc experimur, in vere mundus habere posset, sole nondum condito, ex cujus quidem accessu ipsa nunc fit temperies; imo hac die qua haec terra protulit frigidius tempus exstitisse videtur quam in hiemalibus diebus quos quantulumcunque sol modo calefacit. Unde ergo secundum naturam rerum terra tunc germinare ista potuerit vel conservare nonnulla est quaestio. Sed sicut jam supra meminimus, in illis operibus sex priorum dierum sola Dei voluntas vim naturae obtinuit, quando ipsa etiam natura creabatur, hoc est vis quaedam conferebatur illis rebus quae tunc fiebant. Unde ipsa postmodum ad multiplicationem sui sufficeret vel ad quoscunque effectus inde processuros vel tanquam nascituros. Quippe, ut dictum est, nihil nunc naturam aliud dicimus, nisi vim et facultatem illis operibus tunc collatam, unde illa sufficerent ad efficiendum haec quae postmodum inde contigerunt.

Potest fortassis et nonnulla naturae ratio reddi, qua tunc terra producere ista potuerit, quod scilicet illa terrae novitas in producendis vel conservandis plantis vires majores habuerit quam postea, et maxime hoc accepisse ex nimia humectatione sui, quam aquarum abundantia ei contulit antequam congregarentur, et ex calore solis die proximo conditi ad haec conservanda profecisse, qui fortasse conditus statim calore sui universam temperiem fecit in aliqua terrarum parte, non, ut arbitror, ubique. Nunquam enim eodem tempore omnes regiones aequaliter calent et frigescunt, nec eodem tempore quae in eis sunt nascuntur vel revirescunt, nec simul ad maturitatem fructus ubique perveniunt, nec in omnibus terris eaedem herbae vel arbores nascuntur. Si igitur omnes herbarum vel arborum species hac die terra protulit, ut in sex diebus Deus opera consummasset, neque simul verna temperies omnibus terris inesse posset, quid necesse est, ut in vere id fieret, nisi in ea forte parte terrae ubi ver esset? Ex qua quidem parte ad caetera terrarum loca postea transferri et transplantari potuerunt. Verna autem temperies in paradiso jugis esse creditur, et ibi fortassis omnia tunc simul terra producere et conservare potuit, ubi et terra omnibus apta et ipsa temperies coeli convenirent. Scimus autem multa de terra nasci, quorum alia calidam terram desiderant, alia frigidam, alia temperatam; et sic fieri potuit ut quocunque tempore terra germinaret, in diversis locis diversa produceret. Nec tam necessaria videtur temperies ad producendas plantas quam ad conservandos fructus. Scriptura autem de fructibus nullam hic mentionem facit. Sed de fructuosis plantis in paradiso ubi homo collocandus erat, fructus subito cum arboribus produci credimus quantum homini necessarium esset: unde et eos in fructu vetitae arboris transgressos fuisse Scriptura commemorat, et caeterarum arborum fructus ei fuisse concessos in esum ei necessarios. Nihil tamen impedit, si in diversis terris pro qualitate earum ac diversa temperie coeli diversae plantae fructus suos eodem tempore conservarent, vel eaedem plantae in alia terra cum fructu, in alia sine fructu tunc consisterent donec temperies adveniret, sicut quotidie contingit, cum videamus non aeque cito terras omnes eosdem fructus ministrare.

Et facientem semen. Sive ut nata statim semen suum haberet ac si ad maturitatem pervenisset, sive ut apta ad habendum semen crearetur.

Et lignum pomiferum. Hoc est arbores fructuosas, sive statim cum nascerentur poma, id est fructus suos afferentes, sive non statim. Solet quippe pomum generaliter pro omni arboris fructu intelligi.

Juxta genus suum. Hoc est secundum materiae suae naturam, ut pro diversitate scilicet herbarum vel arborum magis quam terrarum, diversos afferant fructus, non eosdem. Cujus semen, hoc est dum terrae radicitus adhaerebit, vim suae propagationis in seipso habeat, sive ex semine sive ex insertione ramorum vel ex plantatione. Et nota quod cum ait, lignum pomiferum, de fructuosis tantum arboribus, non de infructuosis, videtur dicere quot tunc creatae sint; et ita non omnes tunc arbores creatas esse, sed quasdam postea, sicut de spinis et tribulis creditur post peccatum in poenam hominis de terra productis. Si quis tamen dicat has quoque arbores, quae nunc infructuosae sunt, primo creatas esse fructuosas, sed postmodum pro peccato hominis infructuosas fieri, vel fructum arboris sive pomum quamcunque utilitatem ligni intelligat, non absurdum videtur, cum infructuosa quoque ligna nonnullas habeant utilitates, etsi fructum aliquem non producant in esum. Et quia non est in consuetudine sermonis ut pomum pro quacunque utilitate sicut fructus accipiatur, ideo cum prius dictum sit pomiferum, postea quasi pro expositione supposuit faciens fructum, hoc est habens quamcunque utilitatem. Propter quam etiam expositionis determinationem cum praemittat, factum est ita, statim adjungit, et protulit terra herbam, etc.

DE QUARTA DIE. Fiant luminaria. Inter creationem plantarum jam factam, et animalium faciendam, luminaria fiunt, ut calore ipsorum plantae foveantur et proficiant, et eorum luce animalia solatium habeant, ne quasi caeca oberrent in tenebris, ut et alimenta sua eligere possint.

In firmamento coeli. Intransitive quod novissime coelum est appellatum aquis, ut dictum est, interpositum et ab illis aquis quas superius firmat firmamentum dictum.

Et dividant. Ad quas utilitates fiant exponit. Primo ad distinguendum sua illuminatione diurnum tempus ac nocturnum. Diurnum quippe tempus est quod sole illuminatur, sicut nocturnum quod luna et sideribus illustratur vel solis illuminatione caret.

Et signa. Non quae vanitatis est observare, sicut in auspiciis atque auguriis, sed in quasdam naturales ostensiones futurorum eventuum sive praesentium. Nautae quippe siderum inspectione ad quas partes mundi ferantur cognoscere solent, et de commutandis temporibus multa indicia ex sole et luna vel sideribus capiuntur, cum modo alterius coloris vel caloris, modo alterius nobis esse videntur, vel quocunque modo nostris aspectibus variantur.

Et tempora. Hoc est temporum computationem, sicut dierum vel annorum, quae statim per exempla supponit; dies enim computamus atque numeramus secundum motus et discursus solis ab oriente in occidentem, et annos secundum revolutiones ejus et nonnunquam caeterorum planetarum computare solemus, ut quot videlicet revolutiones sunt eorum ad idem punctum, tot annos solis vel Saturni vel aliorum planetarum dicamus.

Et luceant. Ut alibi sint, et alibi illuminent terram, scilicet ubi necessarium est splendorem suum inde spargentia.

Fecitque. Quomodo factum sit de illis ad dividendum diem et noctem quod prius dixerat exponit, cum solem ad illuminationem diurni temporis, lunam et stellas ad illuminationem nocturni instituerit.

Luminare majus. Scilicet solem, non tam sui orbis quantitate quam suae illuminationis virtute quantum ad sensum nostrum, qui majorem inde suscipimus illuminationem.

Praeesset diei. Tanquam videlicet ipsum diurnum tempus illuminatione sui efficiens, vel lucem circumferens, sicut luna et stellae nocti.

Luminare minus. Lunam dicit, quasi secundam a sole in effectu illuminandi, quod terris propinquior sit quam stellae ideoque majorem vim ad lucendum nobis habeat quam stellae, etsi aliquae ipsarum magis a nobis remotae amplius splendoris vel magnitudinis habere credantur.

Et stellas. Subaudit: similiter fecit ut praeessent nocti. Eas etiam, scilicet stellas in firmamento sicut solem et lunam.

Ut lucerent. Istud communiter tam ad stellas quam ad solem et lunam referendum est. Alioquin non apparet quomodo diceret ut praeessent diei ac nocti, cum videlicet stellae nocti tantum praeesse non diei habeant. Non parva quaestio est de planetis, qui contra firmamentum ferri dicuntur, utrum animati sint, ut philosophis visum est, et quidam spiritus illis praesint corporibus qui hunc eis motum tribuant, an sola Dei voluntate et ordinatione hunc discursum immobiliter teneant. Philosophi vero tam eos quam ipsum totum mundum animatos esse astruunt, et quaedam animalia rationalia immortalia atque impassibilia non dubitant asserere, dicentes omnem motum in corporibus ab lanima incipere, nec postea corpus nisi per eam moveri. Qui etiam mundum ita ubique animalibus repleri volunt, ut singulae mundi partes habeant animalia propria, aer quidem iste inferior et corpulentior usque ad lunam daemones, superior vero pars mundi, quam aethereum coelum nominare solemus planetas vel caetera sidera. Quam quidem sententiam beatus AUGUSTINUS commemorans libro De civitate Dei octavo [Anmerkung], ita de Platonicis ait: "Omnium, inquiunt, animalium in quibus est anima rationalis, tripertita divisio est in deos, homines, daemones. Deorum sedes in coelo est, hominum in terra, in aere daemonum." Item [Anmerkung] : "Habent daemones cum diis communem immortalitatem corporum, animarum autem cum hominibus passiones." Et post aliqua descriptionem daemonum ex dictis Apulei Platonici supponens ait [Anmerkung] : "Breviter Apuleius daemones diffiniens, ait eos esse genere animalia, anima passiva, mente rationalia corpore aerea, tempore aeterna." Ex quibus philosophorum dictis maxime vero platonicorum, constat coelum quoque et aerem propriis animalibus adornari: quorum haec daemones, id est animalia rationalia, immortalia et passibilia dicunt, illa vero deos appellant, hoc est animalia rationalia, immortalia et impassibilia, sicut sunt omnia sidera, non solum planetae, verum etiam quaelibet stellae. Planetas vero non solum deos, verum etiam deos deorum, tanquam caeteris sideribus excellentiores et majorem efficaciam habentes a Platone dici autumant, ubi, sicut aiunt, eos praecipue ad creationem hominis invitat, ut vi quadam eorum ex terra fingatur corpus humanum, cui Deus animam infundat. Cum autem deorum neminem nisi bonum esse fateantur, daemonum tamen sicut et hominum quosdam bonos, quosdam malos esse distinguunt: unde hos Graece calodaemones, illos cacodaemones appellant. Nihil enim sciunt de diaboli dejectione, sed sicut homines vel caetera animalia, ita et daemones corporeos esse creatos arbitrantur. Omnium itaque animalium rationalium corpora secundum regionem vel partem mundi quam inhabitant distinguunt, ut videlicet horum alia terrena sint, sicut hominum; alia aerea vel aetherea, sicut daemonum vel deorum.

Constat itaque, juxta Platonicam vel Platonicorum sententiam, ipsa quoque sidera quaedam esse animalia et illis sidereis quae videmus corporibus quasdam inesse animas, quibus ipsa moveri vel agitari queant. Quam profecto sententiam beatus Augustinus nequaquam refellere praesumens, dicit in Enchiridion sibi adhuc incertum esse utrum ad societatem angelorum sol et luna pertineant, an videlicet quidam de spiritibus angelicis illis sidereis corporibus sint deputati, ut illa trahentes ac circumducentes, humanis usibus tanta beneficia ministrent. De mundo autem utrum animal quoddam sit, quod tam haec animalia quam caetera in se contineat minus rationi propinquare, primo Retractationum libro insinuat. Cujus nunc verba ex utroque ipsius opere collecta non incongruum supponere duximus. Ait itaque in Enchiridion, cap. 58 [Anmerkung] : "Utrum archangeli appellentur virtutes et quid inter se distent sedes sive dominationes, sive principatus, sive potestates dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt: ego me ista ignorare profiteor. Sed neque illud certum habeo utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna et sidera, quamvis nonnulla lucida esse corpora, non cum sensu vel intelligentia esse videantur." Idem in primo Retractationum [Anmerkung] : "Animal esse istum mundum, sicut Plato sensit aliique philosophi plurimi, nec ratione certa indagare potui nec divinarum Scripturarum auctoritate persuaderi posse cognovi: unde tale aliquid a me dictum, quod accipi possit etiam in libro De immortalitate animae temere dictum notavi, non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec verum esse comprehendo quod sit animal mundus." Apostolus quoque tam coelestia animalia quae deos philosophi vocant, quam aerea quae daemones appellant, distinguere videtur. Si ergo, ut philosophis visum est, nec sancti prorsus refellere praesumunt, illis coelestibus siderum corporibus quidam praesint spiritus, qui eos movere vel agitare queant, facile est propositae quaestionis de motu planetarum solutio. Sin autem aliunde ordinatum sibi et stabilem motum habeant, sufficit hoc divinae tribuere voluntati, quae in primordialibus, ut dictum est, causis vim naturae obtinuit, et juxta Platonem in omnibus efficiendis validior est, quam ipsa rerum creatarum naturalis facultas.

Sunt qui astronomiae doctrinam atque ipsam vim astrorum in tantum efferant et extollant, ut ex ipsis etiam contingentia futura praesignari queant et per hanc artem de his quoque se judicare fateantur, quae naturae incognita philosophi profitentur, tanquam ipsa videlicet astra in signa sint futurorum non solum naturalium, ut diximus, verum etiam contingentium, sicut illi mentiuntur. Naturalia vero futura dicuntur, quae causam aliquam naturalem sui eventus habent, ut ex his quae praecedunt tanquam quibusdam naturalibus sui causis contingere habeant et sic eis adjuncta sint, ut vix aut nunquam illis praecedentibus haec inde contingere possit impediri: velut mortis dissolutio futura in proximo post venenum exhaustum, vel pluvia post tonitruum, vel sterilitas terrae post nimiam aestuationem vel immoderatos imbres. Contingentia vero futura sunt quae sic aequaliter ad fieri et non fieri sese habent, ut nulla in rerum naturis causa praecedat unde ipsa fieri vel non fieri cogantur, nec ex aliquo praenosci queat utrum illa contingere habeant vel non, sicut me hodie lecturum esse, et quaecunque tam facere quam dimittere in nostri arbitrii consistit potestate.

Sunt itaque futura quaedam naturalia et quasi determinata in suis eventibus, cum ex aliqua naturali adjunctione ad praecedentes sui causas praenosci queant, ac per hoc jam naturae esse cognitae dicuntur, sicut omnia quae praesentia sunt vel praeterita. Cum enim jam in praesenti sit ipsa astra esse paria vel esse non paria nec nobis cognitum sit quid horum jam sit, ipsum tamen naturae cognitum esse Boetius asserit: cum jam videlicet in ipsis astris sit numerus talis qui de se cognitionem conferre possit, quod est eum naturae cognosci vel determinatum esse. Nam et vox vel sonus audibilis naturaliter dicitur quantum in ipsis est, etsi nemo assistat qui haec audire valeat; et ager ad excolendum aptus fuit antequam homo esset qui eum excolere posset. Futura vero contingentia naturae quoque dicuntur incognita, cum videlicet ex nulla naturae operatione vel institutione praenosci queant. Unde miror quosdam se per astronomiam scire profiteri, de his quoque judicare posse et quasi divinatores talium esse. Cum enim astronomia species sit physicae, hoc est naturalis philosophiae, quomodo per eam investigare valent quod ipsi quoque naturae philosophi asserunt incognitum esse, hoc est ex nulla rerum natura praenosci posse? Naturalia vero quaedam futura nequaquam cognosci per eam negamus, sicut nec per medicinam. Medici enim secundum complexiones corporum multa praenoscere de infirmis possunt, utrum videlicet evadere queant, an minime. Sic et periti astrorum, qui naturas ipsorum, unde calida aut frigida, sicca vel humida vel temperata sunt noverunt, et illas partes coeli quae domicilia eorum vocant, in quibus cum fuerint, suas maxime vires exercent, per astronomiam didicerunt, multa de naturalibus futuris praenoscere possunt, utrum videlicet sequenti tempore siccitas abundet aut pluvia, sive color aut frigiditas. Quae non solum ad providentiam cultus terrae, verum etiam ad medicamentorum moderationem plurimum valet. Unde et philosophi planetas ipsos vocare ausi sunt deos, et quasi quosdam mundi rectores profiteri, eo videlicet quod secundum eorum naturas et qualitates situs iste noster plurimum varietur, ut diximus, ut modo sterilitas inde, modo abundantia contingat, modo in humidis locis, modo in siccis seminandum sit, modo calida vel humida in medicamentis vel alia sint providenda.

De contingentibus vero futuris, quae, ut diximus, naturae quoque sunt incognita, quisquis per documentum astronomiae certitudinem aliquam promiserit, non tam astronomicus quam diabolicus habendus est. De quo facile nihil eos scire convincere possumus. Si enim interrogemus de aliquo faciendo, quod aeque facere vel dimittere in nostra sit potestate, nullum ibi judicium ex aliquo artis suae documento facere audent: scientes quod si hoc dicerent, in aliud nos converteremus. Si vero alius ex nobis eos hoc ipsum interrogaret de nobis neque id, inquiunt, faceret causa tentandi, sed sincera intentione veritatis, tunc se veritatem dicturos promittunt. Quod quanta irrisione sit excipiendum quis non videat? Si enim per artem suam de eventu de quo consuluntur certitudinem habent, quid refert quis inde eos interroget, vel qua etiam intentione? Vel cur etiam de intentione dijudicare non possunt, quae cum praesens sit, determinatum jam habet eventum, et de futuro quod omnino incertum est certitudinem promittunt? Ex quo liquere arbitror, quod si quemquam in talibus verum dicere ipsos contingat, non hoc ex arte praedicta, sed ex opinione diabolica instructi proferunt. Sicut enim nos rerum aliquarum videntes apparatum, quid inde proveniat ex suspicione magis quam ex certitudine praedicimus, ita et diabolus quem consulunt in hanc eos divinationem inducit, ut multa veraciter incerti pronuntient: qui cum de aliquibus vera praedixerint,J[diabolico instinctu, nec mentiuntur, quod ab imperitis pro magno habetur, non attendentes quod haec diabolus nuntiet, quae jam conspiciendo noverit, ut de futuris quoque ipsis credatur. Nemo itaque talium divinationes ad praedictam referat artem, sed magis ad diabolicam machinationem. Quod itaque de sideribus dictum est, et sint in signa scilicet futurorum, non de contingentibus futuris, hoc est casualibus sive fortuitis, quae ad utrumlibet se habere Aristoteles dicit; sed de naturalibus futuris ut dictum est, accipiendum est; tanquam hinc maxime astronomicae disciplinae studium sumpserit initium, vel auctoritate ejus hoc loco praecipue utilitate praesignata; in qua et ipse Moyses Aegyptiorum scientiae peritissimus enituisse creditur.

DE QUINTA DIE. Reptile animae viventis. Ambrosius in Hexameron de die quinto [Anmerkung] : "Scimus reptilia dici genera serpentium, eo quod super terram repant, sed multo magis omne quod natat reptandi habet vel speciem vel naturam; nam cum supra aquam natant, repunt toto corpore quo trahuntur super quaedam dorsa aquarum: Unde et David ait: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus quos hippopotamos vocant, eo quod hi generentur in Nilo flumine, tamen cum in alto aquarum sunt, nec ambulant, nec natant, nec vestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tanquam remo ad reptandum." Ex quibus quidem Ambrosii verbis patet omnes etiam pisces reptilibus aggregari, cum sine incessu pedum sese moveant. (Psal. CIII, 25). Quin etiam cum pleraque pedes habeant et ambulandi usum eo quod sint amphibia, et quae vel in aquis vel in terris vivant, ut sunt phocae, crocodili, equi fluvialis [f. fluviales], quos hippopotamos vocant, eo quod hi generentur in Nilo flumine, tamen cum in alto aquarum sunt, nec ambulant, nec natant, nec vestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tanquam remo ad reptandum." Ex quibus quidem Ambrosii verbis patet omnes etiam pisces reptilibus aggregari, cum sine incessu pedum sese moveant. Animae viventis dicit ad differentiam vivificationis plantarum, quae si animam quamdam, id est vitam habere dicantur, non tamen ex se vivere habent, sicut ea quae spirando et respirando vivunt, sed terrae tantum affixae ipsum terrae humorem in eas conscendentem pro vita habent. Tale est ergo, animae viventis, hoc est vitae ex se, ut dictum est, permanentis, non ex immissione terreni humi.

Et volatile. Ex quo liquidum est tam pisces quam volucres ex aquis procreatos habere corpora ejusdem naturae, nec tantam vim humanis corporibus ad lasciviendum carnes eorum ministrare, quantam carnes terrestrium animantium, quae cum nostris corporibus ejusdem sunt naturae. Unde nec monachis beati Benedicti Regula ita [Anmerkung] carnes illas sicut has interdicit, cum videlicet a carnibus tantum quadrupedum, non aliarum abstinere praecipit [Anmerkung].

Super terram, sub firmamento coeli. Quod dicit: super terram sub firmamento coeli, non solum ad volatile, sed etiam ad reptile referendum videtur, si videlicet ipsa quoque sidera animata putentur. Ipsa quippe cum sine pedibus ferantur, reptilibus aggreganda essent sicut et pisces; sed cum ipsa sub firmamento coeli nequaquam sint, patet ea excludi per hoc quod dicitur: sub firmamento coeli. Tale est ergo reptile atque volatile tanquam si diceretur animal aptum ad rependum sive volandum super terram, hoc est ita ut terram non contingat. Nam postmodum cum dicit reptilia terrae potius quam super terram, profecto hoc et istud reptilium genus diligenter distinguunt. Nonnullae aves aquaticae dicuntur pedes habere, ita posterioribus adhaerentes ut nequaquam cum illis incedere queant, sed solummodo natare, sicut pisces cum pennulis suis, quas profecto reptiles magis quam gressibiles dicendas credimus. Quae cum nunquam in terram exire videantur, nonnulla quaestio est de ovis earum quomodo ea foveant, an potius aquae ipsae talium ova sicut et piscium suscepta quodam suo fotu vivificare sufficiant.

Cum dicit: sub firmamento coeli, intransitive videtur accipiendum quasi sub firmamento quod coelum est, sicut cum dicitur urbs Romae, fluvius Tiberis, creatura salis, corpus vel essentia lapidis. Hoc autem firmamentum, ut superius dictum est, inde sic nominatur quod aquis interpositum superiores ita sustentando firmet, ut relabi ad inferiores nequeant vel eas unquam contingere. Non ergo proprie firmamentum dicitur quod aquis nubium permistum est, sed quod prorsus ab aquis vacuum superius est. Aves vero nequaquam volare per firmamentum possunt, quia earum corpora sustentari ab aere sine aquarum corpulentia nequaquam possent.

Creavitque, ex ipsis videlicet aquis.

Animam pro toto animante ponit ex corpore simul et anima constante, unius videlicet nomine partis totum comprehendens. Juxta quod et alibi ait: Da mihi animas, caetera tolle tibi. Et rursum: Descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta.

Viventem. Subaudis ex se non ex terra, sicut plantae affixae radicitus terrae.

Atque motabilem. Ad differentiam scilicet caeterorum animalium quae terra postmodum produxit, quae gravius est elementum quam aqua. Unde et ista ex aquis producta naturaliter mobiliora et agiliora sunt, cum ex leviori scilicet elemento consistant. Et attende quid superius dixerit de plantis, quod terra eas germinavit ac protulit. De animalibus vero dicitur tantum quod aqua vel terra ea produxerit, non quod germinaverit; ut videlicet innueret, quia non terrae radicitus affixa vegetationem inde accipiunt sicut plantae.

Quam produxerant aquae in species suas. Sic construe: creavit omnem animam, hoc est omne animatum tale in species, ac si diceret: omnem, inquam, secundum speciem, non secundum numerum. Quippe non omnia individua harum specierum, sed singulae species tam avium quam piscium tunc creatae sunt. Unde et in sequentibus cum dicit Deum requievisse ab omni opere suo, non de individuis specierum multiplicandis est accipiendum, sed de naturis specierum jam praeparatis ad quaelibet postmodum inde procreanda. Quam produxerant. Id est ad quam producendam jam aquae fuerant praeparatae; sive dulces ut flumina, sive salsae ut marinae.

Et vidit. Nota in operibus hujus diei nequaquam in repetitione creationis ipsorum dici: Et factum est ita, sicut superius in secundo die. Vel cum praemisisset: Et fecit firmamentum, etc., postmodum adjunxit: et factum est ita, tanquam per hoc innuens illam aquarum divisionem ita in perpetuum permansuram. Sic et in creatione hominis postquam dixit: Creavit Deus hominem, etc., subjunxit, et factum est ita. Cum ergo ubicunque dicitur: et faciamus ita, perseverantia quaedam operum significetur, ut sic scilicet permaneant sicut facta sunt, nequaquam in speciebus avium id recte dici posse videtur, cum videlicet nonnulla species in eis quandoque prorsus deperire habeat, sicut de phoenice legitur ac fortasse de nonnullis aliis tam avium quam piscium speciebus contingit, quae ad opera pertinent hujus diei.

Benedixitque. Solis animantibus istis ex aqua productis sicut et postmodum hominibus creatis benedixisse Deus memoratur, quasi quadam dignitate animantia ista homini propinquarent, quae de illo generata sunt elemento de quo et homines regenerandi erant. Unde et in arca secundum post hominem locum aves tenuisse non immerito videntur, quia videlicet de illo facta sunt elemento quod in sacramento baptismi magis necessarium nostrae esset saluti. Recte ergo benedictio Dei a creationibus aquaticis incoepit, cum ex hoc, ut dictum est, elemento nostrae salutis benedictio initium esset habitura in remissionem peccatorum perfecta. Tale est ergo, benedixit eis, tanquam si diceret, typum sanctificationis regenerandorum ex aqua vel multiplicationis eorum comparatione circumcisorum jam tunc providebat. Circumcisio quippe, quamvis id quod baptismus operata esse dicatur in remissionem peccatorum, non tamen hanc efficaciam in tot habuisse potuit in quot baptismi gratia persistit, non enim nisi mares circumcidebantur, et soli Judaei sive proselyti.

Dicens. Id est apud se disponens quod nobis postmodum exhiberet.

Crescite et multiplicamini, hoc est numero individuorum non diversitate specierum crementum accipite. Non enim ita est intelligendum ut prius in seipsis crescerent donec ad perfectam venirent aetatem qua generare possent, cum statim creatio talium perfecta fuisse credenda sit, alioquin diu educanda esset ut ad perfectionem veniret. Quod si de avibus quoque intelligamus, non facile apparet unde alimentorum acciperent nutrimentum.

Replete. Hoc est quantum satis sit ad hoc fructificate.

Aquas maris. Cum tamen et aquae dulces tam pisces habeant quam volucres. Sed constat quia omnis congregatio aquarum tam salsa quam dulcis mare dicitur, et omnes aquae ex mari proveniunt. Ubi et quod ait: Animam viventem atque motabilem, de his scilicet animantibus quae producta sunt ex aquis, sacramento baptismi plurimum congruere videtur, ubi a peccato liberati et quasi de morte suscitati per vivificatorem spiritum nasci ac vivere in Deo incipimus, ac de veteri Adam in novum promovemur et in membra Christi transformamur. Et attende quod solis animantibus istis ex aqua scilicet creatis et postmodum hominibus et tandem septimo diei Deus inter haec opera benedicere memoratur, benedictione hominis media constituta, tanquam ad illam caeteris duabus convenientibus. Benedictio quippe hominis a baptismo incipit, remissione plenaria peccatorum ibi percepta, ac postmodum in sabbatum supernae felicitatis promota consummatur, ut hinc quoque benedictum sit superius produci ex aquis animam viventem atque motabilem. In baptismo quippe vivere incipimus, ut inde postmodum in praedictum sabbatum promoti pariter quiescamus.

DE SEXTA DIE. Animam viventem. Hoc est animatum ex se vivens, non ex terra vitam contrahens, quamvis ex terra sit, sicut e contrario plantae faciunt. Viventem, inquit, in genere suo, quia etsi jam illa animantia quae prius creata fuerunt in se defecerunt, nec jam eadem numero permanent quae prius facta sunt, in suo tamen genere quodammodo semper vivunt, quia decidentibus individuis genus sive species non deperit. Vivunt ergo in genere, hoc est in specie sua, quae primo creata sunt, etsi jam in se non vivant, sicut et de aliquo dicitur tyranno jam mortuo, quia vivit in filiis suis. Et nota quod cum ait animam viventem de his quae de terra produxit, non adjecit motabilem sicut prius de his quae aquae produxerunt; quia cum elementum aquae levius sit terra, profecto animalia de aquis producta faciliorem habent motum, et corpora eorum facilius ab anima moveri atque agitari possunt, ut jam supra meminimus.

Jumenta. Id est quadrupedia domestica quasi sub jugo et dominio nostro posita.

Reptilia terrae. Sic enim jungendum est ad differentiam scilicet supradictorum reptilium aquae.

Bestias. Videlicet silvestres, ut feras, vel quascunque a nostra conversatione remotas.

Et fecit. Primo dixit: factum est ita, quod scilicet terra produxit animalia, secundum corporis substantiam; sed postmodum haec Dominus consummando fecit, quasi perfecit, vitalem spiritum eis dando de aqua, ut nonnullis videtur, sive de caeteris elementis, non ita corpulentis aut gravibus, sed magis levibus atque mobilibus. Non dicitur Deus benedixisse bestiis sicut piscibus et volucribus, quia serpens cui maledicturus erat de bestiis tunc erat. Homini vero benedixit quanquam peccaturus esset, nec eum, sed terram propter eum maledictam dicit.

Faciamus hominem. Creatis caeteris omnibus sive dispositis propter hominem, eum novissime condidit, et tanquam in fine suorum operum constituit: ad quem tanquam finem et causam suae creationis caetera omnia tendebant, cum propter eum fierent universa. Unde nec eum creari oportuit nisi caeteris quibus praeesse debebat, vel quae ipsi in esum necessaria, vel saltem ad glorificandum Deum congrua erant ante creatis et ei praeparatis, ne quid forte de indigentia in excusationem sui peccati praetendere posset, et tanto amplius ab offensa Dei revocari posset, quanto majorem dilectionis ejus causam haberet, qui eum praefecerit universis, vel etiam post casum ad poenitentiam citius moveretur, dolens se illum offendisse cui tanta debebat. Cujus quidem creationis excellentiam patenter insinuat, cum quasi ex quodam consilio loquens, dicit: faciamus. Sed cur pluraliter dicitur: faciamus hominem ad imaginem nostram, si nulla prorsus pluralitas in Deo sit, qui solus hominem creasse ad imaginem suam postea memoratur his verbis: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum.

Dicant Judaei si possunt, vel nobiscum fateantur in una Divinitatis essentia pluralitatem personarum magis quam rerum esse. Quod diligenter propheta considerans ad distinctionem personarum faciendam, dicit pluraliter: Faciamus; ad unitatem vero Dei assignandam subjunxit singulariter, et creavit Deus hominem, etc. Quasi ergo aliquis secum loquens se et rationem suam quasi duo constituit cum eam consulit, sicut Boetius in libro De consolatione Philosophiae, vel Augustinus in libro Soliloquiorum. Sic Deus Pater ad creationem hominis tam Sapientiam quam Bonitatem, hoc est Filium et Spiritum sanctum quasi invitans dicit: Faciamus eum talem et tantum, ut imago nostra sit vel similitudo. Quae quidem creatio quam excellens sit et caeteris supra positis longe superior, ipsis quoque verbis exprimitur tanquam in consilio quodam collatis ad magnum aliquid faciendum cum dicitur: Faciamus. In caeteris vero creationibus non ita dictum est, sed solummodo ut fiat hoc vel illud, vel terra sive aqua hoc vel illud producat. Cum autem homo commune nomen sit tam viri quam feminae, cum sit utrumque animal rationale mortale; undJ·x7Kin sequentibus cum dicitur, quia creavit Deus hominem, statim subinfertur: masculum et feminam creavit eos, intelligimus virum ad imaginem Dei creatum, feminam vero ad similitudinem. De viro quippe Apostolus ait: Vir quidem non debet velare caput suum, quia imago et gloria Dei est (I Cor. II, 7). Hoc est gloriosior et pretiosior ejus similitudo. Distat autem inter imaginem et similitudinem quod similitudo rei potest dici quod convenientiam aliquam habet cum ipsa, unde simile illi dici queat. Imago vero expressa tantum similitudo dicitur, sicut figurae hominum quae per singula membra perfectius eos repraesentant.

Quia ergo vir dignior quam femina est et per hoc Deo similior, imago ejus dicitur; femina vero similitudo, cum ipsa etiam sicut vir per rationem et immortalitatem animae Deum imitetur. Vir autem hoc insuper habet quo Deo similior fiat, quod sicut omnia ex Deo habent esse, ita ex uno viro secundum traducem corporis tam femina ipsa quam totum genus humanum initium habet. Si quis autem diligentius ac perfectius hanc imaginem vel similitudinem Dei ad quam homo factus dicitur considerare velit juxta ipsarum personarum distinctionem, videbit hominem ipsum tam Patris quam Filii vel Spiritus sancti ex sua conditione similitudinem maximam adeptum esse. Constat quippe Deo Patri, qui a seipso non ab alio esse habet, juxta hanc ejus proprietatem, id quod ad potentiam pertinet divinam specialiter ascribi, sicut et Filio, qui ejus Sapientia dicitur, quod sapientiae est; et Spiritui sancto, qui amborum amor vocatur et proprie charitas dicitur, id quod ad bonitatem divinae gratiae spectat tanquam proprium tribuitur.

Homo itaque, ut dictum est, secundum animae dignitatem ad similitudinem singularem personarum factus est, cum per potentiam et sapientiam et amorem caeteris praelatus animantibus Deo similior factus sit. Eo quippe anima humana per propriae naturae potentiam caeteris omnibus validior est, quod sola immortalis et defectus ignara est condita. Sola quoque capax est rationis et sapientiae et divini amoris particeps. Quae enim Deum recognoscere pro ratione nequeunt, nequaquam eum diligere possunt. Et haec quidem tria tam viro quam feminae communia sunt, unde utrique ad similitudinem Dei facti memorantur cum in sequentibus dicitur: In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum, masculum et feminam creavit eos. Cum itaque ambo juxta praedicta similitudinem cum divinis personis habeant, vir tamen quo majorem cum eis similitudinem tenet, non solum ad similitudinem, verum etiam ad imaginem creari dicitur. Ut enim ex Patre caeterae personae habent esse, ita in humana creatione femina ex viro creata esse inde habuit, non vir ex femina. Per sapientiam quoque sive rationem virum feminae praeeminuisse supra docuimus, et in hoc eum sapientiorem constare quod a serpente seduci non potuit. A quo etiam Deum magis diligi non dubitandum est, qui nequaquam eum sibi invidere vel dolose quidquam dicere, vel in mendacium prorumpere credere potuit, sicut mulier seducta fecit. Ex his itaque liquet virum illum primo conditum non solum similitudinem, verum etiam imaginem divinarum personarum ex ipsarum cooperatione in sua creatione accepisse, quod similior illis in istis conditus sit. Unde recte de viro dictum est: ad imaginem nostram, hoc est ad expressionem similitudinem, et de femina subjunctum est tantum: Ad similitudinem.

Et praesit piscibus. Non quidem hominem homini praeponit Deus, sed insensibilibus tantum vel irrationabilibus creaturis, ut eas scilicet in potestatem accipiat, et eis dominetur quae ratione carent et sensu, sicut postmodum ait ibi: Et dominamini piscibus maris, etc. Potestas aut dominium in his ideo collata homini dicuntur, quod juxta ejus arbitrium haec omnia disponerentur et pro voluntate sua eis penitus uteretur, quandiu ipse voluntati sui Conditoris subjectus esset. In quos tamen usus haec omnia tunc haberet non facile est de singulis disserere, si semper in paradiso persisteret, tanquam ad manum habens omnia necessaria, et sufficientem sibi de fructibus arborum vel herbis esum concessum: praesertim cum nec ad eum pertingere possent universa animantia. Ut enim de bestiis et avibus praetermittamus, quis cete grandia vel marinos pisces illuc posse pervenire, vel etiam vivere arbitretur? Quale denique dominium super haec exercere posset quae nunquam videret nec etiam ubi essent sciret, nec fortassis si essent cognosceret? Quomodo insuper universae, ut dicitur, terrae dominari vel praeesse posset in uno paradisi loco semper conclusus, caeteris omnibus mundi partibus ignoratis tanquam nondum visis? Aut quod postmodum ait: Crescite et multiplicamini et replete terram, quomodo unquam eveniret, si in tantula parte mundi conclusi nondum exirent in diversas mundi regiones? Nulla itaque ratio habet totam hominum futuram multitudinem in illo uno paradisi loco semper conversaturam esse, si non peccassent, sed inde postmodum sicut et de arca per mundum dispergendos esse, nihil poenale alicubi reperturos, cum nulla maledictione pro peccato terra percuteretur a Deo. Ideo tamen primos homines in paradiso locatos primum credimus, quo temperies illa loci, quem a principio Dominus plantaverat, fructibus plurimum abundaret, nondum his ita vel caeteris per mundum propagatis. Sed nec de ligno vitae diffitendum est ne ante maledictionem terrae per plantationem multiplicari posset in terris. Tunc utique universae terrae homo praeesse et dominari posset, et multis usibus ei animantia caetera esse fortassis postmodum et in esum ei concessa, sicut post diluvium a Domino Noe concessum est. Possent et delectationem nonnullam homini afferre secundum sensuum diversitatem, cum ex cantu auditum mulcerent vel ex pulchritudine formae visum oblectarent, vel odoris suavitate olfactum reficerent, vel quibuscunque modis diversae ipsorum naturae diligenter cognitae in amorem et laudem Creatoris nos amplius excitarent, juxta quod ad eum Psalmista dicit: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo (Psal. XCI, 5).

Sunt fortassis quibus hujusmodi quaestiones frivolae esse nec rationabiliter moveri videntur, cum quis videlicet quaerit de aliquo nunquam eveniente et dicit quid fieret si ita esset. Quae namque, inquiunt, ratio est quaerere si ita esset, quod nec fieri habet, sicut nec illud esse? Dicunt itaque Deum praescium futurorum hoc homini concessisse, ut per rationem dominaretur caeteris animantibus et ea constringere posset atque opprimere, quamvis corpore validiora, ut videlicet ex concessa sibi ratione tanto eum homo amplius diligeret, quanto amplius in hac se ab eo accepisse cognosceret.

Cum dicit: Volatilibus coeli, hoc est avibus, non ad differentiam aliquam volatilium additum est: coeli, sed ad demonstrandum per quam partem mundi volare habeant; sicut etiam dictum Jx7Kpiscibus maris, vel sidera coeli dicere solemus, non ad aliquorum determinationem, sed magis ad eorum exprimendam proprietatem ubi esse habeant. Coelum ergo hic tam aereum quam aethereum comprehendens, quidquid ab inferioribus aquis usque ad superiores interest hoc vocabulo nuncupat.

Et bestiis. Quod superius per bestias et jumenta distinxit, hic nomine bestiarum communiter comprehendit.

Universaeque terrae. Nota quod cum hic concedatur homini tam bestiis quae in terra sunt, quam ipsi terrae praeesse, nequaquam tamen ita superius ei concessum est, tam piscibus maris quam ipsi mari, vel tam volatilibus coeli quam ipsi coelo praeesse. Non enim ita mare vel coelum in nostra est potestate, sicut terra in qua manemus, et aedificia nostra constituimus, et quae ad nostras utilitates excolendo paramus.

Reptili quod movetur in terra. Hoc est in hac mundi parte inferiori, ad differentiam fortassis coelestium animalium, id est siderum, quae, sicut philosophis visum est, animata sunt, et reptilia potius in suo motu quam gressibilia sunt dicenda, cum pedibus careant.

Hominem ad imaginem suam. Virum videlicet prius condidit talem, ut ejus esset imago, sicut exposuimus. Recte postquam dictum est: Faciamus hominem ad imaginem nostram, subditur hic, creavit Deus hominem ad imaginem suam, hoc est Dei, non alterius rei sicut statim etiam supponitur, ad imaginem Dei creavit illum, ne videlicet cum praemitteretur nostram, non solum ad imaginem Dei factus intelligeretur, verum etiam ad aliquorum aliorum quibus loqui videretur, cum ait: Faciamus hominem. Et nota quod cum ait hic: Ad imaginem Dei creavit illum; et postmodum addit: Masculum et feminam creavit eos, nec repetit ad imaginem Dei, cum dicit pluraliter eos, sicut fecit cum dixit illum, patenter innuit de solo viro recipiendum esse quod ad imaginem Dei creatus sit. Potest etiam videri quod adjunctum est: Ad imaginem Dei creavit illum, aliter debere intelligi, quam quod dictum est ad imaginem suam. Filius quippe Dei imago dicitur, qui ex solo Patre est, cum Spiritus sanctus a Patre et Filio esse dicatur. Vir itaque ad imaginem Dei creatus est, quia in hoc praecipuam habet cum Filio Dei similitudinem, quod sicut ille ex solo est Patre tanquam genitus, ita iste ex solo Deo habet esse tanquam creatus, non de aliquo animali assumptus, sicut mulier de viro sumpta est et de costa ejus formata.

Masculum et feminam. Hoc est tales qui ad propagationem humani generis sufficerent. De qua propagatione postmodum ait: Crescite et multiplicamini. Cum dicit eos masculino genere pro viro simul et femina, pro dignitate virilis sexus factum est: quod in tantum etiam usque hodie servamus, ut uno viro multis feminis aggregato, cum de ipsis loquimur, plurale aliquod adjectivum de ipsis simul proferentes, masculino genere contenti sumus, veluti si de ipsis dicamus quia sunt boni vel albi.

Benedixitque. Hoc est, de meliori statu ipsorum immortali et incorruptibili futurae vitae jam tunc disponebat. Hoc autem Propheta dixit praeveniens futurum eorum lapsum, ne quis forte cum postmodum audiret eos expelli de paradiso terrestri, desperaret de coelesti.

Crescite et multiplicamini. Sicut superius animantibus aquaticis dixisse memoratur: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, ita hic hominibus creatis dicere narratur: Crescite et multiplicamini et replete terram; ut haec quoque locutio sicut illa non prolatio sermonis, sed dispositio divinae operationis subintelligatur, praesertim cum nondum linguae alicujus institutio facta esset, nondum impositis ab Adam nominibus, sicut postmodum fecisse refertur: unde ista quoque Dei locutio sicut et supradictae non tam de prolatione verborum accipienda videtur quam ex dispositione divina; cum videlicet ita de ipsis facere Deus apud se ordinaret ut crescerent et multiplicarentur, id est crementum multiplicationis acciperent commistione masculi et feminae, quos jam supra distinxit tanquam ad hoc masculum et feminam creatos. Ex quo patenter insinuat, quantum a creatione Dei et institutione naturae illa Sodomitarum abominabilis commistio recedat, qua seipsos tantum polluunt, nullum de prole fructum reportantes. Damnantur et ex hoc loco praecipue damnatores nuptiarum, cum primis hominibus creatis, ex auctoritate Dominica conjugium statim sancitum sit.

Animantibus quae moventur super terram. Quod adjungit, quae moventur super terram, potest videri additum esse ad exclusionem tam coelestium animalium, juxta illam scilicet opinionem philosophorum, qua sidera deos appellant, id est animalia rationalia immortalia, impassibilia, quam aereorum id est daemonum.

Ecce dedi. Ac si diceret: In praesenti tempore sive loco, quia et post diluvium carnium quoque esum homini Dominus indulsit. Sed cum nonnullas modo bestias vel aves videamus, quibus carnium esus necessarius sit, quomodo his quoque sicut homini solummodo herbae et arbores nunc in esum conceduntur, tanquam haec illis primum sufficerent, et nisi post peccatum hominis carnibus indigerent, ut poena videlicet hominis ex peccato proveniens in ea quoque redundaret, quibus homo praeesse et dominari habuit, ut alia scilicet animantia aliis in rapinam et esum traderentur. Et fortassis nulla sunt animantia de his quae hodie inter nos carnium indigerent alimento, quibus in aliquibus mundi partibus sufficiens esus reperiri non possit in herbis vel arboribus. Et attende quantum sibi in omnibus hominem velit obedire, cum nec eum comedere ut vivat nisi per obedientiam velit, nec sine permissione sua quidquam in quibuscunque necessariis attingere, nec ad sustentationem etiam vitae. Ex quo patenter innuit totam hominis vitam nonnisi in obedientia Dei consistere et ad hoc eum solummodo debere vivere.

Vobis et cunctis animantibus terrae. Alia quidem vobis, alia illis vel aliqua pariter vobis et illis. Non enim omnia pabula vel homini vel illis convenire videntur, quamvis ante peccatum nullum escae genus homini nocivum esset vel fortassis incongruum; sed si hominibus omnia convenire ponamus, nequaquam credibile est ut hoc de animantibus annuamus, ut eis quoque tam lignum vitae quam caetera omnia sint concessa, nisi forte quis velit ea quoque sicut homines inde contra mortem et senium habere remedium: quibus etiam lignum scientiae boni et mali nunquam legimus esse prohibitum, sicut postmodum hominibus dicitur interdictum. Non enim apparet quomodo de omnibus lignis haec concessio facta sit hominibus et caeteris animantibus, si arbor illa vetita nunquam fuerit hominibus vel illis concessa. Et nota quod illae quoque arbores, quae infructuosae dicuntur, aliquod alimentum in foliis saltem vel floribus seu cortice nonnullis animantibus ministrare possunt. Et attende quod, cum de cibo etiam hominis sicut de cibo animalium providet et omnibus pariter terrena concedit alimenta, patenter insinuat mortales quoque homines creatos fuisse et eos in corporibus animalibus non spiritalibus factos esse, et ne morte dissolverentur, tunc quoque homini sicut nunc cibum necessarium esse. Unde nec iste animae vel vitae status, in quo videlicet homo conditus fuerat, laudem habere meruit, comparatione scilicet spiritalis illius vitae ad quam transferendus erat. Non enim de homine quoque creato sicut de caeteris animantibus dictum est quia vidit Deus quod esset bonum; quia commendari non debuit in homine vita illa ad quam obtinendam nequaquam creatus erat, sed de illa transiturus ad longe meliorem. Communiter vero cum caeteris laudari potuit, quia comparatione aliorum hic etiam mortalis status hominis tanquam excellens et optimus commendandus fuit, cum tamen ad hoc quod futurus erat nequaquam in tantum dignus laude censebatur, ut per se optimus, id est valde bonus diceretur.

Et factum est ita. Hoc non ad creationem hominis tantum vel operationem sextae diei, sed ad totam praecedentium operum summam referendum videtur. Quae universa statim comprehendit, cum in eorum laudem prorumpens ait: Cuncta quae fecerat, tam de creatione scilicet coeli et terrae quam de luce operum superaddita et in creatione hominis consummata. Ad quem quidem tanquam finem, hoc est finalem caeterorum causam, omnia spectabant, cum propter hominem creata sint sive disposita. Homo vero non propter illa, sed propter Deum solum glorificandum. Cum ergo illa usque ad hominem per suas utilitates pervenerint, cursum suum quasi in meta quadam et stadii termino sibi praefixo consummabunt. Homo vero usque ad Deum pervenire habet et in ejus visione tanquam in sabbato vero quiescere.

Et nota quod non ait: Videns quod essent cuncta valde bona, sicut superius in diversis operibus dictum est: Vidit quod esset bonum; sed ita distinxit: Vidit Deus cuncta quae fecerat; et postmodum nequaquam repetens vidit, subintulit: Et erant valde bona. Non enim, juxta hoc quod exposuimus de singulis: Vidit Deus quod esset bonum, hoc est videre hoc nos et intelligere fecit ex manifesta eorum utilitate. Potuit de omnibus dici, quia viderit cuncta bona propter operationem saltem secundae diei de suspensione aquarum, quarum, ut diximus, utilitatem nondum probare valemus. Quod ergo dictum est vidit cuncta et erant valde bona, tale est quod nihil in eis ab ipso perfecte cognitis corrigendum censuit, sed tantum omnia bona condidit, quantum bona condi oportuit, ut nihil scilicet in conditione sua plus boni accipere illa decuerit, juxta illam quoque Platonis sententiam, qua mundum ab omnipotente et non aemulo factum Deo convincit nequaquam meliorem fieri potuisse. Quod et Moyses considerans, asserit omnia valde bona creata, quamvis de omnibus rationem reddere nec ipsi etiam concessum esse credamus. Non tamen singula in se, sed omnia simul valde bona dicit, quia ut beatus quoque meminit Augustinus, bona sunt singula in se, sed cuncta simul valde bona; quia quae in se considerata nihil aut parum valere videntur, in tota omnium summa valde sunt necessaria. Unde dicitur: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2).

Movet fortassis aliquos cum dicitur: Valde bona, quid de quibusdam animantibus vel plantis venenatis dicamus, vel de aliis quibusdam quae omnino superflua censentur, vel denique de ipsis apostatis angelis qui ab ipso statim exordio suae creationis superbiendo mali facti sunt. Sed quia malitiam istam a se postmodum habuerunt, non in sua creatione acceperunt, nequaquam a Deo facti sunt mali, sed a seipsis superbiendo corrupti. Quia ergo et illi spiritus facti sunt boni et absque peccato, sed non tales perstiterunt, nequaquam propter hoc negandum est opera Dei bona fuisse, cum illos quoque spiritus bonos condiderit, in ipsa scilicet spiritali substantiae natura, quam ipsi superbiae labe maculaverunt, non destruxerunt. Opera itaque Dei cuncta bona sunt et omnis creatura bona est praedicanda, quia nihil peccati vel mali in ipsa suae creationis origine accipiunt, sed singulis tantum confert Deus quantum convenit, ut non solum bonae, verum etiam optimae, id est valde bonae, singulae ab ipso fiant creaturae. Nec solum tunc cum primo crearentur, verum etiam quotidie cum ex illis primordialibus causis nascendo procreantur vel multiplicantur. Etsi enim infans cum nascitur nondum bonus homo dicatur, quod ad mores pertinet, bona tamen est creatura. Sic et pullus cum nascitur, quamvis nondum sit bonus equus et ad usitandum idoneus, bona tamen est creatura, et quantum ei convenit in ipsa creatione a Deo accepit, qui nihil sine ratione vel facit vel fieri permittit, etiam cum abortivi foetus producuntur vel vitiati nascuntur. De sarmentis vero plantarum quae superflua videntur, et a nobis saepe resecari convenit, sicut et capillos nostros vel ungues, seu de venenatis quae diximus: illud fortassis ad solutionem sufficere videtur, quod ait, erant valde bona, tunc videlicet ante peccatum hominis non nunc, jamque post peccatum in poenam nobis conversa. Constat quippe si homo non peccasset, nec ex veneno illi imminere periculum, nec ex aliqua re cruciatum, sed omnia illi animalia quantumcunque saeva, quantumcunque crudelia, ei mansueta quasi domestica, fore per omnia illius dominio subjecta, quandiu ille suo Creatori qui hoc ipsi subjecerat per obedientiam subjectus esset. Quod postquam ille neglexit, multa illi ex his periculosa facta sunt et usque ad mortem in eum praevalere permissa, ut ex his miser jam disceret quantum deliquerit non obediendo Deo, qui haec tandiu in potestatem habere mereretur, quandiu ille summae potestati subjiceretur, a qua acceperat ut his ipse dominaretur. Quem ergo ratio retrahere debuit a peccato et quid cavendum esset praedocere, irrationabiles vel insensibiles quoque creaturae nunc ei periculosae factae patenter edocent quantum deliquerit, tanquam quadam vi divina sentientes jam se homini nullam subjectionem debere, postquam ille Deo subjectus esse neglexerit, utpote quae nihil ei nisi propter Deum deberent. Ex quo et patenter ipsa etiam quae ratione vel sensu carent nostram insipientiam erudiunt, ne aliquibus in his obediamus quae contra Deum facere praesumunt, cum nihil cuiquam nisi propter Deum debeamus et omnium quae agimus finem in Deo constitui oporteat.

Nemo itaque inobedientiae est arguendus, nec etiam arguendus ubicunque offensa Dei cavetur, quae sola quemlibet reum constituit. Juret quislibet alicui quod ab eo ille requisierit et tandiu juramentum teneat, quandiu non recognoverit se id quod juravit exsequendo Deum esse offensurum, sicut et ex ipsis, ut diximus, quae ratione carent jam edocti sumus, quae jam nostrum non curant dominium, tanquam intelligant nos respuisse divinum. Quae dum nos perimunt vel cruciant, divinum in hoc judicium exercendo ac debitam poenam inferendo, falso in eis opera Dei quasi mala calumniamur, quia nobis in dolorem pro meritis nostris convertuntur: alioquin et poenam ipsam quae justa est, et tam Deum quam quemlibet judicem justum, cum reos punit et quod debet agit arguere possemus. Non sunt igitur opera Dei ulla dicenda mala, quamvis nonnulla, ut justum est, periculosa sint ac nociva, vel cum nonnunquam justum perimendo ab hujus vitae angustiis liberant, vel aliquibus afflictionibus purgant. Sed nec aliqua in creaturis superflua sunt dicenda, quamvis nos nonnunquam maxime gravent, quia pro diversis usibus ea quae ad unum minime valent, ad aliud commoda sunt, ut sarmenta praecisa quae fructui vitis nocerent si in ea remanerent, ad faciendum ignem vel ad alias necessitudines non inutilia sunt. Denique quanto amplius vita haec periculosior vel magis poenalis habetur, tanto ardentius illa expetitur quae ab his omnibus immunis existit. Quid autem proprie bonum ac per se, scilicet sine adjectione, vel quid malum sive indifferens dicatur, in secunda collatione nostra quantum arbitror satis est definitum.

De creaturis autem nonnulla est quaestio, utrum videlicet, ut quibusdam videtur, quidquid est et Creator non est creatura dicatur, an solae substantiae, non etiam earum accidentia, dicendae sint creaturae, an res etiam aliquae sicut est sessio. Non enim cum aliquem sedere accidit, quamdam rem tunc dicimus esse quae prius non fuerit, vel quamdam rem periisse quae prius in stante fuisset.

Et factum est vespere. Sicut in caeteris diebus tali fine opera eorum sic concludit ut nihil supra intelligendum sit quod ad opera uniuscujusque diei pertineat, ita et de hac die intelligendum videtur, ut nihil scilicet supra id quod dictum est ad operationem hujus diei pertinere dicatur, sed statim primis parentibus creatis, totam operationem hujus sextae diei consummatam esse. Unde quod in sequentibus additur de prohibitione ligni facta vel transgressione praecepti et de ejectione paradisi vel impositione nominum quam Adam fecit, vel si qua sunt alia, non necesse est haec omnia nos profiteri sexto die haec facta; praesertim cum incertum sit quanto temporis spatio illi parentes in paradiso perstiterint, ut haec scilicet omnia quae postea referuntur ibi facta fuisse, peragi possent ante ipsorum dejectionem. Quod enim multis annis vel diebus ante transgressionem in paradiso fuerint, tam auctoritas quam ratio habere videtur, sicut postmodum loco suo ponere decrevimus.

Dies sextus. Quod in sex diebus opera sua Deum consummasse propheta retulerit non vacat a mysterio, ut videlicet perfectioni operum ipsa quoque numeri attestaretur perfectio; hic quippe numerus qui senarius dicitur inter eos numeros qui perfecti dicuntur primus occurrit. Tres quippe numerorum species secundum computationem partium suarum distinguuntur; cum videlicet alii perfecti, alii abundantes, alii dicantur diminuti. Perfecti vero sunt quorum partium computatio summae totius adaequatur: verbi gratia, senarius mediam partem habet ternarium, tertiam binarium, sextam unitatem: quibus quidem ad invicem ita junctis ut dicas, unus, duo, tres, solum perficit senarium. Abundantes vero numeri dicuntur quorum computatio partium ipsos excedens majorem reddit numerum, ut duodenarius: hujus quippe senarius media pars est, quaternarius tertia, ternarius quarta, binarius sexta, unitas duodecima; quae omnes ad invicem conjunctae sexdecim faciunt, qui profecto numerus duodenario major est. Diminuti vero sunt quorum partibus computatis et sibi conjunctis summa totius reddi non potest, ut est octonarius: hic quippe numerus mediam partem habet quaternarium, quartam binarium, octavam unum; quae simul junctae septenarium faciunt, quem octonario minorem esse constat.

Igitur perfecti sunt. Quia videlicet elementa, ut dictum est, creata sunt atque disposita et sideribus, plantis, animantibus adornata, igitur non solum facta in creatione, sed etiam perfecta sunt in sua dispositione. Ornatus eorum dicit non saltem quae sunt in eis, verum etiam quae sunt ex eis, non spiritales scilicet sed corporales substantias, quae maxime ad commendationem mundi pertinent per hoc quod ex eo initium habent: Omnis ornatus eorum, tam coeli videlicet, sicut sidera, quam terrae vel aqua, sicut plantae vel animalia.

Quod fecerat. Sex scilicet praecedentibus diebus. Sed quomodo tunc opus suum complevit et non in sexta die, si tunc nihil fecit? Unde septimum diem intelligimus totum futurum saeculi tempus, quo multiplicare non cessat species creatas in aliquo rerum numero ex natura earum jam praeparatarum, juxta illud Veritatis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, tanquam si diceret: Sicut ille nondum operari cessat, quotidie scilicet multiplicando quae primo facta sunt, sic nec ego pariter cooperari tanquam coaeterna ejus Sapientia, per quam omnia facit.

Et requievit. Cessando scilicet, sicut statim exponit, a speciebus quas creaverat, non a numero rerum in eis multiplicandarum: nulla quippe de speciebus illis postmodum peritura erat, ut ad eam reparandam non sufficeret per se natura jam praeparata, sicut et ad individua specierum multiplicanda. Etsi enim ponamus phoenicem speciem esse, vel aliquas species herbarum vel florum quandoque deperire, jam tamen ita natura ex primordialibus causis est praeparata, ut ad haec restauranda sufficiat. Bene itaque dicit quod patrarat, scilicet in speciebus, non quod multiplicaturus erat in numero individuorum. Quamvis enim mulus inter species animalium creatus non fuerit, vel vermes multi ex aliqua putredine vel corruptione postmodum nati, in ipsis tamen speciebus praedictis seminarium habuerunt et vim quamdam futurae suae creationis. Animae vero licet ex animabus per traducem non propagentur, quia tamen jam species animae creata fuerat, non impedit earum quotidiana multiplicatio dici Deum requievisse ab universo, etc.

Benedixit et sanctificavit. Id est caeteris praetulit diebus et in celebrationem ipsum constituit.

Cessaverat. Quod dicit cessaverat expositio est ejus quod dixerat requievit, ne forte a labore ipsum quievisse arbitraremur.

Creavit. In Verbo ut faceret in opere juxta illud: Dixit et facta sunt. Et attende quod non ita de septima die, sicut de caeteris dicitur, quia factum est vespere et mane dies septimus. Non enim in eo sicut in caeteris aliquid fecisse Deus memoratur, sed tantum quievisse, nec opera multiplicationis quae in hoc septimo die fuerunt quotidie usque ad consummationem saeculi complebuntur.

Quoniam ea quae praedicta sunt juxta radicem historiae ac veritatem rei gestae quantum valuimus prosecuti sumus, juvat morali quoque ac postmodum mystica expositione nos eadem perquirere. Moralis itaque dicitur expositio quoties ea quae dicuntur ad aedificationem morum sic applicantur, sicut in nobis vel a nobis fieri habent quae ad salutem necessaria sunt bona, veluti cum de fide, spe et charitate vel bonis operibus expositione nostra lectorem instruimus. Mystica vero dicitur expositio, cum ea praefigurari docemus quae a tempore gratiae per Christum fuerant consummanda, vel quaecunque historia futura praesignari ostenditur.

MORALITAS. Confusio illa coeli et terrae prius creata in materia et nondum in creatam partium distinctionem redacta, homo est ex superiori et inferiori substantia constans, id est ex anima et corpore; sed adhuc quasi informis et moribus incompositus, nondum carne spiritui sicut oportet subjugata, imo magis spiritui dominante, atque ita naturalem ordinem confundente ac perturbante, donec divina gratia animalem hunc hominem in spiritalem transferat atque formet, sicut illam quasi brutam atque confusam elementorum congeriem postmodum ordinavit. Cui videlicet confusioni, quae per fluidum elementum aquae iterum figuratur, spiritus incumbit, dum de homine adhuc animali spiritalem efficere divina bonitas disponit; et sic quodammodo illam confusionem more avis incumbentis fovet, ut inde quasi pullum producat, dum veterem adhuc hominem in novum reformare parat. Quod quidem efficit primo lucem fidei inspirando, postmodum spem, deinde charitatem, tandem in operibus charitatis eum consummando, ut non solum sibi, sed etiam aliis vivat, nec tantum in se bonus sit, verum etiam alios bonos efficiat tam exemplo operum vel beneficiis collatis quam doctrina praedicationis. Creatio itaque lucis illuminatio est fidei, quam Spiritus sanctus his quibus vult inspirans aedificium animae spiritale ab hoc inchoat fundamento, sine quo, ut ait Apostolus, impossibile est placere Deo. Unde et bene post creationem illam coeli et terrae lucem factam esse propheta statim commemorat. Post fidem autem spes sequitur, quae hominem prius per concupiscentiam ad terrena defluentem, dum variis ducitur desideriis, jam quasi a terrenis ad coelestia sustollit et in eis ejus animum ad multa primitus discurrentem firmat ac stabilit, et contra quaslibet adversitatum procellas quasi anchora navem conservat, et ad quaelibet toleranda vel aggredienda desiderio coelestium corroborat: quod bene superior aquarum suspensio facta secundo die figurat, quae per interpositionem coeli sursum firmiter est stabilita. Tertio die recedentibus aquis vel per meatus quosdam terrae submissis, exsiccatur terra et arida fit, quia igne charitatis anima succensa dum carnem spiritui subjicit, a fluxu vel desideriis carnalium concupiscentiarum hoc calore siccata quodammodo fit arida, ut jam fit de illis locis inaquosis, per quae diabolus suggestionibus suis transiens requiem non invenit, quia talem animam per concupiscentias ad consensum non trahit. Ut autem talis anima per opera etiam consummetur, primum terra producit plantas, postea luminaria in firmamento posita lucem ministrant. Terra itaque, ut dictum est, arefacta plantas producit, cum anima quaelibet charitatem qua fervet interius in exhibitione corporalium operum ostendit. Quae si in tantam perfectionem excreverit ut verbo quoque praedicationis alios aedificare atque illuminare possit, luminaria fuerit in coelo, id est verba praedicantis in Ecclesia minorum et quasi adhuc terrenorum fuerit illuminatio, et hoc est illuminent terram. Nec solum in die, verum etiam in nocte, quia tam in prosperitate quam in adversitate infirmis mentibus praedicatio necessaria est, ne per hanc extollantur vel per illam frangantur. Qualibus quidem luminaribus non solum exemplo sed etiam verbo alios aedificantibus Apostolus ait: Inter quos lucent tanquam luminaria (Phil. II, 15). Et Veritas ipsa: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Hoc igitur viro perfecto tum luce operum tum etiam documento praedicationis alios aedificante, parit undique mundus animantia tam volatilia scilicet quam gressibilia sive reptilia, hoc est trium ordinum fideles, continentes videlicet, rectores seu conjugatos. Denique homo ille extra paradisum creatus in paradisum transfertur, dum is qui in hac vita tantis bonis per gratiam Dei floruit ad patriam coelestem de hoc exsilio transfertur, pro meritis primo ad sabbatum, deinde ad octavam perveniens.

ALLEGORIA. Sex aetates saeculi senarius iste dierum quibus mundus perfectus est atque adornatus exprimit. Prima aetas saeculi quasi ejus infantia est ab Adam usque ad Noe. Inde secunda usque ad Abraham quasi pueritia. Deinde tertia ad David tanquam [0772A] adolescentia. Postea quarta usque ad transmigrationem Babylonis quasi juventus, id est virilis aetas. Inde quinta usque ad Christum tanquam senectus. Denique sexta usque ad finem saeculi tanquam senium vel decrepita aetas.

Confusa itaque illa nec adhuc distincta congeries elementorum primam mundi aetatem sine lege et disciplina incultam et rudem bene figurat, quae infantia mundi vocatur: et bene infantia necdum ex documento legis verba Dei formare valens, sicut infantes nondum loqui sufficiunt. Deleta haec est aetas diluvio, sicut eorum memoria quae in infantia geruntur per oblivionem delentur.

Secunda aetas diluvio non deletur, cum quisque eorum quae in pueritia gesserit recordari valeat. [0772B] In hac aetate arca in diluvio fideles conservavit, et quasi firmamentum aquis interpositum eos ab aquis desuper compluentibus et ab aquis inferius inundantibus illaesos custodivit.

Tertia aetate lex data est, quae fluxum carnalis concupiscentiae ab antiquo populo timore poenarum coerceret, sicut die tertia ab inferioribus aquis terra est exonerata, et statim germinans terrenam sobolem in herbis et arboribus produxit, quia populus antiquus, terrena potius quam coelestia desiderans, terrenam accepit promissionem et terrenis maxime desideriis adhaerens, quasi terrena generatio fuit atque terrae totus innitens et in terrenis vitam suam constituens.

Quarta die facta luminaria lucem prophetarum [0772C] post legem significant longe apertius de Christo loquentium quam lex antiqua fecerat, sicut dicit Daniel: Pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia tam in viris, ut in Samuele, Nathan, quam in feminis sicut in Anna. Proprie namque a tempore Samuelis tempus prophetarum incoepit, sicut in Actibus apostolorum, ubi scriptum est: Et omnes prophetae a Samuel et deinceps, etc. (Act. III, 24), diligenter exprimitur. Beda etiam attestante, dum locum illum exponeret dicens: "Quamvis patriarchae et sancti priorum temporum multa de Christo dictis factisque prophetaverint, tempus tamen proprie prophetarum, eorum dico qui de Christi Ecclesiaeque mysterio manifeste scripserunt, a Samuele [0772D] exordium sumpsit et usque ad Babylonicae captivitatis solutionem permansit."

Quinta aetas quasi senium mundi, defectum praeteritorum bonorum designat, cum jam patriarchae et prophetae praeteriissent, atque unctio ad alienigenam transferretur, non jam pristino ritu sacrificium celebraretur, quod etiam Babylonica captivitas abstulerat. In hoc quidem senio jam mundo languescente missus est Salvator, qui veterem renovaret hominem, baptismum praedicaret: in quo quidem baptismo homines veterem hominem deponentes, et novum induentes, sicut scriptum est: Quicunque baptizati estis Christum induistis (Rom. VI, 3), quasi ex aquis animalia producta sunt.

Sexta aetate homo renovatus in paradiso collocatur, [0773A] quia post passionem Domini tantum aditus coelestis hominibus patuit, ut primo sabbatum in anima, postmodum octavam in corpore simul et anima celebret. Unde et latroni dictum est: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), ut in hac aetate tantum coelum hominibus patere ostenderet.

Istae generationes. Quasi diceret: bene dixi, Cessaverat, quia istae sunt non aliae postmodum ex aliqua nova naturae praeparatione futurae: Generationes coeli et terrae. Id est species rerum factae materialiter ex elementis per coelum et terram, ut diximus, primo significatis.

Quando creatae sunt. Id est primum factae istae, scilicet generationes ante hunc septimum diem quo [0773B] multiplicantur quotidie.

In die. Id est in tempore illo sex praecedentium dierum.

Quo fecit Dominus coelum et terram. In Hebraeo est ordo commutatus ita: quo fecit Dominus terram et coelum, cum in principio dictum sit e converso quia creavit coelum et terram. Ex quo innuitur ex hac commutatione ordinis varietas quaedam significationis ad praedictas scilicet generationes comprehendendas. Per terram quippe et coelum animalia, per virgultum et herbas comprehendit plantas. Animalia quippe, quia vivificationem non ex humore sicut plantae, sed ex spiritu habent, juxta quod Gregorius tres vitales spiritus distinguit, per [0773C] terram et coelum hoc loco insinuantur, cum ex corporea et gravi substantia constent secundum corpus et ex spiritali et levi secundum animam. Et quia corpora prius formata sunt quam spiritus infunderentur, bene hic terram prius quam coelum nominavit. Ubi et de stellis innuere videtur, si omnia comprehendit facta ex elementis, quosdam spiritus et illis inesse quo possint animalibus et connumerari, sicut philosophi asserunt, et beatus Augustinus adeo sibi esse incertum profitetur, ut se ignorare dicat utrum sol et luna ad societatem angelorum pertineant, sicut et supra meminimus.

Virgultum agri. Id est agreste adhuc et nondum [0773D] cultum ab hominibus vel insertum sicut nunc vel aliqua cura hominum custoditum.

Oriretur in terra. Id est fructificaret per universas terras dispersum sicut nunc ex irrigatione imbrium proficiens.

Regionis. Pro quo in Hebraeo est agri, sicut superius; quasi diceret incultam adhuc nec ex propagine et ope imbrium multiplicatam sicut nunc. Unde et subditur.

Non enim. Id est nondum pluvia facta fuerat, ex qua tunc quoque sicut nunc per universum mundum haec multiplicatio fieret, homine tunc terram sicut nunc excolente, cum nec ipse homo qui terram [0774A] operaretur tunc esset. Quod statim adnectit dicens.

Et homo non erat. Non dicit simpliciter non erat, cum ipse quoque inter generationes coeli et terrae superius sit comprehensus et factus esse monstretur; sed non erat ad operandum terram, quia nondum ei necessaria erat laboriosa cultura, quam postmodum in poenam peccati accepit et quam nunc ubique terrarum exercet.

Sed fons. Ne quis forte requireret unde ergo humorem quo nutrirentur vel conservarentur plantae habebant, cum pluvia non esset, respondet quia de imo aqua tenuis conscendens more fontis irrigabat eas mundi partes in quibus plantae dispersae erant. Et attende quod cum superius per septem [0774B] dies Deus tantum vocatus sit, non etiam Dominus appellatus; hic tamen ubi generationes coeli et terrae completas commemorat, eum non solum Deum sed et Dominum vocat, et deinceps frequenter Domini vocabulo ipsum designat. Hoc quippe nomen Dominus nonnisi ex creaturis quibus dominari et praeesse habet convenit, nec ex quibusdam tantum creaturis, sed ex omnibus simul. Unde post consummationem omnium ipsum tantum poni congruum visum est.

Formavit igitur. Hoc et ad illud respicit quod sexto die praemissum est de hominis creatione, cum dicitur: Et creavit Deus hominem, etc. Ibi quippe quod creatus sit homo tam masculus quam femina praemissum est, sed modus creationis expressus [0774C] non est: quod hic diligenter aperit docendo scilicet corpus viri de limo terrae prius formatum esse, ac deinde animam infundi; feminam vero non per se creatam esse, sed de viro assumptam, ut sequentia docent. Continenter dixi hominem creari, sed modum creationis non expressi, igitur nunc faciam. Et hoc est quod nunc agit dicens: formavit hominem, id est humanum corpus in effigiem istam quam nunc habemus composuit.

De limo terrae. Id est de terra humida et quasi compacta non dissoluta, et sic corpori jam creato infudit animam. Ex quo patenter innuit animam humanam ex ipso modo creationis dissimilem a caeteris animabus esse. In creatione quippe caeterorum [0774D] animantium dictum est terram vel aquam ea cum corpore simul et anima produxisse: ex quo innuitur illorum animas ex ipsis etiam elementis esse quasi quamdam eorum raritatem vel subtilitatem, pro qua scilicet subtilitate illae quoque animae spiritus dicuntur, sicut et ventus nonnunquam spiritus appellatur, comparatione terrae et aquae, quae grossioris et corpulentioris substantiae sunt. Diligenti etiam vocabulo utitur, cum dicit hominem de humo formari potius quam creari. Ubi enim de materia aliquid fit forma ei superaddita, formari proprie dicitur. Isidorus Etymol. lib. XI, capite 1 [(26) [0773D] Patrol. tom. LXXXII, col. 397, et passim.] : "Homo dictus est; quia ex humo est [0775A] factus, sicut et in Genesi dicitur: Et creavit Deus hominem de limo terrae. Abusive tamen pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est ex societate animae et corporis, nam proprie homo ab humo. Item: Duplex est autem homo, interior et exterior: interior homo, anima; exterior homo, corpus. Idem: Anima hominis non est homo, sed corpus quod ex humo factum est, id tantum est homo. Beda supra Genesim lib. II: Et vocavit nomina eorum Adam in die quo creati sunt. Adam interpretatur homo, ut utrique sexui possit aptari. Unde recte dicitur: Vocavit nomina eorum Adam, id est homo. Sicut homo Latine ab humo, ita apud Hebraeos Adam a terra nominatur. Unde et terrenus sive terra rubra potest interpretari. Porro apud [0775B] Graecos homo aliam habet etymologiam. Vocatur enim ajnqropoû ab eo quod superna spectari et ad coelestia contuenda debeat mentis oculos attollere.

Inspiravit spiraculum vitae. Id est quasi per se non de aliquo materiali primordio dedit animam corpori jam formato, ut ipsa videlicet anima ex solo Deo tanquam principio non ex alia primordiali causa esse haberet. Spiraculum vitae dicit ad differentiam flatus venti, qui et spiraculum dicitur, sed non vivificans, sicut et anima nonnunquam flatus dicitur, juxta illud Isaiae: Flatum omnem ego feci (Isa. LVII, 16). Hinc quoque anima recte flatui sive spiraculo comparatur, quia maxime an in corpore sit exspirando vel flando apparet, [0775C] cum sine his vita non possit in animalibus conservari.

In faciem ejus. Spiraculum, inquam, in faciem ejus, hoc est hominis factum, ut videlicet anima illa sola non caeterorum animantium notitiam sive scientiam per rationem haberet. Facies quippe qua unusquisque cognoscitur notitiam significat.

Et factus est. Id est consummatus est homo.

In animam viventem. Id est per talem animam quae semper vivat, cum defectum non habeat.

Paradisum voluptatis. Id est hortum delectabilem, ut non solummodo ex dignitate creationis suae quantum Deo debeat homo attenderet, verum etiam ex amoenitate et delectabilitate loci electi ex universo mundo in quo est positus. De quo quidem loco [0775D] scriptum est quod nonnulli volunt quod in orientali parte orbis terrarum sit locus paradisi, quamvis longissimo interjacente spatio vel Oceani vel terrarum a cunctis regionibus quas nunc humanum genus incolit secretum. Unde nec aquae diluvii, quae totam nostri orbis superficiem altissime cooperuerunt, ad eum pervenire potuerunt. Quod quidem ex eo maxime videtur quod Enoch ante diluvium in paradisum translatus submergi non potuit. Hieronymus Hebraicarum quaestionum in Genesi: Paradisum a principio, etc. Ex quo manifestissime comprobatur quod priusquam coelum et terram Deus faceret, paradisum ante condiderat. Et legitur in Hebraeo: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum [0776A] in Eden a principio. Isidorus Etym. lib. XIV, cap. 3, de Asia, in qua est paradisus: Paradisus est locus in Orientis partibus constitutus, cujus vocabulum ex Graeco in Latinum vertitur hortus; porro Hebraice eden dicitur, quod in nostram linguam deliciae interpretatur. Quod utrumque junctum facit hortum deliciarum. Est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus habens etiam lignum vitae. Non ibi frigus, non aestus, sed perpetua aeris temperies. E cujus medio fons prorumpens totum nemus irrigat, dividiturque in quatuor nascentia flumina. Cujus loci post peccatum homini aditus interclusus est. Septus est enim undique romphaea flammea, id est muro igneo accinctus, ita ut ejus cum coelo pene jungatur incendium. [0776B] Cherubim quoque, id est angelorum, praesidium arcendis spiritibus malis super rompheae flagrantiam ordinatum est, ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus ad paradisum pateat. Quod vero ait a principio, subaudit plantationis; innuit ante caeteras plantas ipsum fuisse: quo aliquid delectabilitatis prae caeteris locis haberet quando in ipsum homo introduceretur, tanto diligentius ante praeparatus, quanto amplius temporis impenderetur ejus praeparationi.

Posuit hominem quem formaverat. Id est virum cujus formatio jam praedicta est. Vir quippe extra paradisum factus de limo terrae in paradisum translatus est; mulier vero in paradiso de viro creata [0776C] est, quae tamen virum et se pariter de paradiso ejecit, sicut sequentia manifeste tradunt. Ex quo patenter innuitur non tam loca quam mores ad salutem pertinere, cum mulier in meliori loco facta deterior in seductione fuerit.

Produxitque. Quare dixerit: voluptatis, assignat. Pulchrum visu et ad vescendum suave, ut visu delectaret et gustus suavitate reficeret.

Lignum etiam vitae. Cum dixerit omne lignum, quid est quod dicit de istis duobus lignis etiam tanquam ipsa non fuerint de omnibus lignis visu et gustu delectabilibus, maxime cum de ligno in quo transgressio facta est scriptum sit in sequentibus quia vidit mulier quod bonum esset lignum et delectabile? Sed profecto non pro diversitate lignorum [0776D] dictum est etiam, sed pro diversitate loci ubi haec duo ligna constituit et sibi conjunxit, id est in medio paradisi, non in circuitu sicut caetera. Cum enim dixisset quia protulit terra in paradiso ligna caetera sicut et ista, nequaquam distinxit quomodo ponerentur vel qua dispositione sibi aptarentur. Quod nunc facit cum haec in medio, illa circumposita describit. Lignum vitae dicit quod ad vitam conservandam et corporis incolumitatem sine defectu senii quasi pro medicamento illis creatum et concessum fuerat. Unde et in sequentibus de ipsis post peccatum a paradiso ejectis scriptum. est: Ne forte sumat de ligno vitae et vivat in aeternum. Et rursum: Collocavit ante paradisum cherubim ad [0777A] custodiendam viam ligni vitae. Caetera vero ligna in esum quotidianum habebant ad sustentationem vitae et corporis refectionem, non ad medicamenti sanitatem. Lignum vero scientiae boni et mali dicitur non ex eo quod accepisset in sua creatione, sed ex eo quod consecutum est in illis primis parentibus ex ea quam in eo fecerunt transgressione. Per hanc enim experimento ipso didicerunt quid inter bonum vitae delectabilis quam prius habebant et inter malum poenae quam incurrerunt distaret, quasi inter requiem et laborem.

Lignumque scientiae. In medio simul paradisi cum ligno vitae, ut dum hoc lignum quod melius est et magis sibi necessarium homo conspiceret sibi concessum, a transgressione alterius maxime revocaretur, [0777B] si non amore Dei, saltem retinendi tanti beneficii in ligno vitae constituti. Quale autem hoc lignum fuerit in quo transgressi sunt, nulla definitum est Scripturae auctoritate. Nonnullis tamen visum est quod ficus fuerit, ex eo praecipue quod postmodum referantur illi parentes de foliis ficus perizomata sibi consuisse. Unde et illud quod Dominus respondit Nathanael quaerenti unde eum nosset, dicens: Cum esses sub ficu vidi te (Joan. I, 48), ita intelligi volunt, tanquam si Dominus diceret: Non modo mihi primum notus esse coepisti, quem a principio in primis parentibus per seminarium existentem per praescientiam novi. Sic enim et Levi in lumbis Abrahae fuisse Apostolus dicit. Hebraei autem hoc lignum scientiae boni et mali autumant [0777C] vitem fuisse, et sic ligno vitae in medio paradisi appositam sicut nunc saepe videmus vitem ab ulmo sustentari et ei quasi in uno corpore colligari. Hinc etiam vitem lignum scientiae boni et mali dici assignant, quod ex fructu ejus vinum productum moderate vel immoderate sumptum hominem reddat scientem bonum vel malum, id est bono vel malo sensu eum esse faciat, cujus scilicet ingenium vel acuit vel pervertit. Unde et uvam esse fructum illum intelligunt, in quo priores patres praevaricati sunt, juxta illud prophetae: Patres nostri comederunt uvam acerbam (Jer. XXXI, 29), id est fructum quo acerbitatem poenae incurrimus. Quod statim determinans ait: Et dentes filiorum obstupuerunt (ibid.), id est poena in posteros traducta [0777D] perseverat. Cui fortassis opinioni illud quoque non incongrue attestari videtur, quod post esum hujus ligni statim senserunt incentiva libidinis. Calidae quippe naturae fructum hunc vel vinum hinc expressum esse constat, et in luxuriam maxime commovere, juxta illud Apostoli: Nolite inebriari vino in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Secundum quem etiam luxuriae motum in primis illis hominibus inde factum, de quo erubescentes virilia texerunt, non incongrue videtur dictum scientiae boni et mali fuisse illud lignum. Denique hujus ligni gustum, in quo Adam excedens tam se quam posteros poenae addixit, in tantum posteritas ejus postmodum abhorruit vel vitare decrevit, ut [0778A] ante diluvium nemo vinum attigisse credatur, quasi memor poenae quam ex contactu incurrerat vetiti fructus. Post diluvium Noe plantata vinea, quasi supradictae transgressionis immemor, inebriatus vino memoratur et statim genitalibus suis denudatis turpitudo ejus apparuit. Sic et in primis parentibus factum fuerat, qui post commissum vetitae arboris gustum nudati referuntur et de sua nuditate mox erubuisse, et ad tegenda pudenda statim festinasse, sicut et de Noe duo ejus filii curaverunt, tertio, patrem irridente.

Et fluvius. Id quoque ad describendam amoenitatem loci pertinet, ut cum arboribus jucunditas quoque fluvii incolas illos oblectaret.

De loco voluptatis. Hoc est de ipso paradiso, non [0778B] de foris influens, sed de ipso paradiso intus nascens, ut omnia in se necessaria continere monstretur non aliunde accipere.

Ad irrigandum. Et virorem perpetuum ei conferendum, ut nulla ibi pluvia esset necessaria.

Inde. Unde videlicet de terra egrediens emergebat, vel de ipso paradiso cum exterius egrederetur, quamvis in ipso paradiso quasi unus esset fluvius.

In quatuor capita. Id est, in origines quatuor fluviorum haec fit divisio. Ubi enim divisio haec incipit, inde habent flumina distingui, quia ante hanc divisionem tota illa aqua per unum alveum discurrens fluvius unus dicenda est, sive fons unus et origo illorum quatuor fluviorum.

[0778C] Nomen uni. Videlicet capiti horum quatuor. Sicut enim fluvius quislibet horum quatuor a capite suo habet distingui, ita et a capite habet nominari, quia usque ad initium illius divisionis tota illius fluvii aqua sic vel sic nominatur donec mare ingreditur.

Ipse est. Hoc pronomen relativum ipse, cum sit masculini generis secundum proprietatem constructionis, reducendum est ad hoc nomen Phison, non ad illud quod praemissum est, uni videlicet capiti.

Omnem terram. Pro majori parte dicit, cum nullus fluvius aliquam omnino terram circuire possit, cum nullatenus per illam partem qua influit effluere [0778D] possit.

Evilat. Id est India, quae inde habet hoc nomen, quod post diluvium possessa sit ab Evila filio Jectan, filii Heber, unde Hebraei. Plinius dicit Indiae regiones auri venis prae caeteris abundare terris.

Bdellium est arbor aromatica colore nigra, lacryma ejus lucida, gustu amara, boni odoris, sed vino perfusa odoratior.

Onyx, lapis pretiosus ita appellatus, quod in se habet permistum colorem vel in similitudinem unguis humani. Graeci enim unguem oænucon dicunt. Antiqua translatio habet pro his, carbunculus et lapis prassinus. Carbunculus est lapis ignei coloris, qui noctis tenebras illustrat. Prassinus viridis aspectus. [0779A] Unde et a porro nomen accepit, quod a Graecis praðson dicitur. Cum laudem cujuscunque fluvii de paradiso egredientis prosequitur, in commendationem hujus loci redundare videtur, tanquam ex loco nativitatis suae trahat, quod his bonis abundet. Et nota quod ad majorem horum fluviorum notitiam non solum ex nominibus suis eos distinguit, verum etiam ex locis terrarum ad quae perveniunt, ut ex utilitate ipsorum ibi praecipue cognita amplius commendentur. Cum dicit de his fluminibus unum, vel secundum, vel tertium seu quartum, non hoc juxta ordinem positionis eorum, sed magis narrationis accipiendum videtur, nisi forte quis dicat in praedicta quoque divisione ipsorum hunc ordinem haberi, ut alius alio prius dividatur [0779B] in alveum suum ab ipsa origine nativitatis suae.

Ipse est Euphrates. Hunc non ita describit ex locis per quae discurrit sicut caeteros cum, ut aiunt, vicinior atque notior populo Judaeorum esset. Haec flumina gentibus per quas fluunt notissima sunt. Duobus eorum vetustas nomina mutavit. Geon quippe ipse est qui nunc Nilus vocatur. Phison autem ille dicebatur quem nunc Gangen appellant. Duo vero Tygris et Euphrates antiqua nomina servaverunt. Sed movere potest quod de his fluminibus dicitur, aliorum fontes esse notos, aliorum prorsus ignotos, et ideo non posse accipi ad litteram quod ex uno fonte dividantur [forte derivantur], cum potius credendum sit quoniam locus ille paradisi remotus est [0779C] a cognitione hominum, qui in quatuor aquarum partes dividitur, sicut fidelissima Scriptura testatur. Sed ea flumina quorum fontes noti dicuntur alicubi esse sub terris et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tanquam in suis fontibus noti esse perhibentur. Nam hoc facere solere nonnullas aquas quis ignorat? Sic et illud Boetii absolvi judicant, quod libro quinto De consolatione his verbis de Tygri et Euphrate dixit:

Rupis Achimeniae scopulis ubi versa sequentum
Pectoribus figit spicula pugna fugax.
Tygris et Euphrates uno se fonte resolvunt.

(BOET. De Consol. l. V, met. 1, v. 1-3).

Isidorus Etymol. lib. XIII [(27) [0779D] Patrol. tom. LXXXII, col. 490.] : "Geon vocatur quod [0779D] incremento suae exundationis terram Aegypti irriget." Ghð Graece, Latine terram significat. Hic apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui efficit fecunditatem terrae: unde et Nilus dictus est quasi Niahomon [leg. nevan iæluon). Nam antea Nilus Latine Melo dicebatur. Ganges, quem Scriptura Phison cognominat, pergit ad Indiae regiones. Dictus est autem Phison, id est caterva, quia decem fluminibus magnis sibi adjunctis impletur et efficitur unus. Ganges autem vocatur, a rege Gangaro Indiae. Fertur autem Nili modo exaltari et super Orientis terras erumpere. Tygris fluvius [0780A] Mesopotamiae pergens contra Assyrios post multos circuitus in mare Mortuum influit. Vocatur autem hoc nomine propter velocitatem instar bestiae tigris nimia pernicitate currentis. Euphrates fluvius Mesopotamiae copiosissimus gemmis per mediam Babyloniam influit. Hic a frugibus vel ab ubertate nomen accepit; nam Hebraice Euphrata fertilitas interpretatur. Mesopotamiam etenim ita in quibusdam locis irrigat, sicut Nilus Alexandriam. Sallustius autem auctor certissimus asserit Tygrim et Euphratem uno fonte manare in Armenia, qui per diversa euntes longius dividantur spatio medio relicto multorum millium. Quae tamen terra quae ab ipsis ambitur Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus animadvertit aliter de paradisi [0780B] fluminibus intelligendum. Beda De natura rerum [(28) [0780D] Patrol. tom. XC, col. 262.] : "Nili flumine pro pluviis utitur Aegyptus, propter solis calorem imbres et nubila respuens; mense enim Maio dum ostia ejus quibus in mare influit, zephyro flante, undis ejectis arenarum cumulis perstruuntur, paulatim intumescens ac retro propulsus plana irrigat Aegypti; vento autem cessante ruptisque arenarum cumulis, suo redditur alveo."

Tulit ergo. Quia videlicet tam delectabilis et amoenus erat ille locus paradisi. Commode vir extra paradisum factus est et inde in paradisum translatus, ut tanto amplius amoenitatem paradisi concupisceret ac retinere niteretur, quanto eam terrae illi exteriori qua conditus fuerat praecellere videbatur.

[0780C] Ut operaretur. Id est ad excolendum ipsum paradisum et per obedientiam servatam sibi custodiendum, ne videlicet per transgressionem expulsus eum amitteret. De quo autem praecepto deberet ibi obedire statim insinuat, cum ait:

Praecepitque ei. Non dicit eis pluraliter, sed ei singulariter, respiciens ad solum virum quem dixit in paradiso translatum, cum tamen mulier postmodum fateatur sibi pariter ut viro Deum hoc praecepisse dicens: De fructu ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus. Unde intelligendum est, quod cum hoc loco Dominus lignum illud viro interdicit, ad speciem hominis in illo communiter loquitur, non specialiter ad personam [0780D] illam sermonem intendens, sed generaliter ad naturam humanam, id est penitus interdicens ne quis humanae naturae id praesumat. Sic et sacerdos cum aliqua aqua praesentem sanctificans dicens, qui super te pedibus ambulavit, qui te in vinum convertit, ad elementum aquae non ad praesentem illam aquam sermo dirigitur. Sed quomodo verum est quod Deus hominem posuerit in paradiso ad hoc ut eum excoleret ac sibi custodiret, cum hoc nullatenus sit consecutum ut homo sibi eum custodiret. Duobus quippe modis dicimus aliquid fieri ut aliud inde contingat vel fiat, tum videlicet secundum intentionem, [0781A] tum secundum effectum consecutionis. Veluti si de aliquo dicam quia exiit ad bellum ut occideret, vel exiit ut occideretur: sicut illud intelligitur hac intentione factum ab illo ut alium occideret, sic istud ita factum ut eum occidi inde contingeret. At vero cum dicimus quia posuit Deus hominem in paradiso ut eum sibi custodiret, nequaquam ipse hac intentione id fecit quod sciebat nequaquam futurum esse, neque ita ut illud inde contingeret. Ita ergo accipiendum est ut operaretur, etc., ac si diceretur quia ponendo eum ibi, constituit eum cultorem et conservatorem illius loci, praecipiendo scilicet ei ut eum excoleret ac sibi conservaret: excoleret quidem eum delectatione magis aliqua ibi operando, sicut arbores ipsas vel herbas [0781B] purgando, potius quam cum fatigationis labore.

Quaeri etiam potest si hoc praeceptum audibile fuit, qua lingua prolatum sit quam Adam intelligere posset, cum postmodum ipse referatur linguam invenisse, cum adductis ad se animalibus nomina illis imponeret. Sed scimus multa in Scripturis per intermissionem vel anticipationem extra ordinem rei gestae nonnunquam narrari. Ecce enim superius sexto die tam viro quam femina creatis, sed nondum exposito modo illius creationis, postmodum repetitur illa creatio, ac sic diligenter et integre narratur tanquam tunc tantum et non ante fieret. Sicut ergo ipsa prius facta postmodum iteratur propter intermissum scilicet ejus modum, ita et per anticipationem [0781C] nonnulla hic referri extra ordinem non est improbandum, ut prius scilicet Adam voces instituerit ad loquendum, quam praeceptum Domini audiret in illis vocibus quas ipse instituisset, ut eas intelligere posset quibus et ipse postmodum loquens diceret: Hoc nunc os ex ossibus meis, etc., quibus et serpens cum muliere loqueretur, vel mulier cum serpente; et ipse rursum Dominus in increpatione peccati cum Adam et Eva, vel ipsi cum Domino. Ex quo profecto non minimum rationis habere videntur, qui illos primos parentes aliquibus annis in paradiso ante peccatum vixisse aestimant, quamvis nullum ibi filium genuerint. Non enim breve temporis spatium, ut caetera omittamus, ad unius linguae inventionem sufficere poterat, nec sola inventio [0781D] nominum quae hic tantum commemoratur in his locutionibus continetur, quae in paradiso dici memorantur; imo e contrario nullum de nominibus animantium terrae vel volucrum quae Adam imposuisse dicitur, in his locutionibus continetur.

Quod autem pluribus annis in paradiso innocenter vixerint, praeter rationem quam diximus, auctoritas Malachiae prophetae, cui plurimum in hoc beatus assentit Augustinus, astruere videtur. Unde idem doctor verba illa prophetae inducens lib. De civ. Dei XX, cap. 26: "Exponere," inquit, "nos oportet quomodo sit accipiendum quod dictum est sicut in diebus pristinis et sicut annis prioribus (Malach. III, 4) ; fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt. [0782A] Tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac labe peccati seipsos Deo mundissimas hostias offerebant. Caeterum ex quo commissae praevaricationis causa inde emissi sunt atque humana in eis natura damnata est, excepto uno Mediatore et post lavacrum regenerationis quibusque adhuc parvulis. Nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, juxt. LXX). Quod si respondetur etiam eos merito dici posse offerre hostias in justitia qui offerunt in fide, justus enim ex fide vivit (Rom. I, 17) ; quamvis seipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum (I Joan. I, 8), et ideo dicat nunc quia ex fide vivit: nunquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne judicii novissimi [0782B] mundabuntur qui offerrent in justitia? Ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum justos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, quantum attinet ad non habere peccatum, nulli tempori comparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praevaricationem innocentissima felicitate vixerunt. Recte itaque intelligitur hoc significatum esse cum dictum est sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Nam et per Isaiam postea quam coelum novum et terra nova promissa est, inter caetera quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata, exsequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit vitandae longitudinis cura, secundum dies, inquit, ligni vitae erunt dies populi [0782C] mei (Isa. LXV, 22). Quis autem sacras litteras attigit et ignorat ubi Deus plantaverit lignum vitae, a cujus cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso ejecit iniquitas, eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia. Quod, si quisquam illos dies ligni vitae, quos commemoravit propheta Isaias, istos qui nunc aguntur Ecclesiae dies esse contendit, ipsumque Christum lignum vitae prophetice dictum, quia ipse est Sapientia Dei de qua Salomon ait: Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18), nec annos aliquos egisse in paradiso illos primos homines, unde tam cito ejecti sunt, ut ibi nullum gignerent filium, et ideo non posse illud tempus [0782D] intelligi in eo quod dictum est, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus: istam praetereo quaestionem, ne cogar, quod prolixum est, cuncta discutere ut aliquid horum veritas manifestata confirmet. Video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores, carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam praemissos fuisse credamus. Hostiae namque illae veteris legis in quibusque pecoribus, quae immaculatae ac sine ullo prorsus vitio videbantur offerri, significabant homines sanctos, qualis solus inventus est Christus sine ullo omnino peccato." Ut tamen his quoque satisfacere laboremus qui primos parentes nec unius diei spatium in paradiso peregisse volunt, fortassis aliquibus signis ibi pro voce usus est Dominus, quorum [0783A] intelligentiam facile fuit ei inspirare homini. Nam et serpens non verbis, sed sibilo mulieri locutus fuisse creditur, tantaeque sagacitatis illi primi parentes exstitisse, ut ex sibilo serpentum vel vocibus avium affectus eorum cognoscerent. Quod si ita ponamus, nullatenus cogimur profiteri Adam instituisse linguam in paradiso; sed hoc per anticipationem quod extra paradisum factum sit prophetam retulisse.

Exomni. Solummodo id quod sequitur: de ligno vero scientiae, etc., videtur ad praeceptum pertinere. Quod vero praemittitur ex omni ligno concessio potius [0784A] quam praeceptio videtur. Non enim rei essent, si non de omnibus aliis lignis comederent, quando in paradiso fuerunt. Unde et muller respondens serpenti, de ligno tantum quod est in medio paradisi se accepisse praeceptum solummodo dicit.

In quacunque. Comminatione poenae ad obedientiam eum adhortatur dicens quod quacunque die lignum illud vetitum attingat, ex morte animae id est peccato tunc commisso, mortem postmodum corporis incurret, quasi geminam mortem.

[Reliqua desunt.]


[Zurück zur letzten Seite] [Zum Seitenanfang]