Petri Abaelardi Sic et Non

Primum integrum ediderunt

Ernestus Ludov. Theod. Henke
Theol. D. et P.P.O. Seminarii Theol. Philipp. Ephorus, Bibl. Acad. Praef.
et
Georgius Steph. Lindenkohl,
V.D.M., Seminarii Theol. Philippini Maior

Dab. Marburgi, in Bibl. Acad., Die XV aprilis anni MDCCCLI

Incipit prologus Petri Abaelardi in sic et non.

Cum in tanta verborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab invicem diversa, verum etiam invicem adversa videantur, non est temere de bis indicandum, per quos mundus ipse iudicandus est, sicut scriptum est: Iudicabunt sancti nationes; et iterum: Sedebitis et vos iudicantes; nec tamquam mendaces eos arguere aut tamquam erroneos contemnere praesumamus, quibus a domino dictum est: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit. Ad nostram itaque recurrentes imbecillitatem nobis potius gratiam intelligendo deesse quam eis scribendo defuisse credamus, quibus ab ipsa dictum est Veritate: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Quid itaque mirum, si, absente nobis spiritu ipso, per quem ea et scripta sunt et dicta (Codex Monacensis: Abaelardi philosophi, omissa voce "Petri". Cousin: dictata.) atque ipso quoque scriptoribus intimata, ipsorum nobis desit intelligentia, ad quam nos maxime pervenire impedit inusitatus locutionis modus ac plerumque earumdem vocum significatio diversa, cnm modo in hac, modo in illa significatione vox eadem sit posita ? Quippe quemadmodum in sensu suo, ita et in verbis suis unusquisque abundat. Et cum iuxta Tullium in omnibus identitas mater sit satietatis, id est fastidium generet, oportet in eadem quoque re verba ipsa variare (Mon.: narrare.), nec omnia vuilgaribus et communibus denudare verbis; quae, ut ait beatus Augustinus, ob hoc teguntur, ne vilescant, et eo amplius sunt gratiora (Mon.: graviora.), quo sunt maiore studio investigata et difficilius conquisita. Saepe etiam, pro diversitate eorum quibus loquimur, verba commutari oportet; cum frequenter eveniat, ut verborum propria significatio nonnullis sit incognita aut minus usitata. Quibus quidem si ad doctrinam, ut oportet, loqui volumus, magis eorum usus quam proprietas sermonis aemulandus est, sicut et ipse grammaticae princeps et locutionum instructor Priscianus edocet. Quod etiam diligentissimus ecclesiae doctor beatus attendens Augustinus, cum in quarto de doctrina christiana ecclesiasticum instrueret doctorem, omnia illum quae intelligentiam praepediunt eorum quibus loquitur, praeterire admonet, et tam ornatum quam proprietatem sermonis contemnere, si absque istis ad intelligentiam facilius poterit pervenire, non curante [Opp. Aug. III, P. l. pag. 73.], inquit, illo, qui docet, quanta eloquentia doceat (Mon.: deceat.), sed quanta evidentia. Diligens appetitus aliquando negligit verba cultiora. Unde ait quidam, cum de tali genere locutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem negligentiam. Item: In bonis doctoribus tanta docendi cura sit, ut verbum, quod, nisi obscurum sit vel ambiguum, latinum esse non potest, vulgi autem more, sicut dicitur, ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur, ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros de sanguinibus (PS. 15, 4: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. ), quoniam senserunt ad rem pertinere, ut eo loco pluraliter enuntietur hoc nomen, quod in latina lingua singulariter tantummodo dicitur; cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem ossum potius quam os dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa, sed ab eo quod sunt ora intelligitur ? Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt propter quos, ut intelligant, loquimur ? Qui ergo docet, vitabit verba omnia, quae non docent. Item: Insignis est indolis in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire qaod volumus non potest ? aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est? Quam sit etiam temerarium de sensu et intelligentia alterius alterum judicare, quis non videat? cum soli Deo corda et cogitationes pateant, qui nos etiam ab hac praesumtione revocans ait: Nolite iudicare et non iudicabimini. Et apostolus: Nolite, inquit, ante tempus iudicare, quoadusque veniat qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; ac si aperte dicat: Illi committite in talibus iudicium, qui solus omnia novit atque ipsarum quoque discretor est cogitationum, iuxta quod et de occultis eius mysteriis typice(Cous.: tropice.) super agno paschali scriptum est: Si quid residuum fuerit, igni comburatur; hoc est si quid est divinorum mysteriorum , quod intelligere non valeamus, spiritui, per quem scripta sunt, docenda potius reservemus, quam temere definiamus. Illud quoque diligenter attendi convenit, ne, dum aliqua nobis ex dictis sanctorum obiiciuntur, tamquam sint opposita vel a veritate aliena, falsa tituli inscriptione vel scripturae ipsius corruptione fallamur. Pleraque enim apocrypha ex sanctorum nominibus, ut auctoritatem haberent, intitulata sunt; et nonnulla, in ipsis etiam divinorum testamentorum scriptis, scriptorum vitio corrupta sunt. Unde fidelissimus scriptor et veracissimus interpres Hieronymus, ad Laetam de institutione filiae scribens, nos praemonuit (Cous.: praemunivit.) dicens [Maur. IV, 569.]: Caveat omnia apocrypha; et si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse quorum titulis praenotantur, et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Idem super LXXVII. psalmum, de inscriptione tituli eius, qui est huiusmodi: "intellectus Asaph", ait sic ( Cous: quae est huiusmodi intellectus,Asaph., ait: Sic etc. ): Scriptum est secundum Matthaeum: cum locutus fuisset Dominus in parabolis et illi non intelligerent etc.; haec, inquit, facto sunt, ut adimpleretur quod scriptum est per Isaiam prophetam: aperiam in parabolis os meum. Evangelia usque hodie ita habent. Hoc Isaias non loquitur, sed Asaph. Item ergo simpliciter dicamus quomodo scriptum est in Matthaeo et Iohanne, quod dominus hora sexta crucifixus sit, in Marco quidem hora tertia; error scriptorum fuit, et in Marco hora sexta scriptum fuit; sed multi pro episimo (Mon.: episomo.) graeco putaverunt esse gamma, sicut ibi error fuit scriptorum, ut pro Asaph Isaiam scriberent. Scimus enim quod plurima ecclesia de imperitis congregata fuit gentilibus. Cum ergo legerent in evangelio: Ut impleretur quod scriptum est in Asaph propheta, ille qui primus scribebat evangelium coepit dicere: quis est iste Asaph propheta ? Non erat notus in populo. Et quid fecit? ut errorem emendaret, fecit errorem. Dicamus aliquid simile in alio loco secundum Matthaeum [27, 9]: Retulit, inquit,XXX argenteos pretium appretiati, sicut scriptum est in Ieremia propheta. In Ieremia hoc penitus invenire non possumus, sed in Zacharia; videtis ergo, quod hic error fuit sicut ibi. Quid itaque mirum, si in evangeliis quoque nonnulla per ignorantiam scriptorum corrupta fuerint, ita et in scriptis posteriorum patrum, qui longe minoris sunt auctoritatis, nonnunquam eveniat ? Si itaque aliquid a veritate absonum in scriptis sanctorum forte videatur, pium est et humilitati congruum atque caritati debitum, quae omnia credit, omnia sperat, omnia suffert, nec facile vitia eorum quos amplectitur suspicatur, ut aut eum scripturae locum non fideliter interpretatum aut corruptum esse credamus, aut nos eum non intelligere profiteamur. Nec illud minus attendendum esse arbitror, utrum talia sint ea quae de scriptis sanctorum proferuntur, quae vel ab ipsis alibi retractata sint et, cognita postmodo veritate, correcta, sicut in plerisque beatus egerit Augustinus; aut magis secundum aliorum opinionem quam secundum propriam, dixerint sententiam, sicut in plerisque Ecclesiastes dissonas diversorum inducit sententias, imo et tumultuator interpretatur, beato in quarto dialogorum attestante Gregorio; aut sub quaestione potius reliquerunt ea inquirentes quam certa definitione terminarent, sicut praedictus venerabilis doctor Augustinus in editione super Genesin ad literam se fccisse perhibet, ita de hoc opere in primo retractationum suarum commemorans [Maur. 1, 28] in quo opere, inquit,] plura quaesita quam inventa sunt, et eorum quae inventa sunt, pauciora firmata, caetera vero ita posita velut adhuc requirenda sint. Beato quoque attestante Hieronymo, novimus morem catholicorum doctorum hunc fuisse, ut in commentariis suis nonnullas etiam haereticorum pessimas opiniones suis insererent sententiis, dum, perfectioni studentes, nulla antiquorum praeteriisse gauderent. Unde rescribens ad beatum Augustinum, cum ab eo super expositionem cuiusdam loci epistolae Pauli ad Galatas pulsaretur, ait [IV, 618]: Quaeris cur dixerim in commentariis epistolae Pauli ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat. Et asseris simulationem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram, et me non debere docere mendacium. Respondeo debere prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse, quod, imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios sum secutus. Scripsit enim ille vir in epistolam Pauli ad Galatas volumina; praetermitto Didymum videntem meum et Apollinarem Laodicenum de ecclesia nuper egressum et Alexandrum veterem haereticum, qui et ipsi nonnullos super hac re commentarios reliquerunt. Legi haec omnia, et in mentem meam plurima coacervans, accito notario, vel mea vel aliena dictavi. Item: Eruditionis tuae fuerat quaerere, utrum ea quae scripsimus haberentur in Graecis; ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares, praesertim cum libens in praefatione confessus sim Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliena dictasse, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an improbanda. Sic et beatum Hilarium et nonnullos sanctos multa ex ipsius Origenis vel aliorum errantium scriptis interseruisse sententiis non ambigimus, opinionem nobis aliorum potius praesentantes quam sententiam proferentes; quod tamen non tam per ipsos nobis quam per alios postmodo innotuit. Unde et praedictus doctor Hieronymus ad Vigilantium presbyterum, cum se excusaret, quod Origenis dicta nonnunquam vel poneret vel transferret, si hoc, inquit, crimen est, arguatur confessor Hilarius, qui psalmorum interpretationem et homelias in Iob ex libris eius transtulit [IV, 276]. Ubi quidem cum nonnulla reperiremus a veritate dissona vel aliorum sanctorum scriptis contraria, Origeni potius quam Hilario sunt imputanda, licet ipse hoc Hilarius non distinguat, quale est illud statim, quod primum psalmum de capite [Christo] non esse intelligendum adstruere nititur, sed generaliter de quolibet alio iusto esse accipiendum. Quod et ipse Hieronymus in quadam expositione quorundam psalmorum, Origenem similiter prosecutus, posuit. Ipsum quoque fortasse Origenem, ipso attestante, non ambigendum est nonnulla magnis erroribus implicita iuxta opinionem aliorum protulisse. Unde et Hieronymus ad Avitum scribendo presbyterum, multiplices colligens errores, quos Origenes in libris suis peri arcon posuit, de ipso ita locutus est Origene: Post tam nefandam disputationem, qua lectoris animum vulneravit, haec, inquit, iuxta nostram sententiam, non sunt dogmata, sed quaesita tantum, atque proiecta. ne penitus intacta viderentur [IV, 763]. Sic et ipse supra Hieronymus dixit sua vel aliena saepe dictasse, ut lectoris arbi-trio derelinqueret, utrum probanda essent an improbanda Beatus quoque Augustinus, pleraque ex operibus suis retractando ac corrigendo, multa se ibi ex opinione magis aliorum quam ex propria posuisse sententia profitetur. Nonnulla etiam in Evangelio iuxta opinionem hominum magis quam secundum veritatem rerum dici videntur; veluti cum Ioseph pater Christi a matre quoque ipsius domini iuxta opinionem et morem vulgi appellatur, ita quidem dicente: Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. Et iuxta quod aspectu percipitur, modo coelum stellatum dicimus, modo non; modo solem calidum, modo vero minime, vel modo lunam plus vel minus lucere, modo etiam penitus non lucere, cum tamen aequaliter haec semper in perpetuum maneant, quae non nobis aequaliter semper apparent. Et apostolus, in plerisque dicta derogantium sibi secutus, aliter de se ipso quam sentiat esse, non veretur profiteri; quale est illud: Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo [1 Cor. 4, 10]. Idem etiam apostolus Melchisedech sine patre et matre et sine genealogia dicit, nec initium dierum aut finem habere; quia hoc scilicet nostram notitiam latet, quod scriptura non docet, non quod ita rei veritas sese habeat. Samuel quoque in phantasmate apparuisse Pythonissae dicitur, non tam secundum veritatem quam secundum rei similitudinem, quae intuentibus falsam gignebat opinionem. Ut enim beatus meminit Augustinus, phantasma illud Samuel appellatum est, quia similitudinem Samuelis exhibebat, sicut et aliquis in somnis se Romam vidisse dicit, quia similitudinem eius mente concepit. Poeticae quoque seu philosophicae scripturae pleraque ita iuxta opinionem loquuntur, quasi in veritate consistant, quae tamen a veritate penitus discrepare liquet. Unde est illud Ovidianum [Art. Am. I, 350.]: Fertilior seges est alienis semper in agris, Vicinumque pecus grandius uber habet. Boethius quoque in quarto topicorum accidens et substantiam duo prima rerum genera cum dixerit, ad opinionem potius quam ad veritatem aspexit. Quod vero philosophi quoque pleraque iuxta opinionem aliorum magis quam iuxta suam proferebant sententiam, Tullius, lib. II. de officiis his verbis manifeste profitetur: Iustitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valet ad faciendam fidem. Quo enim quisque versutior et callidior, hoc invidiosior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intelligentiae iustitia coniuncta quantum volet habebit ad faciendam fidem virium. Iustitia sine prudentia multum poterit; sine iustitia nil valebit prudentia. Sed ne quis sit admiratus, cur, quod inter omnes philosophos constet a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam habet omnes habere virtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisquam, cum non idem prudens sit, iustus esse: alia est illa cum veritas ipsa limatur in disputatione, alia cum ad omnes accommodatur oratio. Quamobrem, ut vulgus, ita nos loquimur, ut alias fortes, alios bonos viros, alios prudentes esse dicamus; popularibus enim verbis est agendum et usitatis cum loquimur. Quotidiani denique sermonis usus est iuxta iudicium corporalium sensuum pleraque dici aliter, quam in re consistat. Cum enim nullus in toto mundo vacuus omnino sit locus, qui non vel aere vel aliquo cor-pore repleatur, vacuam tamen prorsus arcam esse dicimus, in qua nihil esse visu percipimus. Qui res iuxta (Mon.: etiam iuxta quod.) oculorum aspectus iudicat, modo coelum stellatum dicit, modo non, et modo solem calidum, modo vero minime, vel modo lunam plus vel minus lucere, modo etiam penitus non lucere, cum tamen aequaliter haec semper in re permaneant, quae non nobis aequaliter semper apparent. Quid itaque rnirum, si a sanctis quoque patribus nonnulla ex opinione magis quam ex veritate nonnunquam prolata sint aut etiam scripta ? Diligenter et illud discutiendum est, cum de eodem diversa dicuntur, quid ad praecepti coarctationem (Cous.: discoarctationem.), quid ad indulgentiae remissionem vel ad perfectionis exhortationem intendatur, ut secundum intentionum diversitatem adversitatis quaeramus remedium; si vero praeceptio est, utrum generalis an particularis, id est an ad omnes communiter an ad aliquos specialiter directa. Distinguenda quoque tempora sunt et dispensationum causae, quia saepe quod uno tempore est concessum, alio tempore (Cous. om. "tempore") reperitur prohibitum; et quod ad rigorem saepius praecipitur, ex dispensatione nonnunquam temperatur. Haec autem in institutionibus ecclesiasticorum decretorum vel canonum distingui maxime necesse est. Facilis autem plerumque controversiarum solutio reperietur, si eadem verba in diversis significationibus a diversis auctoribus posita defendere poterimus. His omnibus praedictis modis solvere controversias in scriptis sanctorum diligens lector attentabit. Quod si forte adeo manifesta sit controversia, ut nulla possit absolvi ratione, conferendae sunt auctoritates, et quae potioris est testimonii et maioris confirmationis, potissimum retinenda. Unde illud est Isidori ad Massionem episcopum: In fine autem epistolae hoc adducendum putavi, ut quotiescumque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius teneatur magis sententia, cuius antiquior aut potior extat auctoritas. Constat vero et prophetas ipsos quandoque prophetiae gratia caruisse, et nonnulla ex usu prophetandi, cum se spiritum prophetiae habere crederent, per spiritum suum falsa protulisse; et hoc eis ad humilitatis custodiam permissum esse, ut sic videlicet verius cognoscerent, quales per spiritum Dei, et quales per suum existerent, et se eum qui mentiri vel falli nescit ex dono habere, cum haberent. Qui etiam, cum habetur (Cous.: haberent.), sicut non omnia uni confert dona, ita nec de omnibus mentem eius quem replet, illuminat, sed modo hoc, modo illud revelat, et cum unum aperit, alterum occultat. Quod quidem beatus Gregorius in prima super Ezechielem homelia, manifestis declarat exemplis, ipsum etiam apostolorum principem, qui tot divinae gratiae donis et miraculis coruscabat, post (Cous.: praeter.) illam quoque specialem a domino promissam sancti Spiritus effusionem, qui eius discipulos omnem docet (Cous.: doceret.) veritatem, lapsum in errorem de circumcisionis adhuc et quorundam antiquorum rituum observantia, cum a coapostolo suo Paulo graviter atque salubriter publice correctus esset, a perniciosa simulatione desistere non puduit. Quid itaque mirum, cum ipsos etiam prophetas et apostolos ab errore non penitus fuisse constet alienos, si in tam multiplici sanctorum patrum scriptura nonnulla propter supra positam causam erronee prolata atque scripta videantur? Sed nec tamquam mendacii reos argui sanctos convenit, si nonnulla quandoque aliter quam se rei veritas habeat, arbitrantes, non per duplicitatem, sed per ignorantiam dicant; nec praesumtioni vel peccato imputandum est, quidquid ex caritate ad aliquam aedificationem dicitur, cum apud dominum omnia discuti iuxta intentionem constet, sicut scriptum est: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Unde et illud est beati Augustini de ecclesiastica disciplina tractantis: Habe, inquit, caritatem, et fac quod vis. Item super epistolam Iohannis: Qui non habet caritatem, non est ex Deo: quidquid vis, habe; hoc solum nisi habeas, nihil tibi prodest; alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem. Item: Semel ergo breve praeceptum tibi praecipitur: dilige, et quod vis fac. Item, de doctrina christiana, libro primo [Maur. III. P. l. p. 17]: Quisquis, inquit, divinas scripturas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam caritatem Dei et proximi, nondum intellexit. Quisquis vero talem inde sententiam dixerit, ut huic aedificandae caritati sit utitis, nec tamen hoc dixerit, quod ille quem legit eo loco sensisse probatur, non perniciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente voluntas falsa dicendi. Idem contra mendacium [IV, 464]: Mendacium est falsa significatio vocis cum voluntate fallendi. Idem in enchiridio [VI, 202], cap. XXIII: Nemo sane mentiens iudicandus est, qui dicit falsum, quod putat verum; quoniam, quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautius credita pro veris habet. Potius e contrario ille mentitur, qui dixit verum, quod putat falsum, quantum enim ad animum eius attinet, quia non quod sentit, hoc dicit; non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit, nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Item: Omnis qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur voluntate fallendi. Idem super evangelia, lib. II. [VI, 461]: Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere videretur, si diligenter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. Verax enim significatio nullo modo mendacium recte potest dici. Mendacium quippe hoc loco spiritualis doctor non nisi peccatum accipit, quod magis iuxta intentionem loquentis quam secundum qualitatem locutionis. Dominus, qui cordis et renum probator est, pensat, non tam ea quae fiunt quam quo animo fiunt attendens. A quo quidem immunis est, quisquis prout existimat sincere ac non fraudulenter neque per duplicitatem loquitur, iuxta quod sequitur et scriptum est: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Alioquin et apostolus Paulus mendacii arguendus esset, qui existimationem suam magis quam veritatem rei secutus, scribens ad Romanos [15, 28J, ait: Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam. Aliud itaque est mentiri, aliud itaque est errare loquentem, et a veritate in verbis per errorem, non per malitiam, recedere. Quod si forte etiam sanctis ipsis, ut diximus, accidere Deus permittat, in his quidem, qui nullum fidei detrimentum habent, nec id etiam illis infructuose accidit, quibus omnia cooperantur in bonum;hoc et ipsi ecclesiastici doctores diligenter attendentes et nonnulla in suis operibus corrigenda esse credentes, posteris suis emendandi vel non sequendi licentiam concesserunt, si qua illis retractare et corrigere non licuit. Unde et supra nominatus doctor Augustinus retractationum libro I. scriptum est, inquit, ex multiloquio non effugies peccatum [Prov. 10, 19]. Item apostolus Iacobus [l, 19] sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum. Item: In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir [Iac. 3, 2]. Ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo, cum sim senex; quanto minus cum iuvenis coepi scribere ? Idem in prologo lib. III. de trinitate: Noli meis litteris quasi scripturis canonicis inservire; sed in illis, quod non credebas, cum inveneris, constanter crede. In istis autem, quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter retinere. Idem ad Vincentium Victorem, libro II. [Maur. I, 2]: Negare non possum nec debeo, sicut in ipsis moribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari. Item, in epistola ad Vincentium Victorem: Noli, frater, contra divina tam clara testimonia colligere velle calumnias ex episcopornm scriptis, sive nostrorum sive Hilarii sive Cypriani et Agrippini; quia hoc genus literarum ab auctoritate canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint quam veritas postulat. Idem ad Fortunatianum: Neque quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum velut scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat, salva honorificentia, quae illis debetur hominibus; aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus, quod aliter senserunt quam veritas habet. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales volo esse lectores meos in meis. Idem contra Faustum, lib. I, cap. XI. [VIII, 222]: Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. De his enim libris dici potest aliquid eos habere non consonum, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Item: Nos eorum sumus quibus idem dicit apostolus: Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis (Cous.: nobis (Phil. 3, 15)) Deus revelabit. Quod genus literarum non cum credendi necessitate, sed cum iudicandi libertate legendum est. Cui tamen ne intercluderetur locus, et adimeretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque versandas linguae et stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis veteris et novi testamenti. Ibi si quid veluti absurdum moverit, non licet dicere: auctor huius libri non tenuit veritatem; sed aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intelligis (Mon. hoc loco interposuit: "Hieron. in psalmo LXXXVI"). In opusculis autem posteriorum quae libris innumerabilibus continentur, si qua forte propterea putantur a vero dissentire, quia non ut dicta sunt intelliguntur, tamen liberum habet ibi lector auditorve iudicium, quod vel approbet quod placuerit, vel improbet quod offenderit, et ideo cuncta huiusmodi, nisi vel certa ratione vel illa canonica auctoritate defendatur, ut demonstretur sive omnino ita esse sive fieri potuisse, quod vel ibi disputatum est vel narratum est; si cui displicuerit, aut credere noluerit, non reprehenditur. Scripturas itaque canonicas veteris et novi testamenti dicit instrumenta, in quibus a veritate aliquid dissentire haereticum est profiteri. De quibus quidem scripturis idem in epistola quarta ad Hieronymum ita meminit: In expositione quoque epistolae Pauli apostoli ad Galatas invenimus quoddam quod nos multum mordet. Si enim ad scripturas sanctas admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis ? quae tandem de scripturis illis sententia proferetur? cuius pondere contentiosa falsitatis obteretur improbitas? Idem ad eundem de eisdem scripturis: Mihi videtur exitiosissime credi illiquid in sacris libris esse mendacium, id est eos homines, per quos nobis illa scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in suis libris fuisse mentitos. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso mendacio aliquo, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur, vel ad mores difficis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima ad mentis auctoris consilium officiumque referatur. Beatus quoque Hieronymus, cum inter ecclesiasticos doctores quosdam caeteris anteferret, ita nobis legendos esse consuluit, ut eos magis diiudicemus quam sequamur. Unde est illud eius consilium ad Laetam de institutione filiae: Cypriani, inquit, opuscula semper in manu teneat; Athanasii opuscula et Hilarii librum inoffenso currat pede; illorum tractatibus, illorum ingeniis delectetur, in quorum libris pietas ( Cousin : quorum pietas, om. "in" et "libris".) fidei non vacillat; caeteros sic legat ut magis diiudicet quam sequatur. Idem in psalmo LXXXVI., quasi auctoritatem his omnibus penitus auferens, ait: "Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea". Non dixit, qui sunt in ea, sed qui fuerunt. Populorum non sufficit, sed etiam principum dicit; et quorum principum ? Qui fuerunt. Videte ergo quomodo scriptura sancta sacramentis plena est. Legimus apostolum dicentem: An experimentum eius quaeritis qui in me loquitur Christus ? Quod Paulus loquitur, Christus loquitur (qui enim vos recipit, me recipit) in scripturis principum, in scriptura populorum, quae est scripta populis omnibus. Videte quid dicat: qui fuerunt, non qui sunt; ut, exceptis apostolis, quodcumque aliud postea dicatur, abscindatur, non habeat postea auctoritatem. Quamvis ergo sanctus sit aliquis post apostolos, quamvis disertus sit, non habeat auctoritatem. Hieron. ad Vigilantium: Quisquis multorum tractatorum opuscula legit, debet esse sicut probatus nummularius, ut si quis nummus adulterinus est et figuram Caesaris non habet nec signatus moneta publica, reprobetur; qui autem Christi faciem claro praefert lumine, in cordis marsupio recondatur. Non enim praeiudicata doctoris opinio, sed doctrinae ratio ponderanda est, sicut scriptum est: Omnia probate; quod bonum est tenete. Hoc tamen de commentatoribus dictum est, non de canonicis scripturis, quibus indubitatam fidem convenit adhibere. Idem ad Paulinum de sanctis doctoribus, in ea: Bonus homo de bono cordis thesauro. Taceo de caeteris vel defunctis vel adhuc viventibus, super quibus in utramque partem post nos iudicabunt alii. His autem praelibatis, placet , ut instituimus, diversa sanctorum patrum dicta colligere, quando nostrae occurrerint memoriae, aliqua (Cous.: aliquam.) ex dissonantia, quam habere videntur, quaestionem contrahentia, quae teneros lectores ad maximum inquirendae veritatis exercitium provocent et acutiores ex inquisitione reddant. Haec quippe prima sapientiae clavis definitur, assidua scilicet seu frequens interrogatio; ad quam quidem toto desiderio arripiendam philosophus ille omnium perspicacissimus Aristoteles in praedicamento ad aliquid studiosos adhortatur, dicens: Fortasse autem difficile est de huiusmodi rebus confidenter declarare, nisi pertractatae sint saepe. Dubitare autem, de singulis non erit inutile. Dubitando enim ad inquisitionem venimus; inquirendo veritatem percipimus; iuxta quod et Veritas ipsa Quaerite, inquit, et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Quae nos etiam proprio exemplo moraliter instruens, circa duodecimum aetatis suae annum sedens et interrogans in medio doctorum inveniri voluit, potius discipuli nobis formam per interrogationem exhibens, quam magistri per praedicationem, cum sit tamen in ipsa Dei plena ac perfecta sapientia. Cum autem aliqua scripturarum inducuntur dicta, tanto amplius lectorem excitant et ad inquirendam veritatem alliciunt, quanto magis scripturae ipsius commendatur auctoritas. Unde placuit nobis huic operi nostro, quod ex sanctorum dictis compilavimus in unum volumen congregatis, decretum illud Gelasii papae de authenticis libris praescribere, quo videlicet sciatur nihil nos hic ex apocryphis induxisse. Excerpta etiam retractationum beati Augustini adiunximus, ex quibus appareat nihil hic ex his, quae ipse retractando correxerit, positum esse.

Explicit Prologus

Incipiunt sententiae collectae ab eodem, quae contrariae videntur. Pro qua contrarietate hanc collectionem sententiarum ipse Sic et Non appellavit (Cousin: Incipiunt sententiae ex divinis scripturis collectae, quae contrariae videntur. Pro qua quidem contrarietate haec compilatio sententiarum Sic et Non appellatur.)

Index Quaestionum

Asteriscis notatae sunt quaestiones, quae a Cousinio (Victor Cousin) omissae in hac editione primum leguntur.

  01. Quod fides humanis rationibus sit adstruenda, et contra.
  02. Quod fides sit de non apparentibus tantum, et contra.
  03. Quod agnitio non sit de non apparentibus, sed fides tantum et contra.
  04. Quod sit credendum in Deum solum, et contra.
  05. Quod non sit Deus singularis, et contra.
  06. Quod sit Deus tripartitus, et contra.
  07. Quod in trinitate non sint dicendi plures aeterni, et contra
  08. Quod non sit multitudo rerum in trinitate, vel quod non sit trinitas aliquod totum, et contra.
  09. Quod non sit Deus substantia, et contra.
  10. Quod Deus inter omnia connumerandus sit, hoc est sit unum aliquid ex omnibus, et non.
  11. Quod divinae personae ab invicem differunt, et contra.
  12. Quod in trinitate alter sit unus cum altero, et contra.
  13. Quod Deus pater sit causa filii, et contra.
  14. Quod sit filius sine principio, et contra.
  15. Quod Deus non genuit se, vel quod etiam secundum divinitatem
       filius factus sive creatus dicatur, vel quod principatu quodam sive
       auctoritate praecedat pater, et contra.
  16. Quod filius dicatur a patre gigni, non tamen genitus, et contra.
  17. Quod solus pater dicatur ingenitus, et non.
  18. Quod aeterna generatio filii narrari vel sciri vel intelligi possit, et non.
  19. Quod de aeterna generatione filii illud sit accipiendum ego hodie genui te, et contra.
  20. Ouod primus psalmus de Christo sit accipiendus, et non.
  21. Quod illud eructavit cor meum verbum bonum de generatione filii sit accipiendum, et non.
  22. Quod solus filius ex substantia patris non sit, et contra.
  23. Quod spiritus domini ferebatur super aquas intelligendum sit de spiritu sancto, et non.
  24. Quod spiritus sanctus pater quoque et filius dici possit, et non.
  25. Quod philosophi quoque trinitatem seu verbum Dei crediderint, et non.
  26. Quod de praescientia iudicet Deus, et non.
  27. Quod providentia Dei causa sit eventuum rerum, et non.
  28. Quod nihil fiat casu, et contra.
  29. Quod praedestinatio Dei in bono tantum sit accipienda, et non.
  30. Quod peccata etiam placeant Deo, et non.
  31. Quod Deus quoque malorum causa vel auctor sit, et non.
  32. Quod omnia possit Deus, et non.
  33. Quod Deo resisti non possit, et contra.
  34. Quod Deus non habeat liberum arbitrium, et contra.
  35. Quod ubi deest velle Dei, desit et posse, et contra.
  36. Quod quicquid vult Deus faciat, et non.
  37. Quod nihil fiat Deo nolente, et contra.
  38. Quod omnia sciat Deus, et non.
  39. Quod opera hominum nihil sint, et contra.
*40. Quod Deus quoque loco moveatur vel localis sit, et non.
*41. Quod Deus ipse sit, qui antiquis patribus apparebat, et non.
*42. Ouod solus filius in angelis olim apparebat, et non.
*43. Quod nullus creatus Spiritus loco moveatur, et contra.
*44. Quod solus Deus incorporeus sit, et non.
*45. Quod Deus per corporales imagines non sit repraesentandus, et contra.
*46. Quod angeli ante coelum et terram vel caeteras omnes creaturas facti sint, vel
       quod omnes angeli aequales et beati creati sint, et non.
*47. Quod ante creationem hominis angelus ceciderit, et contra.
*48. Quod boni angeli sive sancti visione Dei fruentes omnia sciant, et non.
*49. Quod omnes ordines coelestium spirituum generaliter angeli vocentur, et non.
*50. Quod in coelesti vita nemo proficiat, et contra.
*51. Quod primi parentes sint creati mortales, et non.
*52. Quod Adam extra paradisum sit conditus, et contra.
*53. Quod peccatum Adae maius fuerit, et non.
*54. Quod primum hominis peccatum non coeperit a persuasione diaboli, et contra.
*55. Quod Eva sola seducta sit, non Adam, et contra.
  56. Quod homo liberum arbitrium peccando amiserit, et non.
*57. Quod Adam in loco Calvariae sepultus sit, et contra.
*58. Quod Adam salvatus sit, et contra.
*59. Quod de promisso sibi partu Maria dubitaverit, et non.
*60. Quod verbum Dei in utero virginis simul animam et carnem susceperit, et non.
*61. Quod Ioseph suspicatus sit Mariam adulteram, et non.
*62. Quod Christus clauso utero virginis natus sit, et contra.
*63. Quod Christus secundum carnem de tribu Iuda, et non.
  64. Quod Deus personam hominis non susceperit, sed naturam, et contra.
  65. Quod filius Dei mutatus sit suscipiendo carnem, et non.
  66. Quod Deus et homo in Christo partes esse videantur, et non.
*67. Quod Christus sive Deus non sit dicendus creatura, et contra.
*68. Quod Christus secundum carnem factus sit, et contra.
*69. Quod filius Dei praedestinatus sit, et contra.
*70. Quod Deus minorari possit, et contra.
  71. Ouod etiam secundum divinitatem filius minor patre videatur, et contra.
*72. Ouod Christus secundum corpus etiam non creverit, et contra.
*73. Quod humanitas Christi non creverit in sapientia, vel quod tantumdem scierit quantum divinitas, et contra.
*74. Quod Christus corporaliter unctus fuisse legatur, et non.
  75. Quod in Christo is qui est filius Dei non sit ille qui est filius hominis,
       sive is qui est aeternus non sit is qui est temporalis, et contra.
*76. Quod humanitas Christi ignoraverit diem iudicii, et non.
*77. Quod Iudaei vel daemones Christum cognoverint etiam ante passionem eius, et non.
*78. Quod Christus servilem timorem habuisse videatur, et non.
*79. Ouod Christus fefellerit, et non.
*80. Quod Christus nec secundum hominem passus fuerit aut timuerit, et contra.
*81. Quod in Christi morte divinitatis et humanitatis separatio fuerit, et non.
*82. Quod in Christo suggestio etiam delectationis fuerit, et contra.
*83. Quod Christus vel sancti mori voluerint, et non.
*84. Quod Christus descendens ad inferos omnes liberaverit inde, et contra.
*85. Quod incertum sit, qua hora noctis surrexerit dominus, et non.
*86. Quod dominus resurgens primo apparuerit Mariae Magdalenae, et non.
*87. Quod illi, qui cum Christo resurrexerunt, iterum mortui sint, et non.
*88. Quod Christus post resurrectionem cicatrices, non vulnera, dubitantibus demonstraverit, et contra.
*89. Quod creatura sit adoranda, et non.
*90. Quod dominus post ascensionem non sit locutus in terra, et contra.
*91. Quod sola Maria in anima passa sit, et contra.
*92. Quod ante Pentecosten, vel in ipsa, de omnibus sint edocti apostoli, et contra.
*93. Quod Petrus et Paulus et ceteri apostoli sint aequales, et non.
*94. Quod Petrus instinctu diaboli domino persuaserit vitare mortem, et contra.
  95. Quod solus Christus fundamentum sit ecclesiae, et contra.
*96. Ouod Petrus non negaverit Christum, et contra.
*97. Quod Petrus et Paulus eodem prorsus die, non revoluto anni tempore, passi sint, et contra.
*98. Quod Paulus ante conversionem quoque tam Paulus quam Saulus vocatus sit, et contra.
*99. Quod Iacobus iustus, frater domini, filius fuerit Ioseph, sponsi Mariae, et contra.
*100. Quod Iacobus iustus, frater domini, primus fuerit episcopus Hierosolymae, et contra.
*101. Quod Iacobus iustus, frater domini, primam de septem epistolis canonicis scripserit, et contra.
*102. Quod Philippus diaconus, qui habuit quatuor filias virgines prophetissas,
         et Philippus apostolus iidem non fuerint, et contra.
*103. Quod omnes apostoli uxores habuerint, excepto Iohanne, et contra.
*104. Quod in figuris quatuor animalium, Matthaeus per hominem, Marcus per leonem praefiguratus sit, et contra.
*105. Quod eadem Maria tam caput quam pedes domini unxerit, et contra.
*106. Quod sine baptismo aquae nemo iam salvari possit, et contra.
  107. Quod omnia peccata baptismus deleat, tam originalia quam propria, et contra.
  108. Quod parvuli baptizandi peccatum non habeant, et contra.
*109. Quod tantumdem valebat circumcisio in antiquo populo quantum nunc baptismus, et contra.
*110. Quod baptizatus a quocunque non sit rebaptizandus, et contra.
*111. Quod ficto etiam per baptismum peccata dimittantur, et contra.
*112. Quod una baptismi immersio suffciat, et non.
*113. Quod sine sacramento altaris etiam baptismus sufficiat, et non.
*114. Quod in baptismo Iohannis peccata dimittebantur, et contra.
  115. Quod nihil adhuc definitum sit de origine animae, et contra.
*116. Quod peccata patrum reddantur in filios, et contra.
*117. De sacramento altaris, quod sit essentialiter ipsa veritas carnis Christi et sanguinis, et contra.
*118. Quod eucharistia nunquam danda sit intincta, et contra.
*119. Ouod presbyter uxoratus a subiectis non sit abiiciendus, et contra.
*120. Quod haeretici oblatio non prosit, et contra.
*121. Quod missa ante horam tertiam non sit celebranda, nisi in natali, et contra.
*122. Quod omnibus nuptiae concessae sint, et contra.
*123. Quod coniugium fuerit inter Mariam et Iosephum, et contra.
*124. Quod liceat habere concubinam, et contra.
*125. Quod sit coniugium inter infideles, et contra.
*126. Quod dimissa fornicante uxore viro liceat alteram ducere, et contra.
*127. Quod bigamus non licet promoveri ad clericum, et contra.
*128. Quod nullo modo adultera sit retinenda, et contra.
*129. Quod saepius nubere liceat, et non.
*130. Quod nullus humanus concubitus esse possit sine culpa, et contra.
*131. Quod nulli liceat eam, cum qua fornicatus fuerit ducere in coniugium, et contra.
*132. Quod sterilis non videatur ducenda osse, et contra.
*133. Quod virginitas non praecipiatur, et contra.
*134. Quod nuptiae quoque praecipiantur, et non.
*135. Quod nuptiae bonae sint, et contra.
  136. Quod dilectio proximi omnem hominem complectatur, et non.
  137. Quod sola caritas virtus dicenda sit, et non.
  138. Quod caritas semel habita nunquam amittatur, et contra.
  139. Quod bonam voluntatem nostram gratia Dei praecedat, et contra.
  140. Quod legis praecepta non perfecta sunt sicut sunt evangelii, et contra.
  141. Quod opera misericordiae non prosint infidelibus, et contra.
  142. Quod opera sanctorum non iustificent hominem, et contra.
  143. Ouod peccatum actus sit, non res, et contra.
  144. Quod peccator sit ille tantum qui assiduus est in peccatis, et contra.
  145. Qod aliquando peccamus nolentes et contra.
  146. Quod idem peccatum non puniat Deus hic et in futuro.
*147. Quod Cain non sit damnatus, et contra.
*148. Quod ea quae condonat Deus ulterius non exigat, et contra.
*149. Quod gravius sit aperte peccare quam occulte, et contra.
*150. Quod adulterium post haeresim caeteris peccatis gravius sit, et non.
  151. Quod sine confessione non dimittantur peccata, et contra.
  152. Quod timor Dei in sanctis perseveret, et non.
  153. Quod non sit pro omnibus orandum, et contra.
  154. Quod liceat mentiri, et contra.
  155. Quod liceat homini inferre sibi manus aliquibus de causis, et contra.
  156. Quod nulla de causa liceat Christianis quemquam interficere, et contra.
  157. Quod liceat homines interficere, et non.
  158. Quod poena parvulorum non baptizatorum mitissima respectu caeterarum
         poenarum damnatorum sit, et contra.

Exempla questionum

65. Quod filius Dei mutatus sit suscipiendo carnem, et non.

I Hieronymus in psalmum LXXVI: Haec mutatio dexterae excelsi; nisi dextera eius, hoc est filius eius mutatus fuerit et corpus hominis acceperit, nos misericordiam accipere non possumus. Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed exinanivit semet ipsum, formam servi accipiens. Augustinus de natura summi boni: Naturae corruptibiles, ideo non incommutabiles sunt, quia nihil est unde factae sunt. Item: Omnis enim mutatio facit non esse quod erat; vere ergo ille est qui incommutabilis est. Item: Vera immortalitas haec est summa illa incommutabilitas quam solus Deus habet. Isidorus de summo bono, cap. I. [Edit. Areval.VI. p. 116.]: Quid est Dei immortalitas nisi eius incommutabilitas? Nam angeli et animae immortales sunt, sed incommutabiles non sunt. Solus Deus dicitur immortalis, quia solus incommutabilis. Nam anima moritur, dum deserente Deo de bono in malum mutatur, sic et angelus, dum deserente Deo lapsus est. Quod materiam habet, unde existat, mutabile est, quia de informi ad formam transit; quod vero non habet materiam, immutabile est, sicut Deus.

124. Quod liceat habere concubinam, et contra.

Novellarum institutio LXXIX: Nemo intelligatur concubinam habere, qui cum multis mulieribus connubere aliquando solet. Nam quemadmodum qui legitimam uxorem habet, habere aliam durante matrimonio eodem non potest,ita et qui unam concubinam habet, non potest alias eodem tempore habere. Pandectarum lib. XXXIII. tit. II: In liberae mulieris consuetudine non concubinatus, sed nuptiae intelligendae sunt, si non corpore quaestum fecerit. Toletanum concilium I. cap. XVII: Qui non habet uxorem et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur, tantum aut unius mulieris aut uxoris aut concubinae , ut ei placuerit, sit coniunctione contentus. Isidorus de consonantia novi et veteris testamenti cap. III: Christiano non dico plurimas, sed nec duas simul habere licitum est, nisi unam tantum aut uxorem aut certe, locutio uxoris si deest, concubinam. Ex dictis Augustini [Maur. V, 1504]: Audite, carissimi, membra Christi, audiat vos Deus, si surdi estis; audiant angeli, si vos contemnitis. Concubinas non licet vobis habere, quas postea dimittatis, et ducatis uxores. Non licet vobis illam feminam habere, quae per repudium discessit a marito. Solius fornicationis causa licet adulteras uxores dimittere, sed illa vivente non licet aliam ducere. Item: Coram Deo et angelis eius contestor atque denuntio, praecipue Christianis temporibus concubinas habere nunquam licet et nunquam licebit. Ex concilio Arelatensi cap. XV: Nulli liceat habere nunquam concubinam.

154. Quod liceat mentiri, et contra.

Augustinus de mendacio: Sextum genus mendacii, quod nulli obest et alicui prodest, velut si quispiam, pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens, ubi sit nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest et prodest alicui, velut si, nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur. Item: Non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii veritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpitur; ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est, opitulante mendacio. Neque septimo genere mentiendum est; non enim cuiusdam commoditas aut salus temporalis fidei praeferenda est, nec quisquam in recte factis nostris tam male movetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior. Idem in quintum psalmum: Ne quis arbitretur perfectum et spiritalem hominem pro ista temporali vita, in cuius morte occiditur anima, sive sua causa sive alterius, debere mentiri; sed, quoniam aliud est mentiri , aliud est verum occultare, si quidem aliud est falsum dicere, aliud est verum tacere, si quis forte vel ad dictam mortem visibilem non vult hominem prodere, paratus esse debet verum occultare, non falsum dicere, ut neque prodat, neque mentiatur, nec occidat animam suam pro corpore alterius. Item: Duo sunt genera mendaciorum, in quibus non magna culpa est, sed tamen non sunt sine culpa. Cum autem iocamur aut pro proximo mentimur, illud primum in iocando non est perniciosum, quod non fallit; novit enim ille cui dicitur, ioci causa esse dictum; secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam. Illud vero quod non habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est; tamquam, verbi gratia, si cui gladius commendetur, et promittit se redditurum, cum ille qui commendavit poposcerit; si forte gladium suum poposcerit furens, manifestum est non esse reddendum, ne vel se occidat vel alios, donec sanitas ei restituatur. Homo ideo non habet duplex cor, quia ille cui commendatus est gladius, cum promittebat se redditurum poscenti, non cogitabat furentem posse repetere. Manifestum est non esse culpandum aliquando verum tacere, falsum autem dicere non invenitur concessum sanctis. Isidorus [sentent. II. cap. XXX. n. 6]: Nonnunquam est peius mendacium meditari quam loqui. Nam interdum quisque incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium; meditari autem non potest nisi per studium. Item: Quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam, et perdet omnes qui loquuntur mendacium. Hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cuiuslibet per eorum fallaciam defendatur, nec suae animae noceant, dum praestare salutem alienae carni nituntur, quamquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari. Augustinus quaest. in Genesim, cap. CXLV [Maur. III, 413]: Quod ait fratribus Ioseph [Gen. 44, 15] : Nesciebatis, quia non est augurio homo qualis ego; quid sibi velit, quaeri solet. An quia non serio sed ioco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium ? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco; cum autem quae non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia. Hilarius, in psalmum XIV: Est enim necessarium plerumque mendacium; et nonnunquam falsitas utilis est, cum aut percussori de latente mentimur, aut testimonium pro periclitante frustramus, aut fallimus difficultate curationis aegrotum. Oportet enim, secundum apostoli doctrinam, sermonem nostrum sale esse conditum.

156. Quod nulla de causa liceat Christianis quemquam interficere, et contra.

Augustinus ad Macedonium [Maur. II, 530]: Non enim bonus est quispiam timore poenae, sed amore iustitiae; verumtamen non inutiliter etiam metu legum humana coer-cetur audacia, et ut tuta sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis, dum formidato supplicio fraenatur facultas, invocato Deo sanetur voluntas. Sed huic ordinationi rerum humanarum contrariae non sunt intercessiones epis-coporum, imo vero nec causa nec locus intercedendi ullus esset, si ista non essent. Tanto enim sunt intercedentium et parcentium beneficia gratiora, quanto peccantium iustiora supplicia. Nec ob aliud, quantum sapio, in veteri testa-mento saevior legis vindicta fervebat, nisi ut ostenderetur recte iniquis poenas constitutas, ut, cum eis parcere novi testamenti indulgentia commonemur, aut remedium sit salutis quo peccatis parcatur et nostris, aut commendatio mansue-tudinis, ut per eos qui parcunt, veritas praedicata non tantum timeatur, verum etiam diligatur. Item: Et ideo non usque ad mortem protendenda est disciplina, ut sit cui prodesse possit. Item: Cum intercedimus pro peccatore damnando, sequuntur aliquando quae nolumus, sive in ipso qui nostra intercessione liberatur, ut vel immanius impunita grassetur audacia, subdita cupiditati, ingrata lenitati, atque unus morti ereptus vel plurimos necet, vel, ipso per beneficium nostrum in melius commutato, moribus correcto, alius male vivendo pereat, sibique hac impunitate proposita, talia vel graviora committat. Non, ut opinor, haec mala imputanda sunt nobis, cum intercedimus pro vobis, sed potius illa bona, quae, cum id facimus, intuemur et volumus, id est commendatio mansuetudinis ad conciliandam dilectionem verbo veritatis, et ut qui liberentur a temporali morte, sic vivant, ne in aeternam, unde nunquam liberentur, incurrant. Item: Nihil nocendi cupiditate fiat, sed consulendi caritate; et nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter. Ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contemnatur, quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur. Quod si tanta est perversitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse nec venia, a bonis tamen intentione atque conscientia, quam Deus cernit, sive severitate sive lenitate non nisi officium dilectionis impletur. Idem ad Bonifacium [Maur. II, 699]: Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia iam debetur. Idem de quaestionibus nov. et vel. testamenti, cap. XXX, [Maur. III. App. p. 100]: Quare ergo sententia data est, ut qui accipit gladium gladio pereat, nisi quod nulli licet, excepto iudice, quemquam. gladio occidere? Apostolo autem Petro usque ad hoc permissum est, ut dolorem faceret, non quod occideret. Ob hoc enim audiens, ne iterum percuteret, didicit praeterea, quod Christianis iam factis occidere non licet. In misericordia enim positis lege iuris mundo crediti uti non licet aspere.


[Theologische Werke] [Zum Seitenanfang]